Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tatur merum est figmentum, quasi ulla concipi possit subordinatio inter ea, quæ plane sunt opposita et adversa, nam si gloria Capitis et functio Mediatoris soli Christo sit propria et άxováros, ut omnino fateri coguntur, qui norunt opus esse virtutis infinitæ, quod in creaturam finitam cadere nequit, quomodo dividi poterit sine manifesto sacrilegio et aperta contradictione? Nec valet ropov Qaquazov distinctionum positarum, quia ut natura rei eas non patitur, ita rip yeas finguntur, quæ nusquam vel Capitis secundarii et visibilis, vel Sacrificii commemorativi et applicativi, vel Mediatoris Intercessionis et non Redemptionis meminit. 2. Licet Christus hominibus utatur tanquam ministris ad regimen externum Ecclesiæ, nunquam tamen Capitis dignitatem in unum quempiam contulisse dici potest, nisi caput monstrosum et biceps tribuere velimus Ecclesiæ, quæ non modo Christi, sed et Papæ vocetur corpus. Sancti non tantum mediatores sunt intercessionis, sed et redemptionis ex sententia Pontificiorum, quia eorum precibus et meritis nixi, remissionem peccatorum et vitam æternam petunt, vide Breviarium Romanum passim, et Hortul. anim. editum per Plant. an. 1557, in officio B. Mariæ, precibus et meritis B. Mariæ semper virginis et omnium sanctorum perducat nos Dominus ad regnum cœlorum, &c. Sie modo ut socia Christo adjungitur, modo ut superior præficitur, quum orant, ut Matrem esse se monstret, et jure matris Redemptori imperet. An hoc est subordinari Christo, an non potius in ejus officium involare? 3. Falso supponitur Christum meritum nobis esse virtutem merendi. Cum in creaturam finitam et peccatricem non cadat, meruit salutem, et remissionem peccatorum, sed merendi facultatem nusquam, quid enim opus est merito nostro, ubi meritum Christi plenissime sufficit? Quod ergo merita nostra non opponi meritis Christi, sed componi et subordinari volunt, absurdum est; ipso quo componuntur, opponuntur, gloriam capitis propriam in membra transferendo. 4. Ridicula est distinctio Sacrificii commemorativi et applicativi, nam commemorare rem gestam est agnoscere nos non facere quod est factum, sed tantum recolere et repetere, ne excidat illud quod fuit factum; nec applicatio potest esse oblatio, cum hæc applicatio facienda illam oblationem præsupponat factam. Præterquam quod applicatio fieri debet homini, sacrificium autem offerri debet Deo. Unde, ne ulterius pergamus, satis liquet adversarios arctata velle conjungere, nec posse, quicquid profiteantur, Christum cum hisce commentis suis retinere. Paulum ipsum audiamus in simili plane negotio. Pseudo-Apostoli Christum sane profitebantur, et dicit tamen eos pervertere Evangelium, et xaταργεῖσθαι ἀπὸ τοῦ Χριστοῦ, quia cum fide et meritis Christi Legis opera et merita propria, plane ut hodie Pontificii, in justificatione urgebant, Gal. i. 7, et v. 4. Angelici veteres, qui cultum angelorum, a Platonicis haustum, introducere satagebant, Christianum quidem nomen retinebant, sed tamen quia adjungebant Christo, vero cultus objecto, falsum et adulterinum, dicuntur "non retinere caput," Col. ii. 19. Idololatræ qui claudicabant in utrumque latus, Jehovæ nomen retinebant, Hos. iv. 15, sed non minus deseruisse Deum dicuntur, 11. Adeo verum est, nihil componi posse hac in parte cum Verbo, vel cum Christo, et Gratia, quod non illis opponatur.

XLIV. I. Excip." In Ecclesiis Galatarum et Corinthiorum fuisse errores capitales in doctrina de justificatione, de observatione legis cæremonialis, de resurrectione mortuorum, nec tamen propterea communionem earum deserere jubere Paulum. Ergo licet errores essent in Ecclesia Romana capitales, non tamen statim secedendum fuisse." R. 1. Dist. Ecclesiam a Seductoribus, qui sunt in Ecclesia. Fateor quosdam fuisse in illis Ecclesiis, qui tales errores foverent, sed Ecclesiam ipsam hoe errore infectam fuisse

66

[ocr errors]

totam negamus, cum Apostolus aperte eos distinguat, 1 Cor. xv. 12, Quomodo dicunt quidam ex vobis, non esse resurrectionem mortuorum ?" et Gal. i. 7, "Sunt quidam qui vos turbant." 2. Distingue errores privatorum paucorum, qui disseminari incipiunt in Ecclesia, nec approbantur tamen ab Ecclesia, ab erroribus publicis Ecclesiæ, qui sunt in axu, et qui auctoritate publica sanciuntur, et ita sunt confirmati, ut in leges abierint. Illi sane exitiales quidem sunt eos foventibus et cæteris periculosi, sed non tamen fideles, qui in illo coetu versantur, ad secessionem statim obligantur, quum immunes se ab iis tutari possunt. Imo Paulus testatur oportere hæreses esse inter fideles, ut probati noscantur," 1 Cor. xi. 19. At alia ratio est istorum, quia cum publici sint, singulos inficiunt. Jam primi generis fuisse errores illos Galatarum et Corinthiorum antea visum ex distinctione Apostoli, qui seductores a fidelibus secernit. Quod si fideles. compellare, vel de iis loqui videtur, non tam loquitur de iis, ut jam lapsis, quam ut vacillantibus, ut eos confirmet, et adversus seductores præmuniat. Non enim simpliciter dicit translati estis, sed μrratibebe transferimini, tacite culpam ab ipsis in impostores removendo, et bene adhuc de iis sperando, ut infra Gal. v. 10, dicit, "Confido vos nihil aliter sapere." Sed errores Papales non fuerunt tantum quorundam in Ecclesia, sed Ecclesiæ totius, in qua publice docebantur et defendebantur. Non fuerunt in initio, quos admittere, vel rejicere liberum fuerit, sed & axu et fastigio, qui auctoritate publica vim legis obtinuerunt, maxime ex quo Concilium Tridentinum eos sub pœna anathematis singulis credendos obtrusit. Hactenus ergo discrimen est longe maximum inter Ecclesias illas et Romanam, ut ab illis ad hanc argumentari sit disparia plane conjungere.

XLV. Ut vero clarius pateant errores capitales Eccl. Rom. libet hic apponere novum symbolum, quod a Pio IV. traditur in Bulla super forma juramenti professionis fidei, quam juxta hanc et non aliam formam fieri, Apostolica auctoritate districte mandat, ut extat in Catech. Trident. "Ego N. firma fide credo et profiteor omnia et singula, quæ continentur in symbolo fidei, quo S. Romana Ecclesia utitur: videlicet credo in unum Deum Patrem, omnipotentem factorem cœli et terræ, visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum, et ex Patre, natum ante omnia secula, Deum de Deo, Lumen de Lumine, Deum verum de Deo vero, genitum, non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt, qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de cœlis, et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria virgine. Et homo factus est, crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus et sepultus est, resurrexit tertia die secundum Scripturas, et ascendit in cœlum, sedit ad dextram Patris, et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos. Et in Spiritum Sanctum Dominum et vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit, qui cum Patre et Filio simul adoratur, et conglorificatur. Qui loquutus est per Prophetas. Et in unam sanctam Catholicam et Apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum Baptismum in remissionem peccatorum, et expecto resurrectionem mortuorum et vitam æternam. Amen.

"Apostolicas et Ecclesiasticas Traditiones, reliquasque ejusdem Ecclesiæ observationes et constitutiones firmissime admitto et amplector.

"Item S. Scripturam juxta cum sensum, quem tenuit et tenet sancta mater Ecclesia, cujus est judicare de vero sensu et interpretatione S. Scripturarum, admitto, nec eam unquam nisi juxta unanimem consensum Patrum accipiam et interpretabor.

"Profiteor quoque septem esse vere et proprie Sacramenta novæ Legis,

a Jesu Christo D. Nostro instituta, atque ad salutem humani generis, licet non omnia singulis nccessaria, scilicet Baptismum, Confirmationem, Eucharistiam, Pœnitentiam, Extremam Unctionem, Ordinem et Matrimonium, illaque gratiam conferre, et ex his Baptismum, Confirmationem et Ordinem, sine sacrilegio reiterari non posse. Præceptos quoque et approbatos Ecclesiæ Catholicæ ritus, in supradictorum omnium Sacramentorum solemni administratione recipio et admitto.

"Omnia et singula, quæ de peccato originali, et de Justificatione in S. S. Tidentina Synodo definita et declarata fuerunt, amplector et recipio.

"Profiteor pariter in Missa offerri proprium et propitiatorium sacrificium, pro vivis et defunctis, atque in sanctissimo Eucharistiæ sacramento, esse vere, realiter, et substantialiter corpus et sanguinem, una cum anima et divinitate D. N. J. Christi, fierique conversionem totius substantiæ panis in corpus, et totius substantiæ vini in sanguinem, quam conversionem Catholica Ecclesia Transubstantiationem appellat. Fateor etiam sub altera tantum specie, totum atque integrum Christum, verumque Sacramentum sumi. "Constanter teneo, Purgatorium esse, animasque ibi detentas fidelium suffragiis juvari.

"Similiter et sanctos una cum Christo regnantes, venerandos atque invocandos esse, eosque orationes Deo pro nobis offerre, atque eorum reliquias esse venerandas.

“Firmissime assero imagines Christi, et Deiparæ semper virginis, necnon aliorum sanctorum, habendas et retinendas esse, atque eis debitum honorem et venerationem impertiendam.

"Indulgentiarum etiam potestatem a Christo in Ecclesia relictam fuisse, illarumque usum Christiano populo maxime salutarem esse, affirmo.

"Sanctam Catholicam et Apostolicam Romanam Ecclesiam omnium Ecclesiarum matrem et magistram agnosco; Romanoque Pontifici, beati Petri, Apostolorum Principis, Successori, ac Jesu Christi Vicario veram obedientiam spondeo, ac juro.

"Cætera item omnia a sacris Canonibus, et oecumenicis Conciliis, ac præcipue a Sacrosancta Tridentina Synodo tradita, definita, et declarata indubitanter recipio, atque profiteor, simulque contraria omnia, atque hæreses quascunque ab Ecclesia damnatas, et rejectas atque anathematizatas, ego pariter damno, rejicio, et anathematizo. Hanc veram Catholicam fidem, sine qua nemo salvus esse potest, quam in præsenti sponte profiteor, et veraciter teneo, eandem integram et inviolatam usque ad extremum vitæ spiritum constantissime, Deo adjuvante, retinere et confiteri, atque a meis subditis, vel illis, quorum cura ad me in meo munere spectabit, teneri, doceri, et prædicari, quantum in me erit, curaturum, ego idem N. spondeo, voveo, ac juro. Sic me Deus adjuvet, et hæc sancta Dei Evangelia."

XLVI. Ex quibus proclive est colligere, quantum non modo diversa sit a Scriptura Ecclesiæ Romanæ fides, innumera recipiendo præter ea quæ in ea continentur, sed et ei adversa et dis die arv opposita plurima sanciendo, et tanquam necessaria ad salutem obtrudendo, quæ aperte ei repugnant, nec aliud fundamentum habent, quam in traditionibus aygá poss, quarum nulla potest aut debet apud nos esse auctoritas, quæque ideo recipere et amplecti sine præsentissimo salutis periculo non possumus, diro anathemati, quod Paulus denunciat, nos subjiciendo. Non nos latet equidem varias novissimis istis temporibus Expositiones Doctrinæ, ut vocant, Catholicæ in medium prodiisse ad errorum foedorum, quibus inquinatur, turpitudinem abstergendam, vel saltem utcunque tegendam, quasi fides ejus probe hactenus perspecta non fuerit. Verum qualescunque colores

et pigmenta quærantur ad cruda ista dogmata incrustanda, si penitius in rei veritatem inquirimus, facile patebit, merum esse fucum, ad fallendum compositum, quo simplicioribus imponere satagunt, quod certius constat vel ex eo, quod, quicquid Methodista et Elucidatores isti in medium afferant ad emolliendam falsissimorum dogmatum duritiem, non desinunt tamen obtrudere Concilium Tridentinum tanquam fidei regulam, et pro Ecclesiæ suæ infallibilitate, quæ errorum omnium fons est et mater, tanquam pro aris et focis decertare. Quod dum urgebitur necessariam secessionem nostram ab Ecclesia Romana reddet semper, et impossibilem cum ea Syncretismum, ὅπερ ἔδει δείξαι.

« ÖncekiDevam »