Sayfadaki görseller
PDF
ePub

1 Tim. iii. 16, 1 Pet. iii. 18. Verum neque ista expositio absolute admitti potest; nam præterquam quod minus commode per Aquam denotatur evangelium, quæcunque hic referuntur pertinent potius ad testimonium cœleste Verbi et Spiritus, de quo dictum est ver. præced., quam ad testimonium

terrestre.

VII. Nonnulli per Aquam et Sanguinem intelligi volunt legales ablutiones, et sacrificia expiatoria, quibus Deus in Veteri testamento testatus est Christum venturum cum aqua et sanguine, id est ad expianda et purganda peccata nostra; Cui testimonio desumpto a Veteri Testamento adjungatur aliud, quod est Novum Testamentum, nimirum evangelium, quod vocetur Spiritus. Verum quamvis suus locus possit esse huic sententiæ, ut postea videbimus, Non videtur tamen Joannes id directe intendisse, quia agit, non de tempore præterito, in quo Christus sub variis figuris adumbratus fuit, sed de præsenti, in quo venisse dicitur per aquam et sanguinem. Alii per Aquam intelligunt Joannis Baptista testimonium, qui apud aquam testificatus est Jesum esse Agnum Dei, per Sanguinem testimonium Centurionis, qui ex latere Christi vidit profluere sanguinem et aquam, et per Spiritum testimonium Apostolorum qui in die Pentecostes loquebantur variis linguis; Sed hæc alienora sunt a mente Joannis, quam ut recipi debeant.

VIII. Sunt qui propius accedentes ad rei veritatem, per Spiritum dona ejus tum extraordinaria, tum ordinaria, per Aquam vitæ puritatem et innocentiam, per Sanguinem Apostolorum et fidelium pro Christo cædem, quæ martyrium propterea dicitur, innui pertendunt. Communior tamen sententia est eorum, qui per Spiritum evangelium intelligunt, per Aquam, et Sanguinem duo ordinaria Novi Testimenti Sacramenta, Baptismum a signo, Cœnam vero a re significata, quia ut evangelium testatur Jesum esse Filium Dei, Joh. xx. 31, sic etiam Sacramenta, tanquam Evangelii sigilla, idem in terris nobis perpetuo testantur. Quid vero sentiendum sit in hac opinionum varietate non facile est colligere, si tamen verum fateri volumus, nulla ex istis omnibus videtur plene satisfacere: vel enim alieniores sunt a scopo Joannis, vel angustæ nimis, quam ut rem de qua quæritur, plene et accurate possint explicare.

IX. Ut ergo mentem nostram aperiamus, salvo doctiorum judicio, arbitramur hæc non ita sibi invicem opponi, quin facile conciliari possint, si pleræque ex istis sententiis non seorsim, sed conjunctim considerentur : Cum enim ea sit vis Scripturæ Sacræ, ut plures res contineat, quam verba, et sæpe sub uno eodemque vocabulo varia mysteria sibi invicem subordinata designet; mirum videri non debet, si variæ axious in ejus explicatione subinde conjungendæ veniant, ut integer habeatur sensus a Spiritu Sancto intentus; Hinc quia testimonium istud potest sub gemina u spectari, vel prout externe proponitur in Ecclesia ad convictionem hominum, vel prout interne obsignatur in corde ad consolationem fidelium, juxta duplicem hunc respectum bifariam etiam posse spectari censemus tres istos testes, vel ut externe, vel ut interne testantes: Ita per Spiritum designari arbi. tramur Spiritus Sancti vim et efficaciam, tum extrinsecus se exerentem in verbe, tum intrinsecus operantem in corde; Per Aquam sacramentum baptismi, qui administratur in Ecclesia sub aquæ symbolo, et ejusdem veritatem, quæ per regenerationis beneficium obtinetur in corde; Per Sanguinem Sacramentum Eucharistiæ, quæ est communio Sanguinis Christi, 1 Cor. x. 16, et beneficium Justificationis, seu remissionis peccatorum in Sanguine Christi, quæ hoc Sacramento obsignatur. Atque ita sex veluti partes istius testimonii notari possunt, non quæ toto genere differant, sed quæ sibi invicem respondeant et subordinentur; nam externæ sunt symbola inter

narum, et internæ sunt veritas et res significata, quæ per externas repræ

sentatur.

X. Non incommode autem hæc ita distribui patebit ex peculiari testium istorum examine, sive illi conjunctim, sive seorsim considerentur: Nam si conjunctim spectentur, mirabilis hic relatio deprehenditur ad varia mysteria: 1. ad personas SS. Trinitatis, 2. ad officia Christi, 3. ad remedia peccati, 4. ad media salutis, 5. denique ad figuras Veteris Testamenti. Et Primo, ad personas Divinas; Ut enim tres illas testantes immediate in cœlo induxerat; Ita consentaneum erat ut triplex istud testimonium, quod in terra Christo perhibetur a Spiritu, Aqua, et Sanguine, triplici testimonio cœlesti responderet, et singulis Personis appropriaretur, quatenus per operationes peculiares concurrunt ad confirmationem fidei nostræ : hinc Gratia quæ Patri tribuitur, per Aquam designabitur, Redemptio, quæ Filio propria est, per Sanguinem, et Illuminatio ac Conversio, quæ a Spiritu Sancto pendet, per Spiritum: Vel ut alii, Spiritus referetur ad Patrem, qui per evangelium nos ad se vocat; Sanguis ad Filium, qui per sanguinem nos justificat; et Aqua ad Spiritum Sanctum, qui per aquam nos sanctificat. Quo pertinent illa Augustini, lib. iii. cont. Maximi. cap. 22, "Si vero ea quæ his significata sunt," nimirum Spiritu, Aqua et Sanguine, de quibus loquebatur, "velimus inquirere, non absurde occurrit ipsa Trinitas, quæ unus, solus, verus, summus est Deus, Pater, et Filius, et Spiritus S. De quibus verissime dici potuit, Tres sunt testes et tres unum sunt, ut nomine Spiritus significatum accipiamus Deum Patrem, de ipso quippe adorando loquebatur Dominus ubi ait, Spiritus est Deus; nomine autem sanguinis Filium, quia Verbum caro factum est; et nomine Aqua Spiritum Sanctum, cum enim de aqua loqueretur Jesus, quam daturus erat sitientibus, ait Evangelista, Hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes."

XI. Secundo, Tria officia Christi non obscure hoc triplici testimonio designantur, Propheticum in Spiritu, cujus impulsu, ut cæteri Prophetæ loqui debuerunt, 2 Pet. i. 21, ita Christus Princeps Prophetarum docuit, 1 Pet. iii. 18, 19, unde dicitur Doctor veritatis, Joh. xvi.; Sacerdotale in sanguine quem Christus ut Sacerdos et Victima fundere pro nobis debuit ad expiationem peccatorum, Heb. i. 3; Regium in aqua, quæ virtute sua nos regenerando vitam et salutem nobis reipsa confert, Joh. iii. 5. Spiritus dat lumen doctrinæ, Sanguis pretium mortis, Aqua efficaciam vitæ.

XII. Tertio, tres isti testes triplex remedium nobis suppeditant triplici malo curando, quod per peccatum invectum est, Ignorantiæ scilicet, Corruptioni, et Reatui. Ignorantia quippe tollitur per lumen fidei, quod Spiritus per verbum evangelii in nobis accendit; corruptio per sanctitatem sanatur, quam aqua externa baptismi obsignat, et intus operatur aqua spiritualis et mystica gratiæ; reatus per aspersionem sanguinis Christi meliora loquentis sanguine Abelis, cujus symbolum in Eucharistia proponitur, et veritas in corde per particuò internum fidei, quo remissio peccatorum nobis intimatur, et perficitur. Spiritus illuminat, Aqua purificat, Sanguis redimit. Hoc voluit Ambros. lib. iii. de Spiritu S. c. 21. "Tres sunt testes, Spiritus, Aqua, et Sanguis, et hi tres unum sunt in Christo Jesu: Audi quomodo testes: Spiritus mentem renovat, aqua proficit ad lavacrum, sanguis spectat ad pretium; Spiritus enim nos per adoptionem Filios Dei fecit, sacri fontis unda nos abluit, sanguis Domini nos redemit; Alterum igitur invisibile, alterum visibile testimonium Sacramento consequimur spirituali, quia Spiritus testimonium reddit spiritui nostro," &c.

XIII. Quarto, media salutis hic etiam continentur; Cum enim tria præcipue ad salutem requirantur ut fiamus ejus compotes, Revelatio, Acquisitio,

et Applicatio; frustra enim quæreretur salus nisi revelaretur, frustra re-

velaretur, nisi acquisita esset, et frustra acquisita esset, nisi applicaretur;

tria hæc in tribus istis testibus nanciscimur; Spiritus eam revelat in evan-

gelio, Sanguis acquirit in cruce, et Aqua applicat in corde: Rursus cum

media quibus nos Deus ad salutis communionem vocat, vel sint externa,

vel interna, et tria utrobique occurrant, Externa, verbum scilicet cum

duobus sacramentis, baptismo et S. coena, Interna, Vocatio, Justificatio, et

Sanctificatio, seu Fides, Spes, Charitas; Utraque locum hic obtinent:

Nam Spiritus verbum evangelii, et fidem, quæ effectus est Vocationis

efficacis, designat; Aqua regenerationis beneficium cum Sacramento Bap-

tismi bene connotat, qui ideo lavacrum regenerationis vocatur, Tit. iii. 5;

et Sanguis Justificationem et remissionem peccatorum nobis in cœna ob-
signatam cum spe vitæ æternæ includit: Ut enim sanguis qui nobis bi-
bendus proponitur in cœna, effusus est in remissionem peccatorum; Ita
commemoratio mortis Christi jubetur fieri in spem vitæ æternæ, donec
veniat Dominus salutem nostram consummaturus.
Huc videtur respex-

isse Tertull. lib. de Baptis. cap. 16; " Venerat Christus per aquam et san-
guinem, ut aqua tingeretur et sanguine glorificaretur, proinde ut nos face-
ret aqua vocatos, sanguine electos, hos duos Baptismos de vulnere perfossi
lateris emisit, quia qui in sanguinem ejus crederent, aqua lavarentur, qui
aqua se lavissent, etiam sanguinem potarent." Nec aliter Beda in hunc
locum ; "Venit per aquam et sanguinem, aquam videlicet lavacri, et san-
guinem passionis suæ; Non solum baptizari propter nostram ablutionem dig-
natus est, ut nobis Baptismi Sacramentum consecraret et traderet, verum
etiam sanguinem suum dedit pro nobis, sua nos passione redimens, cujus sa-
cramentis semper refecti nutriremur ad salutem," quod Glossa interlin. repetit.

XIV. Denique hic etiam relatio occurrit ad figuras V. T. Tria enim præ

cæteris sub lege memorabilia fuere, quibus absolvebantur, quæcunque ad

cæremonias pertinebant: 1°, Spiritus Prophetiæ quo agebantur viri Dei ad

revelanda salutis mysteria. 2o, Aqua, qua ablutiones omnes et lustrationes

cæremoniales peragebantur. 3°, Sanguis victimarum, quo peccata expia-

bantur. Jam ne quid in N. T. desideretur, tria voluit Deus fidelibus, sed

longe excellentiora, dare: 1°, Spiritum veritatis doctorem, qui effundi

debuit non in paucos, sed indiscriminatim in omnem carnem, quo prophe-

taturi erant fideles, et visiones visuri, Joel. ii. 28, id est ampla et lucu-

lenta Dei notitia fruituri, sic enim mysteria evangelica terminis legalibus

non raro solent exprimi; 2°, Aquam, quæ in baptismi sacro fonte nobis

affunditur ad sordium nostrarum ablutionem; et 3°, Sanguinem, non aλoyov

et mortuum brutorum, sed vivum et λoyxò illius, qui per Spiritum æter-

num se inculpatum Deo obtulit, Heb. ix. 14.

XV. Quibus ita prælibatis de testibus istis simul sumptis, distincte jam de

singulis agendum, et eorum testimonio. Primus occurrit Spiritus, qui hic non
οὐσιωδῶς, vel ὑποστατικῶς pro Natura Divina, vel pro persona Spiritus S. intel
ligendus est, quæ jam in numero testium coelestium reposita fuerat; sed veg-
yurixas et effective respectu donorum, non quidem quoad dona miraculosa
et extraordinaria, per hæc enim Spiritum testatum fuisse cœlitus diximus,
Sed quoad dona ordinaria singulis fidelibus communia, quæ tum extrinse.
cus patent in evangelii verbo, tum intrinsecus latent in dono fidei, et il-
luminationis gratia. Hoc enim testimonium designari verba sequentia
ver. 10, docent, "Qui credit in Filium Dei, habet testimonium in seipso,"
et ver. 11, "Hoc est testimonium, quod vitam æternam dedit nobis Deus,
et vita hæc est in Filio." Ex quibus constat testimonium hoc consistere
partim in verbo evangelii, quo docemur vitam æternam a Deo nobis pro-

mitti et dari in Filio, partim in corde, quod per fidem veritatem istam apprehendit et amplectitur.

XVI. Nec novum videri debet, quod vox Spiritus eo sensu usurpetur, cum non semel hæc significatio occurrat: nam quoad evangelium, notum est doctrinam istam salutarem sæpe eo nomine venire, quia Spiritus efficacitatem ex vi novi Fœderis comitem habet, unde vocatur Spiritus, 2 Cor. iii. 6, per antithesin ad Legem, quæ litera dicitur, litera occidit, Spiritus autem vivificat; Per literam enim Legem intelligi res ipsa et scopu Apostoli evincit, non modo quia in tabulis lapideis scripta est, sed præcipue quia instar literæ nihil aliud potest quam proponere nobis officium nostrum, nullis additis ad illud exequendum viribus, Spiritus vero notat Evangelii doctrinam, quæ non tantum agit objective et imperative instar Legis, sed efficaciter et operative, cum præceptione officii vires etiam largiendo ad ejus impletionem. Ratio utriusque pendet ex discrimine fœderis Legalis et Evangelici; Nam legale, quod hominis obedientia nitebatur, bene litera dicitur, quia Deus in eo officium quidem ab homine postulabat, sed ulterius non progrediebatur ad flectendum cor hominis ad obedientiam, unde Lex facta fuit infirma in carne, Rom. viii. 3. Sed fœdus Evangelicum, quia totum a gratia pendet et non imperat tantum, sed operatur, Legem in tabulis cordis carneis inscribendo vivifica Spiritus S. virtute, et nos ad obsequium flectendo, optime Spiritus, vel ministerium Spiritus vocatur. Sed ne longius abeamus, hanc Spiritus notionem Joannes satis aperte connotat ver. 6, dum ait "Christum venisse cum aqua et sanguine, et Spiritum testari, quod Spiritus est veritas," ita enim videtur insinuare Spiritum S. in corde loquentem id singulis fidelibus persuadere, quod Spiritus sit veritas, nimirum quod doctrina illa de Christi adventu in aqua et sanguine in verbo proposita, sit verissima et indubitatæ fidei; unde patet evangelium apposite nomine Spiritus designari, quia est efficacissimum instrumentum, quo in cordibus operatur.

XVII. Sed non minus certum est Spiritum etiam sæpissime sumi pro donis internis Spiritus, quæ conferuntur fidelibus in fœdere gratiæ, maxime pro Spiritu Adoptionis et dono fidei, quo in vocatione efficaci donamur, unde vocatur "Spiritus fidei," 2 Cor. iv. 13, et " Spiritus Sapientiæ et Revelationis," Eph. i. 17, qui proponitur ut peculiare donum N. T., Joel. ii. et Joh. xiv. 16, quia majori copia debebat effundi quam antea, adeo ut minimus in regno coelorum major deberet esse Joanne Baptista, qui et ipse maximus erat inter natos mulierum, scilicet quoad mysteriorum cognitionem; hinc, Luc. xii. 12, Christus vetat discipulos sollicitos esse de illis, quæ dicturi essent coram Magistratibus et Synedriis, quia Spiritus docturus esset tunc temporis quid dicendum haberent, et Paulus, 1 Thess. i. 5, dicit, "Verbum Evangelii non fuisse apud ipsos tantum in sermone, sed in virtute et Spiritu Sancto et magna certitudine," &c. quia frustra pulsarentur aures corporis, nisi Deus cor aperiret, et frustra semen jaceretur, nisi Spiritus illud in mentibus radicaret.

XVIII. Hunc autem Spiritum, tum in Verbo, tum in corde operantem de Christo testari palam est. Nam ad evangelium quod attinet, nemo ignorat eum in finem potissimum nobis proponi, ut testimonium reddat Christo, tum quoad personam et naturas, tum quoad officia et beneficia, Joh. xx. 31, "Hæc scripta sunt ut credatis Christum esse Filium Dei, et ut credentes vitam habeatis in ejus nomine," unde passim vocatur testimonium Christi, 2 Tim. i. 8, "Ne te pudeat testimonii Christi," et Apoc. i. 2, 9, Verbum Dei et Testimonium Jesu Christi conjunguntur tanquam icodivaua, quia Verbum testimonium Christo perhibet, et Apostoli vocantur

testes, qui veniunt ad testandum, Joh. i. 7, 8; xix. 35, "Discipulus qui vidit testatur, et testimonium ejus est fide dignum," &c. xxi. 24. Hic est "Discipulus qui testatur de istis; et scimus testimonium ejus esse fide dignum;" Si vero Spiritum agentem in corde respicimus, non minus testari dicitur, non sane per modum objecti, quasi testimonium aliquod seorsim a verbo per Enthusiasmos et per arcanas inspirationes nobis suggerat, prout vellent Fanatici, quia Spiritus nunquam sejungendus est a verbo, Isa. lix. 21, sed per modum principii, quia fidem ingenerando in animis nostris de veritate evangelii nos persuadet: Hinc Christus pollicetur Spiritum testaturum de se, Joh. xv. 26, 27, "Spiritus est qui testabitur de me, et vos etiam testabimini ;" Quomodo vero testabitur? quia "capiet de meo et annunciabit vobis," Joh. xvi. 14, id est Doctrinam meam in cordibus vestris imprimet. Sic Paulus, Rom. viii. 16, ait, Spiritum Dei testari cum Spiritu nostro quod simus filii Dei: quia Spiritus adoptionis, qui nobis confertur, argumentum est certissimum filiationis nostræ, tum consequenter et a posteriori, quia adoptionem nostram apud Deum factam confirmat, tum a priori et antecedenter, quia nos ad imaginem Dei renovat, et filios Dei facit per regenerationem. Ita, Act. v. 31, Spiritus dicitur testari de Christo, "Hunc Jesum," aiunt Apostoli, "Principem et Salvatorem dextra sua Deus exaltavit ad dandam pœnitentiam Israëli et remissionem peccatorum, et nos testes sumus horum verborum, et Spiritus Sanctus quem Deus dedit obedientibus ipsi.

notetur.

XIX. Ex quibus liquet quid per Spiritum, quem primo Quid per Aquam loco proponit Joannes, intelligere voluerit. Videndum et Sanguinem jam quid per Aquam et Sanguinem, quæ in secundo et tertio ordine recensentur, significaverit. Hoc vero et jam ante insinuavimus, et luculentius constare poterit ex verbis præcedentibus, ver. 6, quum ait, "Christum venisse cum Aqua et Sanguine," eo enim jam Apostolum respicere vix dubitari potest; Ergo si semel intelligamus, quid sibi velint ista Joannis verba, facile percipiemus quid per Aquam et Sanguinem testantes innuat. Quid vero Joannes per Aquam et Sanguinem, in quibus Christus dicitur venisse, sibi voluerit, non una est omnium sententia. Alii per Aquam designari volunt Christi baptismum, per Sanguinem vero mortem, quia in utroque luculenta testimonia data sunt, quibus declaratum est eum esse Filium Dei; Sed hoc alienius videtur a verbis et scopo Joannis. Alii referunt ad Aquam et Sanguinem, quæ ex Christi latere perfosso effluxerunt. Verum quamvis non dubitemus Joannem eo respexisse; non putamus tamen in eo sistere voluisse, sed sublimius aliquod mysterium hic designasse. Tutius ergo et verius loqui existimamus eos, qui duo præcipua Christi beneficia connotari hic pertendunt, quæ duobus N. T. Sacramentis obsignantur; Expiationem scilicet peccati et Justificationem, quæ fit in Sanguine Christi, et Regenerationem, quæ fit per Spiritum: Nimirum ut duo mala peccatum post se trahit, reatum et maculam, duo etiam remedia a Christo utrique malo curando adhibenda fuerunt, Justificatio, quæ reatum tolleret coram Deo vi sanguinis seu satisfactionis a Christo præstitæ, et Sanctificatio, quæ labem et maculam in nobis purgaret per efficaciam Spiritus, qui sæpissime sub nomine aquæ venit in Scriptura: ita bene dicitur Christus venisse per Aquam et Sanguinem, quia duplex beneficium nobis attulit adventu suo; Justificationem in Sanguine, et Sanctificationem in Aqua, dum factus est nobis et Justitia et Sanctificatio, 1 Cor. i. 30. Venit ergo in sanguine expiationis, in aqua purgationis; in sanguine, qui liberet a reatu, in aqua, quæ purget a sordibus; in sanguine qui redimat pretio infinito justitiæ, in aqua, quæ sanctificet per efficaciam gratiæ.

« ÖncekiDevam »