Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tione," &c. Quæ omnia luculenter docent, adorationem apud ipsos tribui etiam creaturis, non tantum ex praxi, sed ex instituto.

XXI. II. Excip. "Adorationem aliam esse supremam, aliam subalternam. Illam soli Deo reservandam, istam etiam Sanctis et Angelis posse impendi sine idololatriæ nota, quia idololatria est, cum cultus divinus creaturæ exhibetur sicut Deo, se autem cultum non exhibere Sanctis sicut Deo, sed sicut amicis Dei." Valentia. lib. ii. de Idolo. c. 1. R. 1. Hic peti principium et garov dos retegi; dari scil. gradus religiosi cultus, et adorationem aliam esse subalternam, aliam supremam, quod ut controversum probari debuit, non supponi. Dari quidem cultus et reverentiæ civilis gradus non negamus, pro ratione gradus excellentiæ cujusque, sed in cultu religioso non item. Gloria Dei punctum est, quod dividi nequit, et cultum religiosum concipere est summum cultum concipere. 2. Hæc ipsa fuit Gentilium exceptio, in cultu idolorum, qui distinguebant inter numina coelestia, terrestria, et media, inter adorationem supremam et subalternam ; illam soli Deo deberi, istam Diis inferioribus et per participationem talibus: sic Marsil. Ficinus, in arg. lib. iv. et viii. de Leg., "Platonem," inquit, "universam Deorum synagogam uni subdere regi prout vult singulis imperanti, jubere quidem primum Deum propter se adorari, sequentes vero qui participes ejus Dii quoque dicuntur, amari tanquam illi similiores, honorari etiam ut vicarios, imo et advocari quasi conciliatores." Nonne hæc ipsissima est Pontificiorum Theologia? 3. Glossa Valentiniana, quæ negat idololatriam committi, etsi cultus divinus deferatur creaturæ, modo non deferatur sicut Deo, mera est vitilitigatio. Nam (1.) contradictionem implicat, cultum divinum alicui deferri non sicut Deo, quia si non defertur sicut Deo, non est cultus divinus. (2.) Sic sequeretur nullam esse idololatriam in actu externo, et neminem idololatram dici posse, nisi qui fatebitur se conciliare voluisse divinam plane æstimationem rei quam colit, qua ratione nulli aut paucissimi fuerunt, aut sunt idololatræ. An qui ventrem pro Deo habent, Phil. iii. 19, aut nummos, Eph. v. 5, cogitant de concilianda iis rebus divinitatis opinione? Nihil minus, imo palam profitentur se in Deum fide recumbere, et nullum aliud numen venerari, et tamen idololatræ dicuntur. Sic Israëlitæ non fuerint idololatræ colentes vitulum, nec Ethnici divinitatem in simulacris colentes, qui noluerunt illis cultum exhibere sicut Deo. Sic Patres Arianos idololatriæ insimulare non potuissent, quia adorabant Christum, qui illis merus erat homo, hunc enim cultum non illi deferebant sicut Deo. (3.) Hoc perinde est, ac si cujuspiam uxor in adulterio deprehensa, os suum abstergeret, et negaret se adulterii ream, qui usuram corporis sui huic homini concesserit, non ut marito, sed ut mariti amico, non conjugalem ei benevolentiam, quam soli marito debitam novit, sed amicalem tantum exhibendo; quis vero ferret adulteram ita se excusantem? An minuitur crimen, quamvis uxor sui copiam faciat adultero illi, non tamen ut illi conciliet existimationem, quæ in solum maritum competit. Quis etiam idololatras, spirituale adulterium suum ita extenuantes, admittat? Tam enim soli Deo proprius est omnis religionis cultus, quam illa marito soli conjugalis benevolentia debetur.

Latria et dulia

XXII. III. Excip. "Distinguendam esse λarguíav et non differunt. δουλείαν, cultum λατρείας oli Deo vindicari, δουλείαν vero creaturis etiam posse deferri. Nec novam videri debere istam distinctionem; Augustinum passim ea usum, et veteres, qui cultum falsorum Deorum vocabant idololatriam non idoloduliam, quod cultus Deo proprius vocetur λατρεία, non δουλεῖα. Naturam rei etiam hanc docere; nam pro gradibus excellentiæ varium etiam esse debere cultum.

Excellentiæ infinitæ deberi cultum argues, humanæ vel civili civilem, mediæ vero sive donis tum gratiæ tum gloriæ medium, dovλsíav quidem Sanctis et Angelis, ὑπερδουλείαν vero B. Virgini ob singulare αξίωμα.” R. Sed commentum istius distinctionis ex variis confutari potest. 1. Ex vocum proprietate et primigenia significatione, quia sunt voces synonymæ, quæ obtenduntur pro speciebus oppositis sub eodem genere. Hesych. exponit λατρευειν per δουλεύειν, λατρειαν per δουλειαν. Gloss. δουλεια, λατρεία, hatesów, douλsów. Vives apud August. de Civit. Dei, lib. x. c. 11, agnoscit λατρεύω, δουλεύω. ex Valla, promiscuum esse earum usum apud Scriptores profanos, quod multis exemplis probari potest. Imo si vim vocum spectare volumus, apposite argia ad cultum Dei designandum adhiberetur quam dove, quia ista majorem qualis του δούλου, id est, servi, λατρεία minorem, qualis του λάTelos mercenarii, servitutem denotat; dovos enim et sueigos opponuntur, est enim δουλος alterius hominis, quasi ὅλος ἐκείνου, λάτρις autem Hesyc. est μισθουργος ὁ ἐπὶ μισθῳ δουλευων, μίσθιος ἐργάτης. Sic apud Suidam λατρεία ή επι μισθῷ δουλεια. Si E. hanc distinctionem urgere volunt Pontificii, fatendum eos minorem Deo cultum, creaturis majorem reservare.

τριος

XXIII. 20. Ex usu Scripturæ, quæ promiscue verbis Aargeur et dovava utitur, ut LXX. rò ¬27 Hebræorum passim per alterutrum reddunt; dovλua sæpe de cultu divino usurpatur, dovλeve T be CvT, 1 Thess. i. 9; Mat. vi. 24, "Nemo potest duobus Dominis dovλtúev;" Gal. iv. 8, Gentiles damnantur quod dovλevra, iis, qui natura non sunt Dii; cur vero hoc impactum istis ab Apostolo, si hoc ex Pontificiorum Theologia licitum credidisset, modo non deferretur illis argua? Sic 1 Sam. vii. 3, parate corda vestra Domino, xa δουλεύσατε Sic Rom. xii. 11, et xiv, 18, Ephes. vi. 7, αυτῷ μόνῳ. Col. iii. 24. Unde passim fideles, et peculiariter viri Dei vocantur dovλot Frov. Vicissim λargua sæpe de cultu humano intelligitur, Deut. xxviii. 48, “ καὶ λατρεύσεις ἐκεῖ τοῖς ἐχθροῖς σου, et servies inimicis tuis.” Levit. xxiii. 7, πãv egyov λatgeutò non faciendum Sabbatho, id est servile, et manuale, quod sæpe repetitur v. 25, 35, 36, et Num. xxviii. 18. Ergo cum Scriptura non distinguat, neque nobis est distinguendum. 3. Ex adversariorum confessione. Bellarminus fatetur distinctionem hanc esse ayçapov, et a Schola Theologica excogitatam, licet tum Hebræa tum Græca vocabula promiscui sint usus, lib. i. de Beati. Sancto. cap. xii. Vasques adhuc expressius, "Nomen dulia nullus ex antiquis Patribus docet usu Ecclesiastico applicatum ad significandum cultum et honorem Sanctorum." Disputat. 93. in 3. part. c. i. Marti. Peresius lib. de Tradit. part. 3. considerat. 7. hanc distinctionem improbavit, teste Bellarmino.

XXIV. 4. Sed ex ipsa natura rei fortius adhuc refellitur. Nam cum, uti jam diximus, unicus tantum detur cultus religiosus, qnaliscunque sit cultus duliæ, si religiosus dicitur, non desinit in Deum esse contumeliosus, quia creaturam Dei perfectione induit, ei tribuens infinitam cognitionem et scrutationem cordium, et vim sublevandi animas pressas sensu peccati. Quod si in schola nuperorum Theologorum versati fuissent Ariani olim, qui idololatriæ arguebantur a Patribus et Anthropolatriæ, facile patuisset illis effugium hac distinctione, dixissent enim se Christo deferre cultum duliæ, non latriæ. Sic et Joannes potuisset adorare Angelum sine crimine, et Angelus potuisset cultum illum admittere sine periculo, Apocal. xix. 10, et xxii. 8, quam proclive enim fuerat Joanni se excusare, et dicere, non colere ipsum cultu latriæ, sed duliæ. Sed hactenus inaudita fuerat novitia ista theologia, et pro certo receptum unicum tantum cultum religiosum dari, et quidem soli Deo debitum. 5. Ex adversariorum praxi. Nam licet nomen λarges deludendæ plebi removeant a cultu creaturarum, certum est

tamen rem omnem per λarguar designatam tribuere creaturis, et ad eas vota precesque emittere, in illarum intercessione, precibus, meritis, præsidio spem et fiduciam ponere, iis templa, altaria, imagines suspendere. In scholis quidem nomine tenus distinguunt hunc cultum, sed in praxi nequaquam. Quotusquisque enim ex plebe Sanctos invocat et vota nuncupat, eademque reverentiæ signa illis exhibet, quæ Deo solet reddere, qui ita secernat ut illis quidem duliam, huic vero latriam reddat? Imo nequidem harum distinctionum naturam percipere potest. Ne jam dicamus, quod posthac probandum erit, cum de Graugoλargue agemus, cruci ipsi latriam exhiberi. Conclusum ergo esto, distinctionem hanc, tanquam nullius commatis, merito a nobis rejici.

XXV. Neque hic opponenda est Augustini auctoritas. Nam quanquam distinctionem arguas et dovλuas nonnunquam usurpavit, tamen neque Scripturæ usui ea promiscue utenti in religionis negotio, præjudicatum voluit, neque in eum sensum usus est, quem sequitur hodie Ecclesia Romana. Nam Augustini mens nunquam fuit, cultum religiosum distribuere in latriam et duliam, ita ut hæc ad Sanctos, illa ad Deum pertineret, sed duliæ voce designare voluit cultum civilem, quo alii alios colimus in hac vita, non cultum religionis, sed dilectionis et societatis erga præsentes, et charitatis erga defunctos, quos honorandos docet "propter imitationem, non adorandos propter religionem," lib. de vera Relig. cap. lv. "Non sit nobis religio," inquit ibidem, "cultus hominum mortuorum, quia si pie vixerunt, non sic habentur ut tales quærant honores, sed illum a nobis coli volunt, quo illuminante, lætantur meriti sui nos esse consortes." Per λατρείαν vero intelligit Augustinus cultum religiosum cum omnibus actibus suis, tam imperatis quam elicitis, quales sunt actus precum, sacrificiorum, ut et templorum, dierum festorum, nostri et omnium quæ in nobis et a nobis, religiosis ritibus consecratio. Sic ille lib. x. de C. D. c. 1., "Latriam nostri, ubicunque S. Scripturarum positum est, interpretati sunt servitutem, sed ea servitus, quæ debetur hominibus, secundum quam præcipit Apostolus, servos Dominis suis subditos esse debere, alio nomine nuncupari solet Græce latria secundum consuetudinem, qua loquuti sunt, qui nobis divina eloquia condiderunt, aut semper, aut tam frequenter, ut pene semper, ea dicitur servitus, quæ pertinet ad colendum Deum. Proinde si tantummodo cultus ipse dicitur, non soli Deo deberi videtur. Dicimur enim etiam colere homines, quos honorifica vel recordatione, vel præsentia frequentamus," &c. Ex quibus, ne alia loca jam congeramus, patet Augustinum distinguere servitutem in eam, quæ soli Deo debetur, et quam, docendi causa, vocat λarguay, quamque alibi vocat servitutem religionis, lib. y. de C. D. cap. 15. et servitutem, quæ hominibus debetur, quam peculiariter duliam dicit. Aliud est vero cultum in genere distinguere in λατρειαν et δουλειαν, quod facit Aug., aliud cultum religiosum ita dispescere, quod volunt Pontificii. Aliud arguar et dovλuav genere dispescere cum Augustino, aliud gradu tantum cum Pontificiis. Quod si liberet hic in veterum mentem et verba inquirere, facile esset ostendere, promiscue eos istis vocibus usos fuisse; sed quia non iis stamus aut cadimus, neque decet virum Dei vocɛiv Teg 20yoμaxias, litem de verbis non facimus, sed de rebus. Parum refert argia an dovatia dicatur cultus Deo proprius, modo fixum ratumque maneat, cultum religiosum soli Deo, nulli vero creaturæ esse deferendum.

XXVI. Quod vero secundo loco affertur de gradibus excellentiæ, probat quidem distinguendum esse cultum religiosum et divinum, a civili et mundano, pietatem a charitate; ut duæ sunt excellentiæ species, alia increata et infinita nimirum Dei, alia finita et creata, qualis est omnium creaturarum, sed non probat

dari cultum religiosum, qui sit medius inter divinum et civilem. Nam etsi non diffiteamur, varios esse gradus excellentiæ finitæ in creaturis, tamen cultus species non debent juxta eos multiplicari; alias non jam duæ aut tres, sed innumeræ pene cultuum, creaturis debitorum, species essent. Certum quidem est, ex diversis gradibus dignitatum in creaturis conspicuarum posse oriri diversos gradus cultus et venerationis, sed ita ut semper inter limites cultus civilis maneatur, neque transitus fiat ad cultum religiosum, qui soli Deo, excellentiæ puta infinitæ, sit debitus. Ita alio cultu regem, alio præceptorem, vel patrem colo; sed utroque tamen humano et civili. Ita dispari quidem gradu illos colere possumus, qui gratiæ vel gloriæ eminentia sunt conspicui, sed sub eadem tamen cultus specie, quem cultum socialem et dilectionis vocat Augustinus. Alii civilem indigitant, ut contradistinguatur religioso, sed rursus civilem distinguunt, vel respectu civitatis mundanæ, qui complectitur officia omnia reverentiæ, amoris, timoris, quæ hominibus debentur, etsi sint a fide alieni; vel respectu civitatis supernæ, quo honore domesticos fidei prosequitur. Quo pertinet σεμνοτης illa, qua nos invicem complectimur, Rom. xii. 10. Item observantia illa et reverentia, quam fidelibus exhibemus juxta conditiones varias et excellentiæ dotes, et gloriam eorum qui civitatem illam supernam constituunt, quo sensu honoramus Sanctos et Angelos, charitate, ut loquitur August., non servitute, rursus cultus civilis dicitur, vel formaliter ratione subjecti et modi, qui, in se revera civilis, est distinctus a religioso, qui exhibetur iis, qui in eadem nobiscum societate degunt, vel causaliter ratione principii, qui propter causas mere civiles impenditur. Prior oritur etiam a causis supernaturalibus, ut regem Christiani colunt, colunt et infideles; sed hi tantum politiæ gratia, nec quicquam habentes præ oculis, quam potentiam illam regiam, cui civiliter subsunt, illi vero propter conscientiam. Jam cultus qui Sanctis exhibetur, dicitur nobis civilis priori tantum, non posteriori ratione. Quomodocunque vero vocetur vel moralis reverentiæ, vel socialis dilectionis, vel officiosa charitatis, per nos licet modo toto genere distinguatur a religioso, qui soli Deo deferendus. Iste ad primam, ille ad secundam Legis tabulam pertinet; prior religionis pars, posterior est tantum effectus. Quæ ergo ratio est excellentiæ creatoris et creaturarum ea debet esse ratio venerationis et cultus, qui illis debetur. At excellentia creatoris infinitis modis major est excellentia creaturarum, imo nulla analogia vel proportio unius ad alterum. Idem ergo discrimen debet esse in cultu, nec creaturarum et creatoris cultus sub unum genus reducendus, sed potius cum creatoris cultus religiosus sit, creaturarum talis esse nequit.

XXVII. Absurda est distinctio adorationis absolutæ et relativæ, qua hic uti solent, quasi adoratio quidem absoluta soli Deo relinquenda sit, relativa vero deferri possit creaturis, tum Sanctis, tum eorum reliquiis. Nam præterquam quod, proprie loquendo, nulla est adoratio, quæ non sit relativa, quia refertur ad objectum suum, adeoque est in Twv gès ri, genere negato, negantur species, adoratione religiosa negata creaturis, negantur etiam species ejus. Adde quod sic excusari potuissent Gentiles in cultu idolorum, quem pertendebant relativum tantum esse, non absolutum. Denique Pontificii ipsi non pauci cultum istum pertendunt esse absolutum, non tantum relativum et respectivum, ut suo loco inferius probabitur.

XXVIII. Frustra etiam distinguunt inter actus religionis elicitos et imperatos; quasi illi soli Deo debeantur, isti etiam creaturis tribui possint. Nam actus imperati alii sunt pars religionis, puta omnes actus qui referuntur ad primam tabulam, quales sunt invocatio, vota, sacrificia, &c., alii

Istos

sunt tantum ejus effectus, nimirum illi qui pertinent ad secundam. creaturis posse et debere tribui fatemur, sed illos negamus; hic vero, ut notum, agitur de cultu religioso qui respicit actus religionis elicitos, quos Pontificii fatentur soli Deo tribuendos, et de actibus imperatis, qui sunt pars religionis, non de actibus imperatis, qui pertinent ad secundam tabulam, et qui sunt effectus religionis.

XXIX. Sed quia Pontificii varia excipere solent in specie pro invocatione Sanctorum, ad diluendum crimen idololatriæ, quod illis propterea impingitur, vanitas exceptionum paucis est demonstranda. I. Excip. Ecclesiam cultum et invocationem Sanctorum tanquam utilem et bonam præscribere, sed nihil ulterius addere, quasi necessaria sit, vel absolute præcepta. Sic Episcopus Condomiensis loquitur in prima editione Expositionis Catholicæ, pag. 33. "Nihil injustius est quam objicere Ecclesiæ, quod totam pietatem in cultu Sanctorum constituat, cum contra non imponat privatis ullam obligationem praxim istam observandi ;" et addit ibidem, "Verba Concilii notavimus, quod satis habet praxim istam bonam et utilem vocare, non docendo ulterius quod sit necessaria et precepta, unde patet satis clare, Ecclesiam non alios damnare quam eos, qui ab ea recedunt per contemptum, et rebellionis ac dissensionis animo." Sed qualiscunque sit erroris istius incrustatio, certum est sub utilitate cultus istius necessitatem includi, quod patet ex ipsis Concilii decreti verbis de Invocatione et Veneratione Sanctorum, &c. Sess. 25. "Mandat Sancta Synodus omnibus Episcopis et cæteris docendi munus sustinentibus, ut juxta Catholicæ et Apostolicæ Ecclesiæ usum, a primævis Christianæ religionis temporibus receptum, &c. in primis de Sanctorum intercessione, invocatione, et reliquiarum honore, et legitimo imaginum usu, fideles diligenter instruant, docentes eos Sanctos una cum Christo regnantes, orationes suas pro hominibus offerre, bonum atque utile esse simpliciter eos invocare, et ob beneficia impetranda a Deo per Filium ejus Jesum Christum Dominum nostrum, qui solus noster Redemptor et Salvator est, ad eorum orationes, opem, auxiliumque confugere. Illos vero qui negant Sanctos, æterna felicitate in cœlo fruentes, invocandos esse, vel qui asserunt eos pro hominibus non orare, &c. impie sentire;" et sub finem, "si quis autem his decretis contraria docuerit aut senserit, Anathema sit." Quis vero ex his non colligat, non modo utilitatem, sed et necessitatem cultus istius induci? Alias cur juberentur Doctores diligenter instruere fideles de hoc cultu? Cur dicerentur impie sentire, qui negant Sanctos invocandos esse, et quidem ex usu Apostolicæ et Catholicæ Ecclesiæ? Cur anathema illis denunciaretur? Cur tot præscriberentur tam sollicite orandi formulæ ? Cur indulgentiæ orantibus concederentur, negligentibus vero pœnitentiæ injungerentur? 2. Id ipsum non obscure confirmat Catechismus Romanus, qui expresse dicit confugiendum esse ad gratiam Sanctorum, et eos invocandos et colendos esse, addita hac ratione, quod protectionem et tutelam salutis nostræ suscipiant. Professio fidei venerandos et invocandos esse Sanctos per modum præcepti statuit. 3. Nullus cultus religiosus potest præscribi, quin transeat in officium debitum, quod proinde non est modo utile, sed et necessarium. 4. Idem evincit praxis constans et universalis Ecclesiæ, non quorundam tantum, sed omnium populorum, qui ubique cultum hunc usurpant, et magno studio, tanquam maximam partem religionis suæ exequi solent. Hinc Perronius, in resp. ad regem M. Britanniæ, cultum istum non modo ut utilem, sed etiam ut necessarium, urget.

XXX. II. Excipitur, "orationes dirig ad Sanctos eodem charitatis

« ÖncekiDevam »