Sayfadaki görseller
PDF
ePub

DISPUTATIO SECUNDA.

QUE PRIMA EST

DE IDOLOLATRIA ROMANA.

DISPUTATIO SECUNDA.

QUE PRIMA EST

DE IDOLOLATRIA
LATRIA ROMANA.

causa

nis.

Respondente MARCO MICHELIO Genevensi.

I. Superiori disputatione diximus, tria hæc præcipue secessionis nostræ necessitatem, et syncretismi impossibilitatem facere, Hæresim in Doctrina, Idololatriam in Cultu, et Tyrannidem in Regimine, et de Haresi jam egimus, demonstravimusque adeo tot capitales et fundamentales errores obtinere in Papatu, ut impossibile sit eos fovere et profiteri sine præsentissimo salutis discrimine. Sequitur jam ut de duobus aliis capitibus disputemus; et primo de Idololatria, postmodum de Tyrannide. Idololatria justa II. Ut autem de Idololatria dicamus, quia res est maxisecessio- mi momenti, et quæ sola necessitatem secessionis nostræ abunde comprobat, paulo plenius de ea est disserendum. Hoc vero nobis argumentum esto primarium. Ab illius Ecclesiæ communione et sacris necessario secedere tenemur, quæ multiplicis idololatriæ in cultu suo rea est; at Ecclesia Papalis hoc crimine manifeste tenetur; ergo. Majorem propositionem vix opus est ut probemus, quando Scriptura passim idololatriam damnat, tanquam fœdissimum crimen, et cum vera Dei communione plane arvotaTov; hinc Paulus, 1 Cor. vi. 9, idololatras a regno cœlorum excludit, et 1 Cor. x. 14, jubet Corinthios fugere idololatriam, et, 2 Cor. vi. 16, 17, nullam communionem esse posse inter templum Dei et idola profitetur, τίς συγκατάθεσις ναῷ θεοῦ μετὰ εἰδώλων. Petrus, cap. iv. 1. v. 3, idololatriam inter peccata Gentilium recenset, quæ procul esse debent a Christianis; Johannes, 1 c. v. ult., hoc unum præ cæteris commendat, Filioli, cavete ab idolis. Nec ob ullum aliud peccatum gravius unquam iratus Dominus legitur adversus populum Israëliticum, vel ad deserendum ipsum, et libellum repudii ipsi dandum, ullo alio crimine fortius est impulsus, ut passim apud Prophetas videre est. Nec sane mirum, nam si non alia re magis mariti ira accenditur in uxorem, quam si videat ab ipsa violari fidem conjugalem, quanto justius Deus zelotypus, qui impatiens est consortis, nec parem aut superiorem ferre potest, commovebitur adversus Ecclesiam, quæ sacrum fœderis et conjugii spiritualis, quod cum ipsa contraxit, vinculum infami idololatriæ adulterio abrumpit ? Tale enim est vinculum religionis, quæ nos soli Deo religat, quale est

conjugii, Deus quippe in Scriptura se Sponsum nostrum esse testatur. Ecclesiam vero Spousam suam, quam in uxorem sibi desponsavit, Hos. ii. 2, 16, 20, Ezech. xvi. 8. Ideo toties spirituale adulterium committit, quoties aliud quicquam præter verum Deum religioso cultu prosequitur, quo crimine nullum aliud gravius dari potes, nec quod acrius zelotypiam Dei in Ecclesiam accendat, ut passim apud Prophetas legitur. Hine Thomas 2, 2. q. 943. "In peccatis," inquit, "quæ contra Deum committuntur, quæ tamen sunt maxima, gravissimum esse videtur, quod aliquis honorem divinum creaturæ impendit." Si ergo demonstraverimus Ecclesiam Romanam Papalem esse idololatricam, causæ nihil dici poterit, cur Majores nostri ab ea secedere non debuerint, et cur, rebus sic stantibus, impossibilem non dicamus cum ea syncretismum. Quænam enim posset esse legitima consociatio? Quænam unio cum adultera, quandiu vigent et durant ipsius fornicationes? 2 Reg. ix. 22, Apo. xvii. 4. Amoveat eas et redeat in gratiam cum Domino suo, et nobiscum etiam pax erit.

III. Etsi autem majoris propositionis veritas ita evidens est, ut nemo nisi aperte idololatra huic refragari posse videatur, eam tamen intactam non relinquunt adversarii, sed quibuscunque possunt modis infringere conantur. Primo Gregorius de Valentia, lib. ii. de Idol. cap. 5, distinguere non erubescit idololatriam in licitam, et illicitam, et ad tam nefarium commentum confirmandum trahere conatur locum 1 Petr. iv. 3, ubi damnantur alqμitos sidwλoratgrías, quod V. V. reddit illicitos simulacrorum cultus, quasi illicita tantum idololatria lege Dei vetaretur, non vero licita, quæ a suis exerceatur. R. Monstrum doctrinæ, cujus ipsum Satanam pudere debuit, nedum hominem Christianum; si vero hoc credit cum sociis suis, cur tantopere laborant, ut se crimine idololatriæ liberent, cur adeo excandescunt quum idololatræ vocantur, nonne facile se hac distinctione expedire possunt? Sed quis ferat hominis insaniam? Quasi epitheta, quæ rebus significandis adhibentur, essent semper diangiti, non vero etiam sæpe nynixà, ad distinctionem tantum, non item ad amplificationem, concludat ergo pari ratione peccatores quosdam dari pios, quia judicium Dei futurum dicitur adversus peccatores impios, Jud. 15; quasi darentur optimæ quædam abominationes, quia pessimarum fit mentio Ezech. viii. 9; quasi quædam stupra et scelera licita esse Cicero innueret, quia pro Milone nefaria stupra et nefaria scelera Clodii vocat. Quis vero non videt Petrum, hoc epitheto, nihil aliud quam nefariam et infamem Gentilium idololatriam carpere voluisse, et gravitatem tanti criminis describere?

IV. п. Excip. Idololatriam non esse sufficientem secessionis causam. 1. Quia certum est Ecclesiam Israëliticam sæpe in idololatriam esse prolapsam, nec tamen vel pios ab ea secessionem statim fecisse, vel Deum hoc illis præcepisse. 2. Eliam non recessisse ab Ecclesia Israëlitica, licet se solum relictum esse putaret, qui verum Deum coleret, 1 Reg. xix, nec septem illa millia quæ genua non flexerant Baali, licet Ecclesia illa idololatrica foret et corruptissima. 3. Azam, Josaphatum, Joazum, Amaziam, Azariam, et alios reges celebrari, quod ambulaverint recto pede coram Deo instar Davidis, qui tamen excelsa, in quibus adhuc sacrificabat populus, non sustulerant, 1 Reg. xv. 14, et xxii. 43, 2 Reg. xii. 3, et xv. 4, 2 Chron. xv. 17, et xx. 33. Quidni ergo potuerint rμara et abusus, si qui erant, relinqui in Ecclesia Romana, salva tamen conscientia? 4. Naamanem Syrum jam conversum sese incurvasse in æde Rimmonis, cum rex coram idolo procumberet, neque hoc a propheta prohibitum fuisse, qui eum in pace dimittit, 2 Reg. v. 18, 19; idem ergo et nobis licere. 5. Ecclesiam Judaïcam tempore Christi corruptissimam fuisse et in fide et in moribus, domum Dei in spe

luncam latronum esse mutatam, nec tamen pios, qui in ea adhuc degebant, Zachariam, Elizabetham, Simeonem, Annam, beatam Virginem, et alios eam deseruisse. Licet ergo concederetur, gravisimos fuisse errores et corruptelas in Ecclesia Rom., non ideo statim relinquendam fuisse.

V. Quia exceptiones ista subinde recurrunt apud adversarios, et magno apparatu identidem reponuntur, diligentius paulo sunt excutiendæ. R. 1. Quum supponunt, idololatriam non esse secessionis causam sufficientem, in eo perperam principium petunt, et tanquam certum et indubitatum assumunt, quod est in quæstione; imo tantum abest ut non sufficiat, ut vel hæc una ratio, si nullæ aliæ darentur, ad secessionem faciendam necessario nos impellere deberet, quia nulla communio potest esse Deo cum idolis, nec sancto et cœlesti sponso cum adultera. 2. Exempla, quæ ad exceptionis probationem afferuntur, vel falso, vel præter rem et expordioruras adducuntur. Primo negamus pios sub Veteri Testamento nullam ab idololatris secessionem fecisse, nec a Deo hoc illis præceptum. Secedebant secessione saltem mentali et negativa, abstinendo ab erroribus et idololatria; secedebant etiam sæpius secessione aperta et patente, per protestationem seriam contra tales corruptelas, et gravem eorum increpationem, qui iis se polluebant. Sic Moses secessit ab idololatris, cum Levitarum ministerio gravissime hoc crimen ultus est, Exod. xxxii. Sic Prophetæ concionibus et declamationibus suis secedebant ab impuro cultu. Sic fideles praxi pietatis et vitæ se puros et immunes præstabant ab istiusmodi sordibus, dum gemebant propter abominationes Israëlis, Ezech. ix. 4, ut Lothus, qui Sodomis affligebat animam suam justam propter peccata Sodomæorum, 2 Pet. ii. Nec dici potest, secessionem illam præceptam non fuisse. Nam præterquam quod pœna mortis in idololatras denunciatur, Exod xxii. 20, et Deut. xvii. 2, quoties prophetæ nomine Dei increpabant idololatras, toties piis secessionem ab ipsis præcipiebant, imo diserte non semel hoc præscriptum legimus, Isa. lii. 11, Discedite, discedite, exite illinc, immundum ne attingitote, exite e medio ejus," &c. Et Hos. ii. 2, "Contendite cum matre vestra, contendite ipsam non esse uxorem meam, et me non esse virum ipsius, ut amoveat scortationes suas a conspectu suo et adulteria sua e medio uberum suorum, ne denudem eam plane," &c., quod non semel alibi iter

atur.

66

VI. Dices, qualiscunque fuerit eorum secessio, certum est non fuisse positivam, qualis a nobis facta est, quæ cœtus habuerit segregatos, et aliam Ecclesiam erexerit. R. Gratis supponitur nullos secessisse positive. Quis dixerit e decem tribuum numero, temporibus regum piorum, neminem Samariam reliquisse et vitulos, ut ascenderet Hierosolymam, et ad sacra in templo facienda rediret ? Deinde si talis facta non est secessio, qualis nostrorum fuit a Papatu, mirum videri non debet, quia nec fieri potuit, nec absolute adhuc, quo loco res erant in populo Dei, necessaria fuit. 1o. Deus sub V. T. uni loco cultum suum affixerat, nec alibi quam in Judæa notus erat, unde alio se recipere non poterant fideles, vel Ecclesias novas erigere cum spe salutis, sed tenebantur ibi morari, ubi Verbum Dei audiebatur, ubi signa salutaris præsentiæ habebantur, et foedus ac promissiones proponebantur. 2. Licet idololatria sæpe obtinuerit in populo, nunquam tamen eatenus invaluisse eam videmus, ut abiret in legem, et populus ad eam per vim adigeretur, alias septem illa millia Eliæ tempore genua flectere Baali coacta fuissent, quod tamen negat Dominus. Pertrahebatur quidem populus ad peccandum exemplo regum vel sacerdotum, vel propria sponte, ut constat fuisse ad idololatriam maxime pronum et paidλov, sed non constat necessitatem hanc cuiquam impositam fuisse. Imo non

C

« ÖncekiDevam »