Sayfadaki görseller
PDF
ePub

II. PRÆFATIO

AD DISPUTATIONES DE SATISFACTIONE CHRISTI.

LECTORI S.

SI, quas hic vides, Disputationes, LECTOR Amice, eo consilio primum conscriptæ fuissent, ut in volumen aliquod collectæ publici juris fierent, et justi tractatus loco esse possent, major forte in eis angißa, majus certe ac diligentius paulo adhibitum fuisset studium, ut opus accuratius, excultiusque prodiret. Sed cum nihil minus in animo haberem quum ab initio de illis parandis cogitavi; et id tantum apud me statuerem, ut studiosæ juventuti nobis commissæ informandæ, et exercendæ pro more in academiis vulgo recepto inservirent; mirum tibi haudquaquam videri debet, si non pauca in iis jure desideres; plura forte et ipse requiro, quæ nisi vis major obstitisset ab omni editione procuranda deterrere me debuerant: Et sane cum in immensa illa qua ferme obruitur orbis literatus hodie Scriptorum copia, tam rari occurrant libri qui usquequaque lectoribus placeant, tot contra reperiantur qui tristia experiuntur fata, sive quod novitatis lenocinio quo plerique allici solent destituantur, sive quod per summum quod ubique ferme obtinet scribendi cacoethes cruda et indigesta a variis in publicum propellantur studia, et ea promantur quæ vel penitus premenda fuerant, vel nonum certe aut decimum in annum condenda. Quis tenuitatis suæ sibi conscius satius non judicet latere, et serio expendere quid valeant humeri, quid ferre recusent, quam in medium temere prodire, et lectori negotium facessere? Ego certe hac potissimum ratione ab ista scriptione, ut ab omni alia, alienum me hactenus fuisse libens profiteor, quod non ignorant qui me norunt. Accedebat et altera, quod cum perspectum

esset, quamplures viros celeberrimos et veteranos theologos hoc argumentum ita solide pertractasse, ut post eorum messem vix ulli spicilegio locus esse possit; Non ita mihi Suffenus esse potui, ut arbitrarer ex opere hoc tumultuario, et velitationibus istis academicis, quæ nec excultæ ingenio, nec elaboratæ sunt industria, multum utilitatis et fructus ad Ecclesiam redire posse. Verum cum a variis non plane improbatos fuisse hosce nostros conatus intelligerem; nec amplius mei juris essent quæ jam in publicum emissa erant; effecerunt amicorum et eorum qui apud me plurimum possunt hortationes et desideria, ut primum hunc ingenii fœtum, et hoc quicquid est operis petenti typographo quamvis ægre permitterem.

Non est porro quod quæras cur hoc argumentum potius quam quodlibet aliud selectum fuerit. Præterquam quod enim non sponte a me susceptum, sed a piis studiosis ad o2rnow propositum; si rem ipsam expendis, facile mecum fateberis nullum aliud in tota theologia nostra momentosius esse, et cujus cognitio fidelibus magis sit necessaria; Nullum sane quod majori impetu Satan hostis ille oVÔOS salutis nostræ evertere semper sit conatus: novissimisque imprimis hisce temporibus, per pestilentissimos hæreticos, qui ut religionem christianam pessundarent, duo primaria ejus fundamenta, divinitatem Domini nostri Jesu Christi, et ejus satisfactionem convellere omni ope sategerunt. Optandum equidem fuerat, ut hujusmodi monstra ab ipso ortu necarentur, nec tam infausti fœtus nanciscerentur qui obstetrices manus illis porrigerent. Sed cum nimis late venenum hoc serpere jam satis constet, et exitialia hæc scripta plurium manibus hodie terantur; quum etiam fuit alexipharmaca subinde parari, quibus juniores adversus luem istam pestiferam præmunirentur, et animi piorum in veritate magis magisque confirmarentur. Hoc consilio viri doctissimi, quos Deus subinde excitavit ut orthodoxæ veritatis in Ecclesia essent góμay fortissimi, in co hactenus operam suam utilissime collocarunt; Horum et nos prementes vestigia licet non passibus æquis, haud abs re nos facturos sumus arbitrati, si in propugnanda ista veritate adversus ignita Satanæ tela nostram qualemcunque explicaremus industriam.

Cum autem tria vulgo de SATISFACTIONE CHRISTI quæri possint, 1. An necessaria fuerit, 2. An vera, 3. An perfecta, De tribus istis quæstionibus distincte agendum nobis esse duximus; In duabus prioribus cum Socinianis; In postrema cum Pontificiis manus conserendæ fuerunt. Sed ita tamen in iis sumus versati, ut primam et tertiam de necessitate et perfectione brevius absolverimus; secundam vero de veritate quæ ampliorem explanationem requirere videbatur, quamque majori molimine impetunt adversarii, fusius paulo simus persecuti, et nihil quantum quidem a nobis fieri potuit

ex iis omiserimus quæ tum ad veritatis confirmationem, tum ad erroris confutationem facere poterant, non modo objectiones contrarias solvendo, sed et argumenta orthodoxa a strophis et cavillis rav

ivavrías vindicando, additis etiam variis currente prelo quæ ad argumenti illustrationem pertinere videbantur. Si quid porro a nobis hic sit præstitum, tuum erit, candide lector, judicium; nobis sat fuerit, nostrum hac in parte tibi in asserendo gravissimo hoc religionis nostræ mysterio probasse studium. Hoc ergo æqui bonique consule, et conatibus nostris in posterum fave. Vale.

III. INDEX DISPUTATIONUM DE NECESSARIA

SECESSIONE

NOSTRA AB ECCLESIA ROMANA, ETC.

DISPUTATIO I. Status Quæstionis proponitur. ECCLESIA ROMANA HÆRESEOS
arguitur,

II. Quæ prima est de IDOLOLATRIA ROMANA,
III. Quæ est secunda de IDOLOLATria Romana,
IV. Quæ tertia est de IDOLOLATRIA ROMANA,

V. Quæ est de TYRANNIDE ROMANA,

VI. De ROMA BABYLONE,

VII. De ANTICHRISTI DEMONSTRATIONE,

VIII. In qua Objectiones solvuntur,

b

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« ÖncekiDevam »