Sayfadaki görseller
PDF
ePub

de omnibus tractandi Christus in S. Petro Apostolo, cum illi claves aperiendi claudendique daret, indulsit. Siquidem in speculis a Deo constituti, et vigilantiae nostrae diligentiam pro commissi officii munere coram eo comprobare cupientes, noctes diesquè solliciti sumus, ut circa quamvis longinqua spiritualis cura non deficiat, sed se per omnia, qua nomen Dei praedicatur, extendat, memores illius obiurgationis Dominicae: quod infirmum fuit, non consolidastis; et quod aegrotum, non sanastis; quod confractum est, non alligastis; et quod abiectum est, non reduxistis; et quod perierat, non quaesistis; et dispersae sunt oves meae, eo quod non esset pastor; et factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri, et dispersae sunt, erraverunt greges mei in cunctis montibus, et non erat qui requireret, ecce ego ipse super pastores, requiram gregem meum de manu eorum. Cum ergo pastoribus talibus, per quos Dominicae oves negliguntur, et pereunt, sic Dominus comminetur, quid Nos aliud facere oportet, quam colligendis et refovendis Christi ovibus exhibere diligentiam plenam, et curandis lapsorum vulneribus paternae pietatis adhibere medicinam ? Nulla est enim maior aut melior cura Praepositorum, quam diligenti sollicitudine, et medela salubri, fovendis et conservandis ovibus providere. Summarium § 1. Dudum quidem fel. rec. Sixtus PaSilationis a Si- pa V. serio animadvertens veterem et lauAV. editae. dabilem morem, gravissimis ex causis,

causarum con

et non sine Spiritus Sancti instinctu, a Summis Pontificibus praedecessoribus nostris antiquitus institutum, et per multas aetates magno ecclesiae Dei commodo observatum, ut singuli Patriarchae, Primates, Archiepiscopi et Episcopi certis praescriptis temporibus per se ipsos, vel per certum eorum Nuntium, Beatissimorum Apostolorum Petri et Pauli, qui hanc Almam Urbem suo sanguine consecrarunt, Limina se visitaturos iureiurando pollicerentur, ut Episcoporum Romam venientium opera et adiumento Romanus Pontifex, cui omnium Ecclesiarum sollicitudo concredita est, ubique locorum gregis sibi commissi vultum agnosceret, et spiritualium ovium morbos. intelligeret, curationesque opportunas adhiberet, nec quicquam omnino illum lateret. earum rerum, quas ad Dei gloriam augendam, ad christianam Religionem propagandam, ad animarum procurandam salutem, necessario eumdem scire, atque intelli

lur. Pont. de Prop. Fide Partis I. Vol. III.

gere oportet, partim hominum culpa, partim antiqui humani generis hostis astutia, variis etiam insurgentibus temporum calamitatibus a plurimis, in grave animarum suarum periculum, et, quibus praeerant, ecclesiarum detrimentum, negligenter observari; ex intimis animis indoluit, et statim gravi malo quotidie magis ingravescenti occurrere, et congrua adhibere remedia cogitavit.

Et eiusdem dispositivae.

§ 2. Itaque per suas apostolicas literas, quarum initium est: Romanus Pontifex, constituit, ut omnes Patriarchae, Primates, Archiepiscopi, Episcopi per universum terrarum Orbem constituti, et deinceps ordinandi, etiamsi Cardinalatus dignitate praefulgerent, seu eis consecratis Pallium de Beati Petri corpore sumptum traderetur, aut ad aliam ecclesiam transferrentur, antequam illius regimini et administrationi se immiscerent, si quidem praesentes in Curia, in manibus Sanctae Romanae Ecclesiae Diaconi Cardinalis ordine Prioris, si vero absentes, in manibus Antistitis ad impendendum munus praedictum, aut ad tradendum Pallium huiusmodi a Sede Apostolica delegati, iuramento se obstringerent, se Beatorum Apostolorum Petri et Pauli Limina, statutis in iisdem literis temporibus, personaliter ac per se ipsos visitaturos ac Romanis Pontificibus pro tempore existentibus rationem reddituros de toto eorum Pastorali officio, deque rebus omnibus ad ipsarum, quas regerent, ecclesiarum statum, ad cleri et populi disciplinam, animarum denique, quae illorum fidei creditae sunt, salutem quovis modo pertinentibus, et vicissim mandata apostolica recepturos, et quam diligentissime executuros, prout latius in iisdem literis continetur. § 3. Cum autem Abbatum, Priorum, aliorumque, qui spirituali iurisdictione quasi tum, Priorum Episcopali in suis monasteriis et ecclesiis eorumque territoriis ab omni alia Episcoporum dioecesi omnimode separatis potiuntur, nulla mentio in praefatis literis Sixti facta. fuerit, hinc est quod Abbates aliique, qui huiusmodi ecclesiis et monasteriis praeerant cum iurisdictione spirituali et territorio separato, nunquam, Beatorum Apostolorum Limina visitantes, de iisdem ecclesiis et monasteriis et grege curae suae commisso ad Romanos Pontifices referrent, adeo ut huiusmodi monasteriorum et ecclesiarum, quae nullius dicuntur, status et conditio Sedi Apostolicae incognita esset, et saepe ignorarentur mala, quibus meden

2

In qua nulla mentio Abba

etc.

Pontifex confirmat et inno

nem Sixtinam.

dum esset, et laterent bona, quae apostolica cura et studio essent fovenda et amplificanda.

§ 4. Nos igitur cupientes omnium ecvat Constitutio- clesiarum utilitati, et animarum saluti, quantum in Domino possumus, consulere ac providere, cum de omnibus, et, quod tremendum est, etiam de unius anima ante tribunal Dei rationem reddituri simus, tum etiam volentes ea, quae salubriter a praedecessoribus nostris instituta sunt, exactius diligentiusque observari, ideo easdem literas Sixti V. praedecessoris et in eis contenta quaecumque, ex certa scientia et apostolica auctoritate, tenore praesentium, approbamus et confirmamus, ac etiam innovamus, omnibusque Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis et Episcopis mandamus et praecipimus, ut eas sedulo ac diligenter et omnia in eis praescripta observare ac custodire studeant, et Apostolicae Sedis monitis ac praeceptis in re tanti momenti ea reverentia atque animi cura et promptitudine, qua par est, pareant, atque obsequantur, et antiquae traditionis. exempla servantes, et ecclesiasticae memores disciplinae, sacerdotalis religionis vigorem non minus in iudicando, quam in consulendo retineant, scientes quid Apostolicae Sedi, cum omnes hoc loco positi ipsum sequi desideremus apostolum, debeatur, a quo ipse episcopatus, et tota auctoritas nominis huius emersit.

[blocks in formation]

bentes.

bates, Priores, praepositi, aliique quocumque nomine, ac titulo nuncupati et quacumque dignitate etiam Cardinalatus honore insigniti, saeculares, et quorumvis ordinum regulares, ad monasteriorum seu ecclesiarum particulare et separatum territorium habentium regimina iam promoti et imposterum pro tempore, etiam per viam electionis, postulationis, aut aliter quovis modo promovendi, et monasteria seu ecclesias huiusmodi in titulum, commendam, administrationem, aut aliter quomodolibet obtinentes, vel imposterum assecuturi, qui videlicet spiritualem iurisdictionem, quasi Episcopalem cum temporali etiam, vel sine, in monasteriis et ecclesiis praedicti, eorumque territoriis, districtibus et quasi dioecesibus ab omni alia Episcoporum dioecesi omnino seiunctis et separatis, quocumque iure et titulo, vel ex origine, vel praescrip

bebunt se per

taturos limina Apostolorum.

tione, vel ex indulto et privilegio apostolico exercent, antequam eorumdem monasteriorum, seu ecclesiarum possessionem adipiscantur et in eorum regimine et administratione se de aliquo immisceant, si Qui iurare de quidem praesentes in Curia fuerint, in ma- sonaliter visinibus S. R. E. Diaconi Cardinalis ordine Prioris, si vero absentes in manibus nuncii aut Legati Sedis Apostolicae, si praesens fuerit, sin minus in manibus alicuius Episcopi aut Archiepiscopi eorum arbitrio. eligendi, cum Romana tamen ecclesia ecclesiasticam communionem habentis, tamquam eiusdem Apostolicae Sedis Delegati, iurent, iuxta formulam inferius describendam, se sacras Beatorum Apostolorum Petri et Pauli memorias personaliter ac per se ipsos visitaturos, ac insuper nobis et successoribus nostris pro tempore existentibus Romanis Pontificibus, statutis hac no- rum facturos. stra constitutione temporibus, rationem reddituros de commissa sibi monasteriorum et ecclesiarum procuratione, in notitiam. nostram nostrorumque successorum perferentes quaecumque ad ipsorum monasteriorum et ecclesiarum statum et ecclesiasticae disciplinae in clero et populo observantiam, ad animarum salutem, quae illorum fidei creditae sunt et ad divinum cultum et gloriam pertinent; vicissim recepturos a Sede Apostolica monita, et mandata, quorum censura et quae coercenda sunt, resecentur, et quae observanda sunt, sanciantur, et quae bene coepta, atque instituta, approbatione et confirmatione nostra, nostrorumque successorum ad debitum finem perducantur.

Et relationem status ecclesia

§ 6. Quod si legitimo impedimento de- Vel per suum nuncium, si itenti fuerint, iurent, se praedicta omnia psi legitime imadimpleturos per certum nuncium ad id pediti fuerint. speciale mandatum habentem, et de gremio suorum monasteriorum et ecclesiarum, in dignitate ecclesiastica saeculari vel regulari constitutum, aut omnino per aliquem sacerdotem saecularem vel regularem spectatae probitatis et religionis, de supradictis omnibus plene instructum: per quem etiam de huiusmodi impedimento docere debeant legitimis probationibus ad S. R. E. Cardinalem Praefectum Congregationis Sacri Concilii transmittendis.

[blocks in formation]
[ocr errors]

Sonis compu

tando

saeculares, Itali videlicet vel ex Italicis Insulis, veluti Siculi, Sardi, Corsi, et alii adiacentium provinciarum Italiae, tertio keliqui quar- anno; reliqui vero in aliis provinciis, requangnis et terrarum Orbis partibus et regiocaptae posses- nibus existentes, tam qui nunc sunt, quam qui imposterum erunt, quinto anno teneantur, diligenterque pro viribus adimplere, Nobisque et nostris successoribus exhibere studeant, ac curent, idemque institutum tertio quoque et quinto anno repetant et observent. Haec autem annorum spatia a tempore captae possessionis, et suscepti monasteriorum et ecclesiarum regiminis, et curae incipiant.

jaid de iis 233 provisi

§ 8. li vero, qui de ecclesiis et monasteriis huiusmodi iam provisi, in earum pacifica possessione a biennio et amplius reperiuntur, vel quibus praefinitum a nobis superius tempus a die habitae possessionis iam effluxit, intra annum, si in Italia et Insulis adiacentibus, intra vero biennium, si extra sint, a die publicationis praesentis constitutionis, ad nos praefatam suarum ecclesiarum relationem, et deinde singulis trienniis, aut aliis praestitutis temporibus pro locorum conditione et distantia, ad nos transmittere, et Sacras Apostolorum Basilicas visitare, et nostro conspectui, dummodo impediti legitime non fuerint, se praesentes sistere debeant, ut S.R.E. Matris suae complexu recreati et paterno humilitatis nostrae colloquio confirmati, ad monasteria et ecclesias suas regendas alacriores et instructiores revertantur. Praeceptum § 9. Iubemus igitur in virtute sanctae suspen- obedientiae supradictis omnibus Abbatibus,

[ocr errors]

945

Prioribus, praepositis, aliisque quocumque titulo vel nomine nuncupatis, vel quacumque dignitate praefulgentibus tam regularibus quam saecularibus praesentibus et futuris, ut visitationem praedictam et insuper relationem, statutis a nobis temporibus faciendam, sibi suisque monasteriis et respective ecclesiis adeo utilem ac necessariam, iuxta praescriptam alias Episcopis formam, omnino conficiant; si vero, quod absit, a nobis praecepta et constituta. prompte exequi neglexerint, eos ab ingressu ecclesiae, ac etiam ab administratione tam spiritualium, quam temporalium, nec non a perceptione fructuum suorum monasteriorum, et respective ecclesiarum ab Episcopo, vel Archiepiscopo, monasterio, aut ecclesiae Nullius viciniori, omni exceptione, et mora cessante, interim libere exigendorum et in opus fabricae, seu

ornamentorum Ecclesiae emptionem, prout maior exegerit necessitas, insumendorum, ipso facto tamdiu suspensos esse volumus, donec a contumacia resipiscentes relaxationem suspensionis huiusmodi a Sede praedicta meruerint obtinere.

§ 10. Non obstantibus privilegiis, abso- Clausulae delutionibus, indulgentiis, et aliis concessio- rogatorias. nibus de non visitandis liminibus eiusmodi, aliisque peragendis, quibuscumque ecclesiarum et monasteriorum Rectoribus, et per quoscumque Romanos Pontifices, ac etiam Nos, et dictam Sedem ex quibusvis causis perpetuo vel ad tempus concessis, extensis et innovatis, quae omnia contra praemissa cuiquam nolumus suffragari, aliisque contrariis quibuscumque. Quia vero difficile nimis esset, praesentes literas, quo- an cumque illis opus fuerit, perferri, volumus quoque ut earum exemplis etiam impressis, manu notarii publici et sigillo personae in dignitate ecclesiasticà constitutae obsignatis, eadem prorsus adhibeatur fides, quae eisdem praesentibus haberetur, si essent exhibitae, vel ostensae.

Fides transumptis haben

Formula iuramenti ab Ab

§ 11. Formula autem iuramenti praestandi ab Abbatibus, aliisque monasteria batibus aliisseu ecclesias habentibus cum iurisdictione que præstandi. quasi Episcopali et territorio separato, talis est:

[ocr errors]

Ego N. ab hac hora in antea fidelis et obediens ero B. Petro Apostolo, Sanctaeque Romanae Ecclesiae, et Domino Nostro Domino Benedicto Papae XIV. suisque successoribus canonice intrantibus. Non ero in consilio, aut consensu, vel facto, ut vitam perdant aut membrum, seu capiantur mala captione, aut in eos violenter manus quomodolibet ingerantur, vel iniuriae aliquae inferantur quovis quaesito colore. Consilium vero, quod mihi credituri sunt, per se, aut Nuntios suos, seu literas, ad eorum damnum, me sciente, nemini pandam. Papatum Romanum, et Regalia S. Petri adiutor eis ero ad retinendum et defendendum, salvo meo ordine, contra omnem hominem. Legatum Apostolicae Sedis in eundo et redeundo honorifice tractabo et in suis necessitatibus adiuvabo. Iura, honores, privilegia et auctoritatem S. R. E., Domini Nostri Papae, et successorum praedictorum, conservare, defendere, augere et promovere curabo. Neque ero in consilio, vel facto, seu tractatu, in quibus contra ipsum Dominum Nostrum, vel eamdem Romanam Ecclesiam, aliqua sinistra vel praeiudi

Sanctio poenalis.

cialia personarum, iuris, honoris, status et potestatis eorum machinentur. Et si talia a quibuscumque tractari vel procurari novero, impediam hoc pro posse: Et quanto citius potero, significabo eidem Domino Nostro, vel alteri, per quem possit ad ipsius notitiam pervenire. Regulas Sanctorum Patrum, decreta, ordinationes, seu dispositiones, reservationes, provisiones et mandata apostolica totis viribus observabo, et faciam ab aliis observari. Haereticos, schismaticos et rebelles eidem Domino Nostro vel successoribus praedictis pro posse persequar, et impugnabo. Sacras BB. Apostolorum memorias singulis trienniis (1) personaliter, ac per me ipsum visitabo, et Domino Nostro successoribusque praefatis rationem reddam de commisso mihi munere, deque rebus omnibus ad mei monasterii seu ecclesiae statum, ad cleri et populi disciplinam, animarum denique, quae meae fidei creditae sunt, salutem quovis modo pertinentibus; et vicissim mandata apostolica humiliter recipiam, et quam diligentissime exequar. Quod si legitimo impedimento detentus fuero, praedicta omnia adimplebo per certum nuncium ad hoc speciale mandatum habentem de gremio conventus monasterii mei, (2) aut alium in dignitate ecclesiastica constitutum, seu alias personatum habentem, aut, his mihi deficientibus, per aliquem alium presbyterum saecularem vel regularem spectatae probitatis et religionis, de supradictis omnibus plene instructum. De huiusmodi autem impedimento docebo per legitimas probationes ad S. R. E. Cardinalem Congregationis Sac. Concilii praefectum per dictum nuncium transmittendas. Possessiones vero ad monasterium meum pertinentes non vendam, nec donabo, neque impignorabo, nec de novo infeudabo, vel aliquo modo alienabo, etiam cum consensu conventus monasterii mei, inconsulto Romano Pontifice. Et si ad aliquam alienationem devenero, poenas in quadam super hoc edita constitutione contentas, eo ipso incurrere volo. Sic me Deus adiuvet, et haec sancta Dei evangelia.

§ 12. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae voluntatis, constitutionis, decreti, statuti, hortationis et mo

(1) Seu quinquenniis.

(2) Seu Capituli ecclesiae meae.

nitionis infringere, vel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, anno Incarnationis Dominicae MDCCXL., IX. kalendas decembris, pontif. nostri anno 1.

IV.

Antequam Episcopalis consecrationis munus suscipiat Electus Pekinensis, iubet eum solemniter spondere, se Bullam Ex illa die nec non Decreta, Bullas, Constitutiones editas et edendas diligentissime observaturum (3).

Dilecto filio Polycarpo Sousa Soc. lesu
Electo Pekinensi in Sinis,

BENEDICTUS PP. XIV.
Dilecte fili,

salutem et apostolicam benedictionem.

Quamquam gravitas morum ac severiorum litterarum scientia, quibus Te ornari intelleximus, alliciebant animum nostrum ad committendum vigilantiae tuae Pechinensem episcopatum, ad quem praesentatus nobis fueras a carissimo in Christo filio nostro lohanne Portugalliae Rege illustri; suspensi tamen haerebamus certissimis nuntiis commonefacti non ita facile Te morem gessisse atque obtemperasse apostolicae constitutioni, quae incipit: Ex illa die a san. mem. Clemente XI. praedecessore nostro de ritibus Sinensibus promulgatae; ad eiusque obedientiam aegre te accommodasse, et in ipsa Constitutione exequenda per ambages tergiversatum fuisse, dum sacro missionarii officio fungereris, licet antea iureiurando affirmasses ab ea Te non discessurum. Vicit autem haesitationem nostram insita nobis opinio religiosae docilitatis tuae, certaque spes tibi nova hac dignitate arctius obstricto Apostolicae Sedi aliam fore mentem solertissimeque curaturum, ut maiori animi alacritate repares quidquid antea titubando erraveras. Nihilo secius, ne supremae pastorali nostrae sollicitudini quidquam supersit in quo torqueatur, et ne ulla detur carpendi nos

(3) Ex App. Bull. P. de Prop. Fide vol. II., p. 83, coll. etc.

[ocr errors]

tat, quoquo modo contravenerim huic iu-
ramento, me agnosco et declaro subiectum
censuris mihi notis et impositis in prae-
dicta constitutione: Ex illa die, et caete-
ris, quae imponentur adversus transgres-
sores in aliis decretis et constitutionibus
faciendis a Sanctitate Sua eiusque succes-
soribus. Et ita tactis sacrosanctis evange-
liis promitto, voveo et iuro: sic me Deus
adiuvet et haec sacrosancta Dei evange-
lia. Demum sub eodem praecepto sanctae
obedientiae indicimus tibi, ut duo authen-
tica documenta ante consecrationem trans-
mittas Apostolicae Sedi, quibus manifeste
pateat te in hanc adamussim formulam iu-
rasse. Pro certo reputamus gratum tibi fore
ita specimen nobis dedisse fidelitatis, reli-
gionis, obedientiae tuae, quod simul pi-
gnori nobis sit bene atque e nostra senten-
tia tuâque virtute abs te obeundi episco-
palis muneris. In cuius auspicium aposto-
licam benedictionem tibi, dilecte fili, per-
amanter impertimur.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem,
sub annulo Piscatoris, die XXI. decembris
MDCCXL., pontificatus nostri anno 1.

occasio ob istud mandatum tibi episcopale | consecrationem. Si autem, quod Deus aver-
munus, volumus et sub praecepto strictae
formalis obedientiae iubemus, ut prius-
quam episcopalem consecrationem accipias,
iterum solemni iureiurando promittas abs
te penitus prompte diligentissimeque ob-
servatum iri superius emanatam Bullam
Clementis XI. quae incipit: Ex illa die, et
alia cuncta decreta, bullas, constitutiones
ab hac sanctissima divi Petri cathedra hac-
tenus editas et inposterum a nobis nostris-
que successoribus edendas. In haec autem
prorsus verba iurare debes: - Ego Polycar-
pus Sousa presbyter Societatis Iesu olim
missionarius ad Regnum Sinarum in Indiis
Orientalibus deputatus a meis superioribus,
iuxta facultates ipsis a Sede Apostolica con-
cessas, memor iuramenti a me praestiti in
dictae missionis initio de observando fide-
liter constitutionem s. m. Clementis XI.
quae incipit: Ex illa die, parendo mandato
sanctissimi domini nostri Benedicti Pa-
pae XIV. mihi iniuncto in litteris apostoli-
cis in forma Brevis mihi directis, antequam
munus consecrationis episcopalis recipiam
pro Ecclesia Pechinensi in Indiis Orienta-
libus, interposito novo iuramento, promitto
me plene et fideliter et sine ulla tergiver-
satione inviolabiliter observaturum conten-
ta in praefata constitutione: Ex illa die,
aliisque decretis apostolicis factis, et sub
eodem iuramento promitto eodem prorsus
modo me observaturum caeteras constitu-
tiones et decreta, quae a Sanctitate Sua et
eius successoribus edentur, nec me esse
facturum ullam interpretationem sive con-
niventiam, tam quoad constitutiones et de-
creta edita, quam quoad constitutiones et
decreta edenda, sine speciali mandato Sanc-
titatis Suae vel eius successorum, neque
contra illas aut illa me aliquid esse factu-
rum verbo, scripto aut opere, quin imo
strenue acturum, ut omnia adamussim per
meos subditos tam missionarios quoscum-
que, quam alios observentur et fideliter
executioni mandentur. Utque nota sit om-
nibus haec mea voluntas, sub eodem quo-
que vinculo iuramenti promitto me in meis
litteris pastoralibus et aliis publicis actis
opportune patefacturum esse hanc meam
iuratam promissionem. Quamprimum quo-
que iuro me ad Sedem Apostolicam trans-
missurum esse bina publica authentica in-
strumenta huius iuramenti a me praestiti
iuxta praesentem formulam ante receptam

(1) Ex Archív. Brevium.

V.

Concedit P. Guardiano Sancti Sepulchri
Ordinis Minorum de Observantia, ab-
sentibus Episcopis Latini Ritus, con-
ferre Secramentum Confirmationis cum
Oleo et Chrismate a Catholico Antistite
benedictis (1).

BENEDICTUS PP. XIV.
ad futuram rei memoriam.

rendi Sacra

mationis, dela

gationis S. Off

Cum ad infrascriptam Cardinalium Con- Dubium super gregationem delatum fuerit dubium: An facultate confeCustos et Guardianus Sancti Sepulchri mentum confirDomini Nostri lesu Christi, ex speciali tum ad Congrehuius Sanctae Sedis delegatione, et vigore cii. nonnullorum privilegiorum per dilectos filios superiores Ordinis fratrum Minorum Sancti Francisci de Observantia nuncupatorum exhibitorum, necessarias facultates habeat conferendi Sacramentum Confirmationis: nos pro commissa nobis coelitus pastoralis officii cura, omnes difficultates, ac in posterum dubitandi ac in re occasionem tollere cupientes, ac di

« ÖncekiDevam »