Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Denique de syntaxi nonnulla depromamus.

Praepositiones quas antiqui apponunt ablativo, passim coniunguntur cum accusativo. De Paulum, de doctorem, de apostolo conso lantem, de hereses, de fructum, de Decapolim, de fide et baptismum: quod soloecismi genus in capitum indicibus frequentissimum est. Item cum modestiam, cum exercitum, ex repromissionem, a Machedoniam, pro Thessalonicenses. Scriptum est etiam in apocalypsi prima manu ante sedenti.

Genus in pronominibus et relativis et demonstrativis parum observatur, ut est De verbo solacii quem: calicem quem etc. non bibam illam: de hoc genimine vitis etc. cum illum bibam: mulieris et bestiae quae portat eam, qui habet. Similis generis neglectio est in his Per omnem sabbatum Act 13, 27. omnem viride Apoc 9, 4. item Doctrinam praecepit praecavendum Mc cap. XXIIII, factum est species vultus eius altera Lc 9, 29. Etiam negligentius dictum est Non quae faciunt praecepit faciendum Mt cap. LXXVIIII.

Verba quae directionem ad aliquem locum vel contentionem ad aliquid indicant, saepe appositum habent ablativum vel nudum vel praemissa in praepositione. Ascendens Hierosolymis Mt 20, 17. (v. 18. Hierosolymam): venimus inde Philippis Act 16, 12: intrare in regno Mt 19, 23. (v. 24. in regnum): in quo intuens Act 11, 6: in plateis eicerent Act 5, 15: tradens in custodia Act 22, 4: introeuntes in monumento: egressus est in castello. Rursus quum aliquid aliquo loco, aliquo tempore, aliqua ratione sive esse sive fieri significatur, vel ubicumque in praepositio cum ablativo ab antiquis adhibetur, in praepositio cum accusativo coniuncta invenitur. Ita est sederet in montem Mc 13, 3. in exacerbationem Heb 3, 8. quis in eam dignus Mt 10, 11. confortare in gratiam 2 Tim 2, 1. vidi in dexteram sedentis Apoc 5, 1. videbat Lazarum in sinum eius Lc 16, 23. retribuetur tibi in resurrectionem Lc 14, 14. ambulate in dilectionem Eph 5, 2. in sapientiam ambulate Col 4, 5. habere in notitiam: dabo illi in calculum nomen novum: dives est in misericordiam.

Porro soloecismum redolent eiusmodi ut Caritatem diligentibus filios dicit dei: cui sedens: dignus mercedem suam: respondens et dixit: esset Mesopotamiam: quisque non receperit, non intrabit.

Denique nominativi negligentissime pro accusativis aliquoties, in capitibus maxime, positi sunt. Gratia dei recipiatis 2 Cò 6, 1: reciperet doctrina eius, item cupiunt doctrina eius 3 Ioh cap. III: de temptationibus quae (pro quas) Iac cap. II: de ira quae (pro quam) Heb. cap. XXX.

XVIII.

Emendationes in codice Amiatino maximam partem antiqua manu, saeculi fere octavi vel noni, factae sunt: paucae recentiores sunt: passim difficile dictu est utrum emendatio ad ipsum auctorem an manum eius aequalem an ad correctorem posteriorem sit referenda. Correctoris studio quum multa debentur quibus ipse textus amplificatur vel in aliam lectionem mutatur, tum permulta quibus dictio ad leges antiquas grammaticas convenientior est reddita: quamquam sat multa per errorem aut soloecismum scripta intacta manserunt. Non inutile esset emendationes eas quae in re critica aliquid momenti haberent colligere, quo melius is textus ad quem corrector codicem conformare studebat cognosci posset. Nos quidem in edendo textu nec ubique illas arcendas nec plerumque recipiendas curavimus: qua in re paullo maiorem constantiam vellem adhibitam esse.

XIX.

INDEX LECTIONUM VEL MANU POSTERIORE VEL A NOBIS CORRECTARUM.

Epistula Hieronymi ad Damasum.

Pag. 1. editio uno: codex habet unio | quaerendum: codex quaerendus | Pag. 2. haec praesens: codex hoc praesens | perscriptus: codex peraescriptus

Prologus in evv. IV.

Pag. 8. Basilidis atque Apellis: codex basilides atque apelles | Boeotiaeque: codex boetique | Pag. 9. de divinitate: in codice de praetermissum est.

Praefatio.

Pag. 10. ex virgine: codex ex in virgine

Capitula.

LXVII. Parabola: codex Parabolam (improbatum igitur est m puncto superposito) | LXIX. secuti sunt eum: codex /sunt eum /secuti. Hoc modo verba transponenda esse significari solet. Evangelium secundum Mattheum.

1, 15. Matthan autem: codex Mattham autem | 1, 17. quattuordecim : codex quattuordecem (ita secundo loco, sod primo et tertio quattuordecim) | 2, 13. somnio: altera manus delevit o extremum, sed oblita est in eius locum substituere s, ut esset somnis | 4, 18. mittentes: codex per errorem mittens. Ibidem in mare suppletum est in margine 5, 40. remitte: in codice re super lineam suppletum est | 8, 34.

tota suppletum est super lineam | 10, 32. confitebitur: bi deletum est 11, 4. respondens: corrector addidit ihs | 13, 50. eos: codex inepte ignis | 18, 19. quaecumque: sic prima manus; secunda quamcumque 19, 25. mirabantur: in margine additur valde | 21, 5. filium: in margine suppletum est | 21, 25. caeciderunt: ci erasum est | 23, 18. qui autem: correctum est quicumque autem | 24, 46. dominus: in margine additur eius | 25, 41. a sinistris: in codice est ad sinistris, sed in medio d punctum positum est quod deletur | 26, 23. in videtur ipsa prima manu suppletum esse | 26, 70. quod: sed correctum estquid | 27, 44. crucifixi: cruci suppletum est.

Praefatio.

[ocr errors]

ti

quid: sic ex quod restitutum est expositionem: codex explosionem. Expositionem igitur ex explosionem correctum est | in nos: sic in codice pro et correctum est.

Capitula.

XX. possint: sic prima manus, altera possent | XXVI. contradicit: sic correctum est in codice pro contradixerit | XXVII. passuri: prima manus pansuri

Evangelium secundum Marcum.

3, 27. domum: corrector in domum | 6, 25. in disco: suppletum est ipsa ut videtur prima manu | 11, 33. Iesu: in codice ihu; lineola altera erronea est | 12, 37. dominum in codice dn; hinc dominum ex deum factum est | 13, 3. montem: m finale in codice improbavit corrector 14, 43, Iudas: in margine corrector addidit Scarioth | 16, 8. timebant: sic in codice ex timebat restitutum est. Praefatio.

sancto instigante spiritu: codex sco instigante spu sco | scripsit: correctum est descripsit | graecis: a improbatum est | perfectione: in margine est prophetatione | hominis: suppletum est.

Capitula.

VII. prophetia: codex prophetiae | XXII. praecipit: prima manus praecepit | XXXII. praecipit: codex praeccipit | XXXIIII. audisse Herodes: in codice est /audisse/ herodes. Verba igitur transponi voluit corrector | XLVII. eloquio: in margine suppletum est | LXV. si sic: tantum sic, omisso si, ex codice exscripsi | LXXXVI. praegnantibus: codex praegrantibus.

Evangelium secundum Lucam.

2, 7 et 16. praesipio: utroque loco correctum est praesepio; non item versu 12. | 4, 5. diabulus: quae post hanc vocem verba desiderantur, in montem excelsum, unum versum explent: hunc igitur per in

:

ce

[ocr errors]

curiam librarius praetermisisse videtur | 5, 2. lavabant: correctum est levabant 5, 3. eum: codex inepte autem | 5, 4. laxa: correctum est laxate 5, 16. secedebat: codex sedebat. Ibidem desertum: fuerat deserto, sed desertum restitutum est | 6, 37. dimittite, et dimittimini: haec in margine suppleta sunt | 7, 12. et ecce: in codice deletum est et | 8, 4. et suppletum est | 8, 30. est: videtur snppletum esse | 8, 46. et deletum est | 9, 41. Iesus: praemittitur in margine autem 9, 54. vidissent in margine autem additur | 10, 33. transiens: in textu transiens, in margine faciens | 11, 37. Pharisaeus: codex pharisaeis | 11, 42. Pharisaeis: codex pharisaeis | 12, 27. neunt: correctum est nent | 12, 39. perfodiri: in codice est perfodiri. Deletum igitur a correctore ri 14, 14. resurrectionem: m finale improbatum est | 14, 27. meus esse: in codice est /meus esse. Correctum igitur est esse meus | 14, 28. nonne: ne improbatum est | 16, 13. diliget: e ex i restitutum est | 17, 26. diebus: corrector maluit die 18, 7. ad se in codice est ac se | 19, 21. austeris: fuerat austerus sed, quemadmodum v. 22. ipsa prima manus habet, correctum est austeris | 20, 23. ad eos: in codice per incuriam omissum est ad 20, 36. poterunt: u ex i correctum est | 24, 4. abundanti: codex abundantia | 23, 7. eum ad: codex inepte ad eum ad | 23, 33. interficerentur: codex interficeretur 23, 54. parasceves: corrector parasceve | 24, 28. finxit se: codex se finxit se | 24, 48. vos: s in codice omissum est.

Praefatio.

n

fecit super lineam corrector addidit ds (i. e. deus) Evangelium secundum Iohannem.

|

[ocr errors]

1, 18. enarravit: in codice enarravit | 1, 26. vestrum: super lineam positum est 3, 10. in corrector improbavit | 4, 1. magis: in codice magis 4, 10. et: super lineam appositum est | 5, 2. super: impro bavit corrector | 7, 40. turba: in margine suppletum | 8, 9, incipientes: pr. m. incipiens | 8, 20, apprendit: corrector apprehendit | 9, 21. quomodo: codex quomodo | 9, 28. ei: suppletum est | 10, 16. et vocem meam audient: haec verba in margine apposita sunt | 11, 4, eam: a ex u restitutum est | 12, 19. nihil proficimus: suppleta sunt in margine | 16, 1. vobis: codex vos | 18, 10. pontificis: in codice est pr. m. ponticis | 18, 14. pro populo: in codice est pro Populo | 21, 3. navem: codex inepte noctem | 21, 7. tunicam: m delevit corrector | 21, 8. trahentes rete piscium: in margine apposita sunt.

Liber actuum apostolorum.

XLI. elegere: fuerat eligere, sed iam prima ut videtur manus reposuit elegere LXI. secundum: codex inepte fecerunt | LXII. inter Caesari et Felici erasa est littera | LXIX. manu: codex manum | LXX. Alexandrinam: codex alexandrinam

nos

1, 17. qui connumeratus: codex qui connumeratus | 1, 26. Mathiam: correctum est Matthiam | 2, 7. omnes ecce: ita in codice legitur; sed sub omn superest vestigium vocis ecce: primum igitur librarius ecce omnes scripturus erat | 2, 9. et Iudaeam: corrector improbavit. et 4, 13. constantiam: pr. m. constatiam | 4, 20. possumus quae: codex possumus quae | 4, 27. enim: appositum est in margine | 4, 28. consilium: additur in margine tuum | 5, 5. expiravit: altera manus scripsit exspiravit, quod v. 10. ipsa prima manus habet | 5, 31. Israhel: codex h. 1. isrl. Item alibi passim | 5, 34. homines: hoc eraso corrector scripsit apostolos | 6, 10. loquebatur: corrector addidit propter quod redarguerentur ab eo cum omni fiducia. Quod ita fecit ut priora usque redargue ipsi textui apponeret, reliqua in superiore margine suppleret. Vide supra pag. XV. | 7, 2. in Mesopotamia: sic secunda manus; prima Mesopotamiam. Vide supra pag. XV. | 7, 19. patres: corrector addidit nostros | 7, 22. est: super lineam positum est | 7, 44. patribus: correctum est cum patribus | 7, 51. duri: i in rasura, ipsa prima ut videtur manu, rescriptum est. Videtur ante fuisse dura | 7, 52. cuius nunc: codex cuius vos nunc | 8, 19. ad eum dixit: corrector poni vult dixit ad eum | 8, 36. Post hunc versum corrector signum posuit, ad quod respiciens sub textu haec supplevit Dixit Philippus Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait Credo dei filium esse Iesum Christum | 9, 2. ad Damascum: corrector pro ad scripsit in | 9, 4. Post hunc versum corrector addidit Durum tibi est contra stimulum calcitrare | 10, 4. Qui es: corrector Quid est 10, 5 et 22. arcessi (vide contra ad 13, 7.): córrector accersi, item 10, 22. ex arcessire corrector fecit accersire. Nihil mutavit v. 29. | 11, 25. autem Tharsum: corrector autem Barnabas Tarsum | 14, 28. in universo orbe: corrector in universum orbem | 12, 4. tradens: recentior manus tradensque 13, 7. accersitis: correctum est arcessitis | 13, 8. proconsulem: codex proconsule | 13, 10. filius: corrector filii. Ibidem omni: corrector omnis | 13, 13. cum eo: corrector addidit erant 13, 29. scripta: corrector addidit sunt | 13, 32. eam: primum fuerat ea, sed correctum est ea | 14, 1. crederent: secunda manus crederet | 14, 4. autem: suppletum est | 15, 2. quidam: corrector quidem; nescio quid sibi voluerit | 15, 22. Barsabbas: sic in

« ÖncekiDevam »