Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Pallium ipsi

graecum patriarchatum veluti postliminio rediisse catholici Antistitis decus. Ex eo autem aeque plurimum apud nos commendaris, quod ad rem tanti momenti obtinendam tibi aditum aperueris bene acta vita prius Romae in Collegio ad Propagandam Fidem instituto, deinde per tuam nationem christianis virtutibus palam asserta vera Dei Religione. Quamobrem a catholicis 0rientalis dioecesis Episcopis in Antiochena sede locatus fuisti, in qua per tot annos, veluti bonus Christi miles, pugnasti adversus catholicae veritatis hostes, nullis fractus aerumnis, quibus adhuc oppugnaris. Fideli autem populo multum, ne erraret, providisti, consulta identidem Apostolica Sede, eiusque decretis ac mandatis morem sedulo gessisti, non sine ingenti tuarum ovium fructu et eximia obedientiae laude. Quin etiam, ut arctius visibili Pastorum Principi te adhaerescere gloriari posses, sacro ornari Pallio a Pontifice Maximo postulasti, ablegato idcirco Romam Dilecto filio Ioanne Aminione sacerdote, qui prudenti et grata agendi sedulitate utilem tibi navavit operam suam. Nihil denique praetermisisti, in quo tua pietas, sincera fides, insignis erga Romanam Sedem observantia non elucesceret.

§ 1. His auctus meritis, omnia spondere transmittitur. tibi poteris de nostra benignitate; et si adhuc Pallii donum dilatum fuit, scito, id consulto evenisse, ut quo diuturnius optatum, eo iucundius acciperes. Nunc autem non amplius cunctandum rati, quin assiduis tuis precibus, nuper etiam in consistorio ab eodem ablegato tuo renovatis, annueremus, libentissime tibi transmittimus Pallium ipsum, desumptum e corpore Divi Petri, in quo plenitudo pontificalis officii continetur, quod tibi tradet nostro nomine ven. frater Episcopus Babylonis, aut alius ab ipso substitutus; dummodo prius coram eorum altero emiseris catholicae fidei professionem, iuxta formulam praescriptam a Fidei professio fel. rec. Urbano VIII. decessore nostro ac isramentum lidentatis et de solemni iureiurando pollicitus fueris fideliobservandis re- tatem nobis et Apostolicae Sedi, adhibita datis apostoli- verborum formula ablegato tuo consignata, tis. eidem praescr.bitur. quae cum his literis reddita tibi erit; si

centibus man

mulque iuratus promiseris, te accuratissime et qua par est obedientia observaturum quicquid a nobis sancitum fuit in encyclica Epistola ad ven. fratres Patriarcham. Antiochenum Graecorum Melchitarum et ad

(1) Ex Bull. Rom. huius Pont.

omnes huius ritus catholicos Episcopos huic Patriarchae subiectos, data XXIV. decemb. anni proxime elapsi MDCCXLIII., quae incipit: Demandatum coelitus, cuius exemplar cum nostris hisce litteris ad te perveniet.

tum.

§ 2. Utere deinde hoc venerabili dono, Pallii usus ad eoque in tuae gentis oculis posito, excita dignitatis decus, et religioillius memoriam ad retinendam, aut am- nis excitamenplectendam fidem, ab Apostolorum Principe aeque nobis ac sibi traditam: unde veluti quadam cognatione illecti, atque excitati, ad nos revertantur, aut nobiscum perseverent, quotquot in tuo patriarchatu sacro baptismate initiati sunt. In istiusmodi operam ut omnes intendas pastoralis vigilantiae curas, quod hactenus fecisti, pro paterna solicitudine te adhortamur; plurimam a nobis gratiam quotidie magis initurus, cuius pro pignore munusculum ad rerum sacrarum usum accipies, ablegato tuo consignatum, atque apostolicam benedictionem, quam fraternitati tuae peramanter impertimur.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris, die XXIX. februarii MDCCXLIV., pontificatus nostri anno iv.

XLVII.

Confirmat et ampliat poenas Constitutionum Apostolicarum contra eos, qui ad presbyteratus ordinem non promoti, Missam celebrare et sacramentum poenitentiae ministrare praesumpserint (1).

BENEDICTUS EPISCOPUS

servus servorum Dei,

ad perpetuam rei memoriam.

Sacerdos in aeternum Christus Dominus, Exordium a dum ipsa nocte, in qua tradebatur, Apo- dotii novae ledignitate sacerstolis a se ipso delectis consecrandi Cor- gis. poris sui eiusdemque offerendi et ministrandi potestatem concessit, mox eisdem post resurrectionem suam, insufflato Spiritu Sancto, amplissimam peccata remittendi ac retinendi contulit facultatem; hoc simul exemplo praeceptoque suo constituit et sanxit, ut ea deinceps in universam Ecclesiam potestas atque facultas per legitimam tantummodo sacerdotum ordinatio

lam ordinatio

nem transfundi et propagari deberet; unde, evacuato veteri Levitarum ministerio Quod per so- et sacerdotio filiorum Aaron, qui exemplari nem confertur. et umbrae deserviebant coelestium, omnibus quidem adoptionis suae filiis ad novum sacerdotium secundum ordinem Melchisedech aditus pateret; sed non alii reipsa ad sublimem fungendum honorem assumerentur, quam qui a Deo vocati, atque ab Apostolis, seu ab eorum successoribus, rite instituti atque ordinati fuissent. Quod si, iuxta legem Moysi, accedentes ad sanctuarium illud manufactum, aut thuribulum aureum, ab hominibus effectum, manu arripientes, praeter eos, qui ex designata tribu et familia originem ducerent, sine ulla miseratione morti deputabantur: quanto magis putandum est deteriora supplicia mereri eos, qui, profani cum sint, adeo praestantiori novae legis ministerio se ingerere, atque oblationem et dispensationem Mysteriorum Dei sibi arrogare praesumpserint; quum praesertim ea nulliter et irrite celebrantes, puram ipsam panis et vini substantiam publicis adorationis actibus, atque receptis latriae protestationibus impie prosequantur et, quantum in ipsis est, in idem idololatriae crimen fideles populos, licet ignorantes, inducant. Mendaces vero illi, qui absque legitima auctoritate, in poenitentiae tribunalibus, tamquam iudices animarum, sedere audeant, eamque sibi falso asserere facultatem emendandi conscientias hominum ab operibus mortuis, quam aeterni foederis Sponsor Dei Filius nemini se, nisi per ecclesiasticam ordinationem, communicaturum promisit, severioribus profecto poenis plectendi sunt, cum sacramentum reconciliationis humanae conculcent et sanguinem testamenti, a quo virtus illius omnis promanat, pollutum ducant, confitentibus vero fideliter peccata sua impiam in re gravissima fraudem faciant.

[blocks in formation]

constitutus es

bitationi locus superesset, in suis literis ecclesiastico incipientibus: Et si alias, datis in forma set, praevia deBrevis apud S. Petrum sub die 1. decem- gradatione. bris anni MDCI., distinctius constituit, ut omnes et singuli, qui ad sacerdotium, ut supra, non promoti, reperti fuerint missarum celebrationem usurpasse, vel sacramentale confessionem audisse, a praedictis iudicibus S. Inquisitionis vel locorum Ordinariis, tamquam Ecclesiae misericordia indigni, a foro ecclesiastico abiiciantur et ab ordinibus ecclesiasticis, si quos habuerint, rite degradati, statim curiae saeculari tradantur, per iudices saeculares poenis plectendi.

Urbanus VIII. missas constiextendit prae

tutiones, ut de

garetur.

aetatis

§ 2. Et successive rec. pariter mem. praedecessor noster Urbanus PP. VIII. per similes literas datas die XXIII. martii anno fectus MDCXXVIII., quarum initium est; Aposto- minime suffralatus Officium, supradictas decessorum dispositiones ita confirmavit et ampliavit, ut quicumque se praefatis sceleribus obstrinxerint, mandaverit eos privilegio aetatis minoris annis vigintiquinque nullatenus excusari, dummodo vigesimum annum expleverint, quominus ad normam dictae Constitutionis Clementinae, statim curiae Pontifex consaeculari, condignis poenis afficiendi, tra- tas constitutiodantur. Quas quidem omnes et singulas nes. Constitutiones atque ordinationes apostotica nostra auctoritate adprobamus et confirmamus et, quatenus opus sit, innovamus, atque in posterum ab omnibus, ad quos spectat, inviolabiliter observari praecipimus, earum omnium tenores, ac si praesentibus de verbo ad verbum insertae forent, pro plene et sufficienter expressis habentes.

§ 3. Quia vero propria nonnunquam experientia cognovimus, dum adhuc in minoribus existentes in Romana atque universali inquisitione consultoris munere fungebamur, ab huiusmodi criminum reis, seu ab eorum defensoribus, complures alias exceptiones proponi, quarum praetextu, poenarum ut supra iuste indictarum condonationem, aut saltem minorationem, obtinere contendunt; et signanter contra probationes a fisco adstructas opponi solere, quod aut testes cumulaverit in sua qualibet depositione singulares, dum, exempli gratia, unus ex ipsis reum viderit sacris se sacerdotalibus vestibus induentem, alter eumdem ad altare progredientem, alius vero unam, alius aliam missae partem recitantem audierit; aut etiam quod ab eodem fisco non satis exclusa fuerit promotio rei ad

firmat praefa

Enumerat exceptiones quan

doque a reis opponi solitas.

Ad tollenda frivola effugia statuit

Ordinem presbyteratus, iuxta praetensum onus, quod ipsi fisco incumbere contendunt. Ad alleviandam vero delicti gravitatem, illud aliquando audivimus allegari, quod reus integram missam non celebraverit, sed antequam illam expleret, ab altari discesserit; vel quod, si unam missam integre celebrasse convictus fuerit, id, iuxta assertum sensum praedictarum Constitutionum, nequaquam sufficiat ad incurrendas poenas in eisdem propositas; vel denique, etiamsi plures huiusmodi sacrilegas missas celebraverit, minime probari possit formam consecrationis ab eo prolatam fuisse.

§ 4. Idcirco nos, frivola huiusmodi reorum effugia de medio tollere volentes, re mature a nobis ipsis et accurate perpensa, atque etiam audito consilio ven. fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium in tota Republica Christiana adversus haereticam pravitatem generalium inquisitorum a Sancta Sede specialiter deputatorum, motu proprio et de apostolicae potestatis plenitudine, statuimus primo et declaramus, Quod deposi- quod licet delictum celebrationis missae singulares, si non satis plene probatum dici possit, ad ca ad poenam, effectum deveniendi ad realem delinquentis traditionem brachio saeculari, quando testes inducti in suis quisque depositionibus singulares dignoscuntur; nihilominus indicia per huiusmodi depositiones acquisita satis relevantia iudicari debeant, ut reus tormentis subiiciatur, ad eliciendam veritatem.

Lobes testium

satsufficientes al torturam.

Fisei inten § 5. Ad dignoscendum autem, utrum tonem probari 1-latione Or- reus in ordine presbyteratus revera conBari, stitutus fuerit, necne, laudabilem quidem. commendamus praxim tribunalis Sac. Inquisitionis, qua consuevit in huiusmodi casibus exquirere per literas ab Episcopo illius loci, unde reus originem ducit, vel in quo domicilium habet, an ipse eumdem reum promoverit, sive ad alium Episcopum literas dimissoriales pro eiusdem ordinatione direxerit, ut hic deinde requiratur, an ad earum executionem devenerit. Verum ubi, hoc peracto, ex huiusmodi extraiudicialibus Episcoporum literis constet, miniit onus pro me reum fuisse promotum; id satis super, reo in- que esse volumus, ut fisci intentio probata dicatur; declarantes, non aliter fisco incumbere onus probandi non promotionem rei ad ordinem presbyteratus, sed ad ipsum potius reum pertinere, quatenus contrarium praetendat, suam promotionem ad praedictum ordinem concludenter ostendere.

Landi contra

cumbere.

III. Ampliat poenas constistolicarum con

vationem per

§ 6. Sub dispositione vero praesentis nostrae, necnon praemissarum omnium con- tutionum apostitutionum, comprehendi decernimus om- tra celebrantes nes et singulos, qui, absque sacerdotali unius tantum missae partem, gradu et ordine, non modo unam Missam celebrare ausi sint, sed etiam unius Missae partem celebrasse iudicialiter fateantur, seu legitime convicti fuerint, dummodo eleva- Dummodo eletionem Hostiae vel Calicis, seu utriusque, egerint. in Altari peregerint, quamvis de prolatione formae consecrationis non constet: cum ex huiusmodi verborum prolatione tremendi quidem sacrificii contemptus et delinquentis audacia et crimen augeatur; sed ex eorum reticentia nequaquam imminuatur peccatum idololatriae, quod per actus adorationis a celebrante non promoto erga puram panis et vini substantiam exhibitos admittitur, et in quod populus etiam fidelis, materialiter saltem, inducitur. Quod si, non peracta elevatione, reum ab altari discessisse probetur, tunc solum concedimus ut contra ipsum ad mitiorem poenam deveniatur, arbitrio et prudentia iudicis ecclesiastici praefiniendam.

ceptiones tam

sumptas non

cernit.

§ 7. Omnes denique exceptiones supra Praemissas exexpressas, quae ab huiusmodi reis, eorum- seorsim quam que defensoribus, in ipsorum excusationem coniunctim praetendi solent, seu singulatim, seu con- suffragari deiunctim considerentur, nullatenus attendi, seu eisdem reis suffragari debere statuimus, quominus ad realem eorum traditionem brachio saeculari, vel, si de clericis in aliquo ecclesiastico ordine constitutis agatur, ad eorum degradationem et traditionem pariter brachio saeculari, etiam pro prima vice, procedatur, ad hoc ut condignis tantae impietatis poenis a iure, seu alias statutis et comminatis, cum effectu puniantur et afficiantur.

tra non promo

contra non pro

§ 8. Easdem declarationes et ordinatio- Quidquid connes a nobis contra celebrantes non promo- tos celebrantes tos hucusque statutas, ad eos etiam exten- statutum init, dimus et pertinere decernimus, qui cum motos confessiones audiensacerdotes non sint, confessiones sacramen- tes statuit. tales audire et absolutionem poenitentibus impertiri praesumant; quos pariter eisdem poenis traditionis brachio saeculari, seu respective degradationis et traditionis pariter brachio saeculari, etiam pro prima vice, subiici debere praecipimus; non obstantibus praemissis exceptionibus, si quas ab huiusmodi reis ad proprium casum aptabiles, in sui defensionem seu excusationem adduci contingat. Sed unam dumta- Excipitur caxat exceptionem, ad effectum mitigandae tae absolutiosus non prolapoenae, attendi debere mandamus; ubi ni- nis formae.

Clausulae praeservativae.

Aliter iudicari prohibetur.

- Contrariis plenissime derogatur.

mirum concludenter probetur, absolutionem a reo minime prolatam fuisse: tunc enim concedimus, ut iudex ecclesiasticus mitiorem poenam, pro suo arbitrio et prudentia, delinquenti valeat irrogare.

§ 9. Decernentes praesentes nostras literas et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo, quod quilibet in praemissis, seu eorum aliquo, ius vel interesse habentes, seu habere quomodolibet praetendentes, cuiusvis status, gradus, ordinis, praeeminentiae vel dignitatis existant, sive alias specifica et individuâ mentione et expressione digni, illis non consenserint, nec ad ea vocati et auditi, neque causae propter quas eaedem praesentes emanaverint, adductae, verificatae, vel sufficienter, aut ullo modo iustificatae fuerint, aut ex aliâ qualibet, etiam quantumvis iuridicâ et privilegiatâ causâ, colore, praetextu et capite etiam in corpore iuris clauso, nullo unquam tempore de subreptionis vel obreptionis aut nullitatis vitio, seu intentionis nostrae aut interesse habentium consensus, aliove quolibet etiam quantumvis magno ac formali et substantiali defectu notari, impugnari, infringi, in controversiam vocari, ad aut terminos iuris reduci, seu adversus illas aperitionis oris, restitutionis in integrum, aliudve quodcumque iuris facti vel gratiae remedium intentari vel impetrari, aut etiam motu pari et de apostolicae potestatis plenitudine simili concesso vel emanato, quempiam in iudicio vel extra illud uti, seu se iuvare ullo modo posse; sed ipsas praesentes semper firmas, validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, ac ab illis, ad quos spectat et pro tempore quandocumque spectabit, inviolabiliter et inconcusse observari.

§ 10. Sicque et non aliter in praemissis censeri, atque ita per quoscumque iudices ordinarios et delegatos, etiam causarum palatii apostolici auditores, ac contra haereticam pravitatem generales inquisitores et alios eiusdem S. R. E. Cardinales, etiam de latere legatos et Apostolicae Sedis praedictae Nuncios, aliosve quoslibet quacumque praeeminentiâ ac potestate fungentes et functuros, sublatâ eis et eorum cuilibet aliter iudicandi et interpretandi facultate, iudicari et definiri debere, ac irritum et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari.

§ 11. Non obstantibus, quatenus opus sit, nostra et Cancellariae Apostolicae re

gulà de iure quaesito non tollendo, aliisque apostolicis, ac, in universalibus, provincialibus et synodalibus conciliis editis, generalibus vel specialibus constitutionibus et ordinationibus, necnon quibusvis, etiam iuramento, confirmatione apostolicâ, vel quavis firmitate aliâ roboratis, statutis et consuetudinibus, etiam immemorabilibus; privilegiis quoque, exemptionibus et indultis etiam in corpore iuris clausis, aut litteris apostolicis quibusvis personis, collegiis, locis, Ordinibus, etiam Militaribus, Congregationibus, societatibus, institutis, etiam Societatis Iesu et S. Ioannis Hierosolymitani, aliisve quibuslibet specifica et individua mentione dignis, etiam sub quibuscumque verborum tenoribus et formis, ac cum quibusvis clausulis et decretis, etiam irritantibus in genere vel in specie, etiam motu simili, et de apostolicae potestatis plenitudine, seu consistorialiter ac alias quomodolibet in contrarium praemissorum concessis, ac pluries confirmatis, approbatis et innovatis. Quibus omnibus et singulis, etiamsi pro illorum sufficienti derogatione de illis, eorumque totis tenoribus, specialis, specifica et individua mentio, seu quaevis alia expressio ad id servanda foret, illorum tenores, formas, causas et occasiones praesentibus pro plene et sufficienter expressis et exactissime servatis et specificatis respective habentes, illis aliàs in suo robore permansuris, hac vice dumtaxat, ad praemissorum effectum plenissime et amplissime motu pari derogamus et derogatum esse volumus, ceterisque contrariis quibuscumque.

constitutioni

fac

lis intimationi tae.

§ 12. Volumus insuper et eadem aucto- Publication ritate praedicta mandamus, ut eaedem prae- in urbe tribui sentes et in eis contenta quaecumque ad tur vis persona omnium notitiam facilius deducantur, nec omnibus quisquam de eis ignorantiam praetendere valeat, ipsas praesentes, seu earum transumpta, ad valvas Ecclesiae S. Ioannis in Laterano et Basilicae Principis Apostolorum de Urbe, necnon Cancellariae Apostolicae curiaeque generalis Innocentianae in Monte Citatorio et in Acie Campi Florae per aliquem ex cursoribus nostris, ut moris est, publicari et affigi: sicque publicatas et affixas, omnes et singulos, quos concernunt, seu concernent in futurum, perinde afficere et arctare, ac si unicuique illorum personaliter intimatae et notificatae fuissent.

§ 13. Utque earumdem praesentium transumptis, seu exemplis etiam impressis, ma

Transumpti fidem praestaj sancitur.

Sanctio poenalis.

nu alicuius notarii publici subscriptis, ac sigillo personae in ecclesiasticâ dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides tam in iudicio quam extra illud ubique locorum habeatur, quae ipsis praesentibus haberetur, si forent exhibitae vel ostensae.

§ 14. Nulli ergo omnino hominum liceat paginam hanc nostrarum confirmationis, approbationis, innovationis, voluntatis, mandati, statuti, decreti, declarationis, ampliationis, et extensionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit in

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

(1) Ex App. Bull. Pont. de Prop. Fide vol. II., pag. 1.

Nationis Ruthenae laudes temporibus Clementis VIII.

verantis.

§ 1. Et quidem praeclara nationis Ruthenae merita nobis comperta sunt ex sa- a cris historiis, in quibus relatum invenimus, in unione causque de anno MCXLVI. praelatos Ruthenos tholica perseconcilium nationale Kioviae habuisse, quo se opponerent schismati per Michaelem Cerularium Patriarcham Constantinopolitanum excitato; deinde aliquos eiusdem nationis Metropolitas Apostolicae Sedi obedientiam praestitisse; quam pariter universa gens per suos legatos Innocentio PP. IV. in Concilio generali Lugdunensi primo professa fuit; illustrem porro Isidorum S. R. E. Cardinalem Ruthenum in Concilio Florentino plurimum adlaborasse pro sancta unione inter Occidentalem et Orientalem Ecclesiam stabilienda: denique Michaelem III. Kioviensem Metropolitanam, consentientibus reliquis Episcopis Ruthenis, in civitate Braestiae Concilium coegisse, in quo publica iterum Nationis Ruthenae cum Sede Apostolica unio decreta fuit, ad eamque perficiendam duo Episcopi missi fuerunt ad fel. rec. Clementem Papam VIII. praedecessorem nostrum, cui datum fuit praedictam nationem ad Ecclesiae Romanae communionem recipere, eiusque unionem per literas apostolicas confirmare.

Elogium Ordinis Monacho

Magni Ruthen.

§ 2. Eximiis hisce totius nationis promeritis iungenda sunt ea, quae peculiaria rum S. Basilii sunt Ordinis Monachorum S. Basilii, quorum spectabilis coetus est apud ipsam Ruthenorum nationem, quemque potissimum concernunt ea, quae in Congregationibus coram nobis habitis agitata et constituta fuerunt. Hypatius nimirum Metropolita, unus ex legatis ad Clementem Papam VIII. missis, cum intelligeret, nullum aptius fore medium ad sanctam unionem fovendam et propagandam, quam si monachos Basilianos, quorum unicus apud Ruthenos est monasticus ordo, sibi coniungeret; insigne ipsorum monasterium acquisivit sub invocatione sanctissimae Trinitatis Vilnae constitutum, atque in eo collectos iuvenes monachos erudiri curavit. Huius vero successor Joseph Velaminus, pluribus eiusdem gregat. SS. Triordinis monasteriis, quae antea segregata degebant, ad unionem redactis, unam ex eis monachorum congregationem, efformavit quam de nomine supradicti monasterii congregationem Sanctissimae Trinitatis unitorum nuncupavit: cumque bene nosset huiusmodi unionem, seu congregationem, minime canonicam esse, aut haberi

Quorum connitatis extat a

temporibus Ur

bani VIII.

« ÖncekiDevam »