Sayfadaki görseller
PDF
ePub

maris. Et ascenderunt super latitudinem terrae, et circumierunt castra sanctorum et civitatem dilectam. Et descendit ignis a deo de caelo et devoravit eos: 10 et diabulus qui seducebat eos missus est in stagnum ignis et sulphoris, ubi et bestia et pseudoprophetis, et cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum. "Et vidi thronum magnum candidum, et sedentem super eum, a cuius conspectu fugit terra et caelum, et locus non est inventus ab eis. 12 Et vidi mortuos magnos et pusillos stantes in conspectu throni, et libri aperti sunt: et alius liber apertus est, qui est vitae: et iudicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris secundum opera ipsorum. 13 Et dedit mare mortuos qui in eo erant, et mors et inferus dederunt mortuos qui in ipsis erant, et iudicatum est de singulis secundum opera ipsorum. Et inferus et mors missi sunt in stagnum ignis. Hacc mors secunda est, in stagnum ignis. Et qui non est inventus in libro vitae scriptus, missus est in stagnum ignis.

15

7

XXI.

14

5

'Et vidi caelum novum et terram novam: primum enim caelum et prima terra abiit, et mare iam non est. 2 Et civitatem sanctam Hierusalem novam vidi descendentem de caelo a deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo. 3 Et audivi vocem magnam de throno dicentem Ecce tabernaculum dei cum hominibus, et habitavit cum eis, et ipsi populus eius erunt, et ipse deus cum eis erit eorum deus, et absterget deus omnem lacrimam ab oculis eorum, et mors ultra non erit, neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra: quae prima, abierunt. Et dixit qui sedebat in throno Ecce nova facio omnia. Et dicit Scribe, quia haec verba fidelissima sunt et vera. 6 Et dixit mihi Factum est. Ego sum A et W, initium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis. Qui vicerit, possidebit haec, et ero illi deus, et ille erit mihi filius. Timidis autem et incredulis et excaecatis et homicidis et fornicatoribus et venificis et idolatris et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphore, quod est mors secunda. 9 Et venit unus de septem angelis habentibus fialas plenas septem plagis novissimis, et locutus est mecum dicens Veni, ostendam tibi sponsam uxorem agni. 10 Et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum, et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de caelo a deo, habentem claritatem dei: lumen eius simile lapidi pretioso tamquam lapidi 'iaspidis sicut crystallum. 12 Et habebat murum magnum et altum, habens portas duodecim, et in portis angulos duoXX, 9

8

15

17

decim, et nomina inscripta, quae sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israhel. 13 Ab oriente portae tres, et ab aquilone portae tres, et ab occasu portae tres, et ab austro portae tres. 14 Et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim nomina apostolorum agni. Et qui loquebatur mecum habebat mensuram haruudineam au-ream, ut metiretur civitatem et portas eius et murum. 16 Et civitas in quadro posita est, et longitudo eius tanta est quanta et latitudo. Et mensus est civitatem de harundine per stadia duodecim milia: longitudo et latitudo et altitudo eius aequalia sunt. Et mensus est murus eius centum quadraginta quattuor cubitorum, mensura hominis, quae est angeli. 18 Et erat structura muri eius ex lapide iaspide, ipsa vero civitas auro mundo, simile vitro mundo. 19 Fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata: fundamentum primum iaspis, secundus saphirus, tertius calcidonius, quartus zmaragdus, 20 quintus sardonix, sextus sardinus, septimus crisolitus, octavus birillus, nonus topadius, decimus chryssoprassus, undecimus iacinthus, duodecimus amethystus. 21 Et duodecim portae duodecim margaritae sunt per singulas, et singulae portae erant ex singulis margaritis. Et platea civitatis aurum mundum tamquam vitrum perlucidum. 22 Et templum non vidi in ea: dominus enim deus omnipotens templum illius est, et agnus. 23 Et civitas non eget sole neque luna, ut luceant ea: nam claritas dei inluminavit eam, et lucerna eius est agnus. 24 Et ambulabunt gentes per lumen eius, et reges terrae afferent gloriam suam et honorem in illam, 25 et portae eius non claudentur per diem: nox enim non erit illic: 26 et afferent gloriam et honorem gentium in illam. 27 Nec intravit in ea aliquid coinquinatum faciens abominationem et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitae agni.

XXII.

1

[ocr errors]

4

Et ostendit mihi fluvium aquae vivae splendidum tamquam crystallum, procedentem de sede dei et agui. In medio plateae eius et ex utraque parte fluminis lignum vitae afferens fructus duodecim, per menses singula reddentia fructum suum, et folia ligni ad sanitatem gentium. 3 Et omne maledictum non erit amplius. Et sedes dei et agni in illa erunt, et servi eius servient illi et videbunt faciem eius, et nomen eius in frontibus eorum. 5 Et nox ultra non erit, et non egebunt lumen lucernae neque lumen solis, quoniam dominus deus inluminat illos, et regnabunt in saecula saeculorum. Et dixit mihi Haec verba fidelissima et vera sunt, et dominus deus omnipotens prophetarum misit angelum

11

sua.

Et ecce venio ve

12

9

suum ostendere servis suis quae oportet fieri cito. lociter. Beatus qui custodit verba prophetiae libri huius. 8 Ego Iohannes, qui audivi et vidi haec, et postquam audissem et vidissem, cecidi ut adorarem ante pedes angeli qui mihi haec ostendebat. Et dicit mihi Vide ne feceris: conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum et eorum qui servant verba libri huius: deum adora. 10 Et dicit mihi Ne signaveris verba prophetiae libri huius: tempus enim prope est. Qui nocet noceat adhuc, et qui in sordibus est sordescat adhuc, *et iustus iustitiam faciat adhuc, et sanctus sanctificetur adhuc. Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera 13 Ego A et W, primus et novissimus, principium et finis. "Beati qui labant stolas suas, ut sit potestas eorum in ligno vitae et portis intrent in civitatem. 15 Foris canes et venefici et impudici et homicidae et idolis servientes et omnis qui amat et facit mendacium. 16 Ego Iesus misi angelum meum, 'testificari vobis haec in ecclesiis. Ego sum radix et genus David, stella splendida et matutina. 17 Et spiritus et sponsa dicunt Veni. Et qui audit dicat Veni. Qui sitit veniat, qui vult accipiat aquam vitae gratis. 18 Contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius. Si quis apposuerit ad haec, apponit deus super illum plagas scriptas in libro isto: 19 et si quis deminuerit de verbis prophetiae huius, auferet deus partem eius de ligno vitae et de civitate sancta et de his 20 quae scripta sunt in libro isto. Dicit qui testimonium perhibet istorum Etiam, venio cito. Amen, veni, domine lesu. 21 Gratia domini nostri Iesu Christi cum omnibus, amen.

13

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

INDEX.

Prolegomena

VII usque XLVI.

I. De codicis Amiatini gravitate. Editionis praeparatio. Labores
A. M. Bandinii, F. F. Fleckii, S. P. Tregellii

II. Quaeritur quomodo in Laurentianam bibliothecam pervenerit.
Petri Leopoldi magni ducis munificentia

[ocr errors]

III. Quaeritur quomodo in Amiatinum coenobium pervenerit. Car-
men antiquum dedicatorium. Petrus Longobardorum, abbas
Amiatinus.

IV. In originem ac prima fata codicis inquiritur. Servandus abbas.
auctor codicis circa annum 544. Dedicatio ad Gregorium Magnum
V. Codex Amiatinus diu creditus est propria manu Gregorii Magni
exaratus esse. Adhibitus est ad editionem bibliorum latinorum
Sixtinam

VI. Codex describitur. Membrana. Moles. Scriptura. Interpunctio.
Compendia. Tituli singulorum librorum.

VII. De facsimili et nostro et aliorum. Exhibetur integra pagina ad
modum codicis

VII.

VIII.

VIII.

IX.

Pag.

XII.

XIII.

XIV.

VIII. Canon scripturarum sacrarum ex codice Amiatino affertur
IX. De pictura quae Novum Testamentum praecedit in codice
X. Quae sit ratio inter Laurentianum codicem et editionem nostram.
Ordo singulorum librorum. Inscriptiones et subscriptiones. Tex-
tus sacer. Vitiose scripta passim ex emendationibus edita.
compendium scripta plene edita.

XVI.

XVI.

XVIII.

XI. Loci ex interpunctione codicis stichometrica editi

XIX.

XII. De veteribus sectionibus. Sectiones Ammonii et canones Eusebii.
Capitula sive breves

XX.

XIII. De studiis F. F. Fleckii circa codicem Amiatinum. Vitiositas col-
lationis incredibilis, aliquot exemplis probata

XXI.

XIV. Lachmannus vitiosissima collatione Fleckii usus. Merita eius circa
codicem Fuldensem

XXIII.

XV. De magna textus Amiatini praestantia. Aliquot vitia. Affinitas
codicum Amiatini et Fuldensis
XVI. De praefationibus, argumentis, capitulis. Plura nunc primum edita
sunt. De latinitate capitulorum

[merged small][ocr errors][merged small]
« ÖncekiDevam »