Sayfadaki görseller
PDF
ePub

rarum; Perspicuitatem et certitudinem evidentem, obscuritatis et incertitudinis eam impie arguendo, ut ipsis sit nasus cereus et regula lesbia, quæ pro libitu huc illuc inflecti possit; Puritatem et integritatem, corruptionis fontes ipsos insimulando; Finem primarium, negando esse solam normam, sed commonitorium tantum aliquod fidei et morum; Usum denique, lectionem ejus severe interdicendo, et lucernam reponendo sub modio, ne scilicet ad illius lucem detegatur mysterium iniquitatis. Atque eo usque furor ille grassatus est, ut etiamnum hodie, ubi plenius Pontifex dominatur, capitale sit S. Scripturam, aut ullam ejus partem, quacunque vulgari lingua expressam, domi habere vel legere, juxta impiam regulam Indicis Expurgatori, qui Madriti excusus est an. 1612, his verbis expressam, quam nemo pius sine horrore legere vel audire potest: "Cum experimento manifestum sit, si S. Biblia vulgari lingua permittantur, plus inde ob hominum temeritatem detrimenti, quam utilitatis oriri, prohibentur Biblia cum omnibus eorum partibus sive excusa, sive manuscripta, in quacunque vulgari lingua extent," &c. Quia vero Pius IV. videbatur consilio ordinarii permittere, ut Bibliorum versorum lectio quibusdam concederetur, Clementis VIII. secuta observatio spem istam plane illusoriam esse docuit, dum negat ullam de novo tribui Episcopis vel aliis facultatem licentiam talem concedendi, quæ ipsis hactenus sublata fuit mandato S. R. univers. Inquisitionis," &c. Quæ omnia, ne quid jam, vel de canone, vel de sensu et interpretatione Scripturæ, versionis vulgatæ authentia, &c., dicamus, satis ostendunt, quam graviter iupegerint in primum caput. Quid opponant adversarii circa singula hæc capita, ad crimen sibi impactum diluendum, vide in Institutionis nostræ Elenct. Part. I.

[ocr errors]

XXXVI. Sed non minus peccarunt circa secundum

In Christum, caput. Quamvis enim Christum ore profiteantur, et duas ejus naturas in una persona agnoscant, nonne reipsa eum abnegant, dum officium mediatorium ita pervertunt, ut non possit amplius dici, quod est tamen revera, Unus Mediator noster apud Deum, 1 Tim. ii. 5? Nam quo pacto illum retinere censendi sunt, qui alios Mediatores etiam redemptionis excogitarunt, quam Christum; aliud purgatorium quam ejus sanguinem, qui "purificat nos ab omni peccato," 1 Johan. i. 7; aliud sacraficium propitiatorium, quam ejus passionem, in qua "semel oblatus, ut auferret multorum peccata, æternam redemptionem nobis est adeptus," Heb ix. 12, 28; aliud meritum coram Deo, quam ipsius obedentiam, per quam tamen "multi constituuntur justi," Rom. v. 19; aliam salutis regulam, quam ejus Verbum, licet solus sit Doctor audiendus in Ecclesia, Mat. xxiii. 10, et anathema nobis debeat esse, qui supra Evangelium aliquid docet, Gal. i. 8; aliud orationum fulcrum, quam ejus meritum et intercessionem, quamvis hoc officium uni illi demandatum legatur, 1 Johan. ii. 1; aliud denique universalis Ecclesiæ caput, quam ipsius personam, utut constanter hæc prærogativa illi soli exclusive ad omnes alios tribuatur, Eph. i. 22, 23, et ii. 20, et iv. 15, 16? Alia mittimus bene multa, quæ congeri possent. Sed hæc satis superque probare possunt quod intendimus, gravissimos errores esse in secundum fundamentum.

In Gratiam.

Gra

XXXVII. In tertio non major est difficultas. tiam enim basim esse et fundamentum totius Christianismi, quo posito ponitur, et quo sublato tollitur, nemo ignorare potest, qui Scripturam novit. Sive eam in decreto respicias, ratione Prædestinationis Dei, in qua gratia nobis data esse dicitur in Christo ante tempora secularia, 2 Tim. i. 9; sive in executione, ratione Redemptionis Christi, Gratia quippe servamur, Eph. ii. 8, Tit. iii. 4, 5; sive in applicatione, ratione Vo

cationis et Regenerationis Spiritus, quia Deus dat velle et perficere, omnis ixaving nostra ab eo est, et gratia ipsius sumus quod sumus, Phil. ii. 13, 1 Cor. xv. 10, 2 Cor. iii. 5. Hanc autem gratiam non modo obscurari ab adversariis, sed et everti et de solio deturbari, quis ire possit inficias, qui dogmata ipsorum hac in parte cognoverit? Nam ut nihil jam dicamus de prævisione operum et meritorum propriorum, cui electionem fidelium inniti plurimi ex ipsis statuunt, quod revera liberrimam et gratuitam Dei prædestinationem evertit; nihil etiam de operibus satisfactoriis, quæ satisfactioni Christi perfectissimæ assuunt, quod etiam gratuitam redemptionem tollit; cui obscurum esse potest gratiam justificationis, et gratiam sanctificationis apud ipsos enervari, et tantum non abrogari? dum merita et opera nostra ad illam concurrere necessario debere statuunt, cum ista vero liberum arbitrium tanquain causam sociam ad minimum cooperari, ita ut præcipua discretionis et conversionis ratio ab illo pendeat, directe contra Paulum, 1 Cor. iv. 7. Quo pacto tum in Pharisæorum et Pseudo-apostolorum castra transeunt, qui vel justitiam propriam stabilire conabantur, vel opera cum fide (exitiali mixtura) confundere satagebant, tum Pelagianorum et Semipelagianorum hæresim pridem damnatam renovant, qui sub specioso gratiæ nomine idolo liberi arbitrii litantes, ut facerent homines liberos, faciebant sacrilegos,

XXXVIII. Hæc vero quanti in religione Christiana sint momenti, norunt omnes, qui veram Christianismi naturam tenent. Cum enim eo tota dirigatur, ut homo proprii peccati et miseriæ sensu dejectus, de se ipso viribusque suis plane desperans, in uno Christo salutem suam quærat, qua tandem ratione principium hoc retinere censendi erunt, qui non patiuntur hunc honorem Christo tribui, ut tota salus nostra in solidum ab ipso pendeat, nisi in partem veniant simul et operum merita et liberi arbitrii molimina. Sane vel hoc unum, et si nihil aliud extitisset, plusquam sufficere potuit ad secessionem instituendam. Nam ut de Justificatione tantum dicamus, quis ambigat eam et Christianismi basim esse præcipuam, et Christianorum peculium, in qua cardo consolationis et salutis nostræ unice vertitur, discrimen Legis et Evangelii continetur, veræ tilavarias fundamentum proponitur, et quod omnium maximum est, conscientiæ coram judicio Dei tranquillandæ certissima ratio habetur. Sed quis non videat pariter, ex quo Pontificiorum sententia de Justificatione operum obtinuit, et sub anathematis pœna in Concil. Trid. Sess. vi. sancita est, præcipuum hunc et fundamentalem articulum ita deformatum fuisse et corruptum, ut Christo et Evangelio nuncium remittere teneatur, qui illum amplecti et retinere satagit. Sic enim mors Christi vana et inutilis redditur, "Si ex Lege justitia, Christus frustra mortuus," Gal. ii. 21; aboletur gratia, et irrita fit promissio, Rom. iv. 14, et xi. 6; Evangelium in Legem commutatur, et quod acuratov semper judicavit Paulus, Foedus Novum cum Veteri confunditur, Gal. v. 3, 4, quia non extra nos in alio justitiam et salutem quærere jubemur per fidem, quod gratia docuerat, Phil. iii. 9, Rom. x. 3, sed in nobis per propriam obedientiam, quod lex postulabat. Sic conditio Fœderis Gratiæ tollitur, sic fiducia omnis salutis et consolatio perit, sic hæsitatio et tremor conscientiam, peccati sui et judicii divini metu anxiam, ita premit, ut instar arundinis fluctuet semper, nihilque habeat nisi vanissimum et incertissimum, quo nitatur. Quid enim in operibus suis reperiet homo nisi dubitandi et tandem desperandi materiam? Quæ cum ita sint, ut sane sunt verissima, ipsis etiam adversariis testibus, qui incertitudinem propriæ salutis et perpetuam dubitationem de gratia Dei inter præcipua fidei capita reponere solent, quis jam facile non judicet, quam gra

viter hic impegerit Ecclesia Romana, et quam juste Lutherus, Zuinglius, et alii propter hunc etiam articulum Reformationis opus sint aggressi, et de secessione cogitarint?

XXXIX. Quod si ulterius inquirere in ejus doctrinam esset animus, quanta hic errorum colluvies esset detegenda? Quid non de absurdissimo Transubstantiationis et Sacrificii Missatici commento dicendum esset? de sacrilega Calicis Eucharistici detractione, de superba perfectionis et impeccantiæ fidelium præsumptione, de falsissima Papæ infallibilitate, et aliis innumeris, quæ apud eos paulatim invaluerunt, et omnibus credenda proponuntur? Sed ne plura congeram, unicum tantum præcedentibus attexere non pigebit, ex quo constabit, religionem totam Pontificiam ita dubiam esse et incertam, ut non tantum de salute sua quisque hæsitare possit et debeat, (ut jam ante observatum) sed et quotidianæ idololatriæ objiciatur periculo; imo nec ullus in ea persuaderi unquam possit se esse Christianum. Mira sane res et incredibilis, sed tamen verissima quam nemo potest diffiteri, si memineris hoc vulgo receptum esse dogma apud Pontificios, intentionem ministri esse de essentia Sacramenti, ita ut nisi hæc adsit, nulla sit Sacramenti consecratio. Verba sunt Concilii Tridentini, Sess. vii. Canon. 11. "Si quis dixerit in ministris, dum sacramenta conficiunt et conferunt, non requiri intentionem saltem faciendi, quod facit Ecclesia, anathema sit." At si hoc verum est, cum intentio sit arcana et occulta, de qua nemini constare potest extra hominem ipsum, nullus mortalium etiam de veritate Sacramenti persuaderi poterit. Putat ille se bonum esse Christianum et Catholicum, sed ne quidem scire potest, an revera sit baptizatus, cum hoc pependerit ex intentione ministri, quam ignorat. Iste arbitratur se legitimo matrimonio copulatum esse, sed adulterium forte committit, si intentio defuit in sacerdote. Credit hic se devote adorare Christum in hostia consecrata, sed nec scire certo potest, an ibi sit vere Christus, quia nescit an intentionem habuerit consecrandi sacerdos; vel an sacerdos iste habeat revera consecrandi potestatem; an Episcopus, a quo fuit ordinatus, habuerit intentionem id ipsum et non aliud quid præstandi. Ita in ancipiti hæreant semper necesse est, nec unquam immunes esse poterunt a periculo crassissimæ idololatriæ. Non absimili argumento olim Donatistas urgebat August. Epist. 166, qui peccatum personale ministri sacramentum irritum reddere statuebant. Quis dixerit vero religionem, tam vanis et ruinosis fundamentis nixam, ab homine pio retineri posse sine gravi salutis dispendio? Ut ergo semel primum hoc argumentum concludamus, cum tam graviter et fœde impegerint in Verbum, in Christum et in Gratiam, illius auctoritatem negando, istius meritum interpolando, hujus efficaciam enervando, jure colligimus fundamentales et capitales errores fovisse, atque adeo cum pertinaciter eos tuerentur, et quibusvis credendos imponerent, necessario deserendos fuisse, si saluti consultum voluimus.

XL. Quid ad hoc argumentum excipient adversarii? An respondebunt ista dogmata, etsi erronea forte, non esse tamen fundamentalia et capitalia, quæ justam secessioni causam præbere potuerint, sed talia quæ tolerari potuerint, et quibus non obstantibus, charitas inter nos integra potuerint manere? Sic sane censet M. Ant. de Dominis Spalatensis Archiepisc. lib. 7. de Repub. Eccles. cap. 11, ubi operose conatur probare, dogmata ista, licet falsa et erronea, non esse tamen fundamentalia. Nec multum abludere videtur Cardinalis Richelius in tract. Gall. de Conversione eorum qui ab Ecclesia Romana secessionem fecerunt, qui lib. iii. c. 1, multus est in probando plerosque articulos, quos tanquam præcipuas secessionis causas ob

trudimus, non esse fundamentales, ut Sacrificium Missaticum, Transubstantiationem, Liberum Arbitrium, Invocationem Sanctorum, Cultum Imaginum, Papa Primatum, &c. R. Sed non difficile est respondere. 1. Petitur principium et supponitur quod est in quæstione. Damus distinguenda esse fundamentalia a non fundamentalibus, ut Paulus inter fundamentum distinguit, et ea quæ illi inædificantur, 1 Cor. iii. 11, 12. In istis tolerantiæ alicui et charitati locum esse posse non inficiamur, sed quoad illa negamus, quia sublato et everso fundamento, corruere totum ædificium necesse est. Sed falsissime supponitur errores Papatus non esse fundamentales, quasi vero Traditionum necessitas, Justificatio ex operibus, Satisfactiones et merita hominum, Sacrificium Missaticum, Papæ væigoxin, Indulgentiarum Papalium nundinatio, et similia, de quibus antea, quæ tam aperte in Verbum Dei, Christi personam et officia, Gratia efficaciam et beneficia incurrunt, ad fundamentum non spectent, nec in ipsum impingant! Quasi aliam normam fidei proponere quam Scripturam, alios Mediatores agnoscere quam Christum, aliud sacrificium quam cruentum Crucis, aliam causam justificationis et sanctificationis quam solam gratiam, non sit fundamentum aliud ponere præter id quod positum est! 2. Etsi daremus quosdam ex erroribus istis seorsim consideratos, non esse proprie et directe fundamentales, eatenus ut unusquisque eorum potuerit quadantenus tolerari, si Ecclesia in cæteris omnibus pura fuisset et sana, certum est tamen eos simul sumptos, et in concatenatione et dependentia, quam habent ad se invicem, morbum facere complicatum et capitalem, qui vere lethalis sit. 3. Denique aliud est dogma aliquod non esse fundamentale re ipsa, aliud pro fundamentali obtrudi. Fatemur quidem multa in Ecclesia Romana proponi, quæ de ratione fundamenti nequaquam censeri possunt aut debent, sed quia necessitatem ipsa imponit conscientiis sub gravissimis pœnis ea admittendi et fidei articulis annumerandi, hoc respectu fundamentalia ipsi fiunt. Sic ne quidem ex ejus hypothesi leviter potest errare, qui in talibus impingit.

I.

XLI. . Excip. Aliud esse "addere fundamento," aliud "fundamentum evertere;" potuisse quidem Ecclesiam Romanam addere nonnulla, sed non propterea tamen ab ipsa eversum esse fundamentum; retinuisse semper et retinere adhuc Verbum, ut normam fidei, Christum ut auctorem salutis, Gratiam ut principium regenerationis. R. 1. Addi potest aliquid fundamento bifariam, vel ut pars ædificii, quæ illi superstruitur, vel ut pars fundamenti, quæ cum illo pro fundamento teneatur. Priori sensu non statim quicquid additur fundamento illud evertit, ut qui fænum et stipulam addit fundamento, id est, doctrinam, non quidem hæreticam et perniciosam, sed minus sinceram et solidam, curiosam magis quam utilem, retinet quidem fundamentum, et propterea servandus est, sed veluti per ignem, id est, ægre, opera, et mercede sperata, licet non vita, mulctatus, 1 Cor. iii. 11, 15. Sed posteriori sensu, quia addit fundamento ut sit pars fundamenti, addendo destruit, quia aliud fundamentum præter positum dari non potest. Talia sunt autem Ecclesiæ Romanæ additamenta, quæ non tantum fundamento superstruuntur, sed et quæ pro fundamento obtruduntur. 2. Qui addit fundamento quæ sunt illi homogenea et conformia, non evertit fundamentum, sed qui addit contraria et άovrata, addendo evertit; hujus criminis autem reos esse adversarios quis dubitet? Spiritus Sanctus docet Scripturam talem esse normam fidei, cui nihil addendum nec detrahendum sit, et præter quam nihil sub gravissimi anathematis pœna sit admittendum, Galat. i. 8. Volunt tamen isti traditiones aygovs pari affectu et reverentia suscipi. Docet idem Chris

tum unicum esse Mediatorem nostrum, 1 Tim. ii. 5, et Caput Ecclesiæ, Ephes. i. 20; justitiam ejus unicum meritum, quo justi constituimur, Rom. v. 18 19; ejus intercessionem unicum medium accendendi ad Patrem, Joh. xiv. 6, 1 Joh. ii. 1, et Ephes. ii. 18. At Pontificii, his non contenti, mediatores alios, aliud sacrificium propitiatorium, alia merita, aliud caput commenti sunt. Quid est fundamentum evertere, si hoc non est ?

XLII. Frustra regeres, palam tamen eos profiteri se istud retinere, nihilque minus quam de eo convellendo cogitare. Quid enim juvat retinere, si cum eo conjungas corruptelas exitiales quibus pervertitur? Quid juvabit adulteram clamare se virum, cui matrimonio juncta est, pro legitimo marito suo habere, si adulterum in sinum recipit, et corporis sui illi copiam facit? An minus ideo adulterii rea peragetur, cum constet protestationem esse facto contrariam? Aliud itaque est ore tenus profiteri, aliud corde credere; aliud nomen tenere, aliud rem ipsam et mysterium agnoscere. Damus eos profiteri Christum, et nomen ejus constanter obtrudere, sed sincere recipere, et illi vere adhærere negamus, quia verbis gloriam ejus prædicando, re ipsa abnegant, dum inter se et ipsum salutis opus dimidiant, et quod unius Christi est ad homines transferunt. Ut ergo fundamentum rite teneatur, tres conditiones potissimum requiruntur. 1. Ut non ore tantum sed corde, non in verborum cortice, sed in rerum et mysteriorum veritate recipiatur, fundamentalia enim non in verbis consistunt, ut bene Hiero, sed in sententia. 2. Ut non pars tantum quædam, sed totum in solidum retineatur, quia religionis doctrina est una copulativa, quæ facit unam ac individuam veritatis regulam, quæ nec additionem, nec detractionem ullam patitur. 3. Ut solum sine aliis ullis assumentis possideatur, "aliud enim fundamentum nemo ponere potest præter positum," 1 Cor. iii. 11. Unde qui unicum non habet, plane non habet; Christus non usuígiotai, 1 Cor. i. 13; vel solus adest, vel abest; impatiens consortis, nec priorem, nec parem ferre potest. Sic additio omnis, non minus ac detractio, in materia fidei et cultus ita prohibetur, ut quod est præter, sit etiam contra, Deut. iv. 2, et v. 32. Unde Paulus non jubet tantum fugere eos, qui contrarias doctrinas tradunt, sed qui diversas, et alias si ris irigodidacnaλe, 1 Tim. vi. 3, 4. Vetat sapere non modo contra, sed ve "supra id quod scriptum est," 1 Cor. iv. 6, et anathemati subjicit, quisquis tentaverit evangelizare appræter id quod evangelizatum fuerat ab ipso, Gal. i. 8. Cum ergo fundamentum sive doctrinæ, sive salutis, unicum tantum sit, ultra et præter quod nihil admitti potest, quicunque solum non retinet, omnino non retinet, sed evertit.

XLIII. Dices non tolli veritatem exclusivarum, nec per consequens fundamentum everti, quia subordinata non pugnant; talia autem esse dogmata ista, de quibus agitur, quæ suam Christo gloriam et gox semper relinquant; Papam quidem esse caput Eeclesiæ, sed visibile tantum, secundarium et ministeriale, sed Christum esse solum caput primarium, invisibile; mediatores sanctos credi, sed intercessionis tantum, Christum solum proprie dictum redemptionis; opera et merita propria induci, sed quæ omnem vim suam, et efficaciam a Christo mutuentur, qui fidelibus virtutem merendi acquisivit; sacrificium missaticum urgeri, sed sacrificium crucis manere semper solum propitiatorium, quia illud nihil aliud sit, quam istius commemoratio et applicatio; et sic in cæteris, tantum abesse ut injuria fiat Christo, et gloria ejus imminuatur, ut magis gratia ejus commendetur et illustretur. R. Sed hæ sunt inanes offuciæ, quæ nequicquam obtenduntur commento isti stabiliendo. 1. Quod hic de subordinatione no

« ÖncekiDevam »