Sayfadaki görseller
PDF
ePub

inauguratione servari consuevit. Ea vero ad undecimum eiusdem mensis diem, divino favente Numine, indicta fuit. Sacram autem illam functionem, qua maiori optandum esset pace ac tranquillitate, circa horam diei septimam, in eadem ecclesia inchoavit, perfecitque illustrissimus ac reverendissimus dominus Elias, una cum reliquis illustrissimis ac reverendissimis Archiepiscopis et Episcopis, qui ut horum. omnium indubium darent testimonium, praesentibus literis scripto chirographum propriumque sigillum apposuere. - Datum in Arissa die XII. octobris, anno MDCCXLIII. - Archiepiscopi et Episcopi - Elias Arcae - Philippus Lystrae Stephanus Botri Gabriel Ptolemaidis Ignatius Tyri - Ioannes Beryti Michael Paneadis - Tobias Neapolis.

[ocr errors]

EPISTOLA ELECTI PATRIARCHAE AD SMUM.

<< Sanctissimo ac Beatissimo Patri ac Domino nostro Benedicto XIV. Pont. Maximo, Christi Domini Vicario, et Petri Apostoli successori Sanctissime Pater Ego Simon Petrus Evodius, olim Damasci Archiepiscopus, nunc vero miseratione Dei et Sanctitatis tuae beneficio Patriarcha Antiochenus, flexis genibus ad purissimos tuos pedes, submisse ac reverenter provolutus, Beatitudini tuae expono, apostolicas me literas accepisse, quibus mihi demandasti, ut patriarchalem nationis Maronitarum dignitatem susciperem. Tua igitur ipsius gratia et in obsequium apostolici mandati tui, id munus suscepi, tametsi nihil esse in me cognoscerem, quare hoc mihi beneficium conferatur, aut quo pacto humeris meis onus istud portare queam. Venerabiles autem fratres mei Archiepiscopi et Episcopi non modo non sunt mihi reluctati, sed summa potius cum reverentia et obsequio subiectionem et obedientiam eorum reverendissimo Patri Iacobo de Luca Sanctitatis tuae ablegato exhibuere. Oro itaque, quaesoque, pro tua illa tibi insita erga omnes benignitate singulari, ut coeleste mihi auxilium precibus tuis a Deo implores, cuius in terris vices geris: sum etenim undequaque calamitatibus ac molestiis circumseptus. Porro nostrarum apud Sanctam Apostolicam Romanam Sedem causarum procuratorem deputavi, ac praefeci R. P. D. Iosephum Assemanum, virum in Ecclesia Dei celebritate nominis clarum, qui Pallium confirmationis a San

ctitate tua supplex nomine meo petat, impetret, atque recipiat. Quam mihi gratiam in apostolicis literis pro Tua te humanitate non denegaturum significasti. Eidem vero procuratori ante omnia mandavi, ut debitam Sanctitati tuae et Apostolicae Sedi, quae orthodoxae fidei petra est et fundamentum, sine quo salus aeterna obtineri nequit, obedientiam omnino praestet; et quoniam mihi procul agenti, quantum vellem et optarem fas non est, ipse coram maximas Beatitudini Tuae gratias verbis accuratissimis agat, de collato mihi patriarchalis dignitatis beneficio, deque acceptis muneribus omnibus, quae ad bonae memoriae praedecessorem meum a te transmissa fuerant, quaeque per ablegatum tuum sunt mihi tradita. His sane donis incredidilem Tuum erga me amorem, ac singularem humanitatem, ut libenter agnosco, ita studio colam sempiterno. Idem ablegatus tuus recitavit mihi et venerabilibus fratribus meis Archiepiscopis et Episcopis alias apostolicas literas, quibus nostram synodum in Monte Libano nuper celebratam Sanctitas tua confirmare dignata est. Reliqua praeteream decreta ad eam rem spectantia, quae post confirmatam synodum edita fuere. Haec porro omnia, qua decet animi submissione, et excepimus et probavimus, nosque eadem ad exitum perducturos spopondimus: quod apostolicis tuis Deo acceptis gratisque precibus freti speramur. Antequam autem patriarchalem dignitatem inirem, orthodoxae fidei professionem ac iuramentum fidelitatis de more praescriptum emisi coram venerabili fratre meo Elia Masebi Archiepiscopo Arcensi et coram apostolico ablegato tuo, quem commissi sibi muneris partes omnes prudenter, diligenter, accurateque implevisse testamur. - Obsecro itaque, ut me in tuorum servorum numerum amodo adscribas: sunt enim et alia quaedam negotia, quae ad me et ad nostram antiochenam sedem pertinent, quaeque laudatus noster procurator Sanctitati tuae est expositurus. Id quaeso gratiae mihi novellae plantae tuae concede, ut quas ille nomine meo porriget, ne patiaris, pro tua eximia ac universum terrarum orbem complectente benignitate, irritas esse et inanes preces.

[blocks in formation]

quosdam, qui apud Sanctitatem tuam ipsi labem infamiae aspergere sunt conati. Te igitur etiam atque etiam rogo, ut pro tua, quae in universo Mundo celebratur, clementia, illius rationem habeas, neve fidem tribuas eorum dictis, qui eidem adversantur. Praeclara etenim quae gessit opera, animique ipsius candor, ac fervens Religionis studium, eumdem declarant contra ius et aequum ab adversariis insimulatum fuisse. Haec omnia, Sanctissime Pater, precibus a te quam possumus studiosissime contendo, tuisque iterum sanctis pedibus demississima oscula defigens, Deum oro et obtestor, ut ad multos te annos sanum et incolumem servet. - Datum in Conventu Arissae in Chesroano die XII. octobris, anno MDCCXLIII. Sanctitatis tuae humillimus et obsequentissimus servus et creatura Simon Petrus Evodius Patriarcha Antiochenus.

EPISTOLA ARCHIEPISCOPORUM

ET EPISCOPORUM AD SANCTISSIMUM.

<< Sanctissimo ac Beatissimo Patri, ac Domino nostro, Benedicto XIV. Pont. Max., Christi Domini Vicario et Petri Apostoli successori. Sanctissime Pater Nos Archiepiscopi et Episcopi Antiochenae sedis, Sanctitatis vestrae servi, ad puros vestros pedes submisse ac reverenter provoluti significamus, reverendissimum Patrem Iacobum de Luca ablegatum vestrum, statim atque huc pervenit, apostolicas ad nos literas vestras pertulisse, quibus lectis et auditis, reverendissimo domino Simoni Patriarchae a Sanctitate vestra constituto obedientiam exhibuimus, tanta cum animorum consensione, ut nemo nostrum contra vel hiscere, vel unum verbum proferre ausus sit. Idque in obsequium Sanctitatis vestrae et Sedis Apostolicae: est enim nobis exploratum et compertum Apostolicam Sedem esse petram orthodoxae fidei, quam a maioribus nostris accepimus: nosque universi parati sumus sanguinem nostrum in illius gratiam profundere. Gratias igitur Sanctitati vestrae agimus quam possumus maximas de apostolica quam nostri gessistis cura, in hoc praesertim calamitoso rerum statu, in quo eramus constituti. Idem reverendissimus ablegatus vester, qui munere suo apud nos prudenter, sapienter

ac studiosissime defunctus est, alias nobis tradidit apostolicas literas vestras, quibus synodum nostram libaniticam confirmatis: quas quidem literas, qua filios obsequentissimos decet reverentia, suscepimus: obsecrantes Deum Optimum Maximum, ut quae in ea synodo sunt constituta, opere impleamus: quod sanctis precibus vestris, et apostolica benedictione freti, nos facturos speramus. Quod reliquum est, vos etiam atque etiam, Beatissime Pater, rogamus, ut antedicto Patriarchae nostro una cum reliquis consuetis spiritualibus muneribus pallium confirmationis mittatis; atque iterum prono corpore ad terram procumbentes, sanctos pedes vestros reverenter deosculamur, Deumque rogamus ut Sanctitatem vestram diu servet incolumem. Amen. Datum in Conventu Arissae in Chesroano, die undecima octobris, anno Christi MDCCXLIII. · Sanctitatis vestrae humillimi et obsequentissimi servi Archiepiscopi et Episcopi Elias Arcae Philippus Lystrae - Stephanus Botri Gabriel Ptolemaidis - Ignatius Tyri Ioannes Beryti Michael Paneadis Tobias Neapolis. (1)

[ocr errors]

--

Reassumptio allocutionis.

Utriusque e

Intellexistis iam, venerabiles fratres, omnipotentis Dei ope, Antiocheni Patriarchae electioni finem summa cum pace impositum, et ea ratione, quam nos, Deo ipso, ut putamus, inspirante, proposuimus. Simon Petrus Evodius Damasci Archiepiscopus ad patriarchatum evectus est. Apostolica nostra Brevia singulari veneratione recepta sunt, et executioni mandata. Pater Iacobus Lucensis ablegatus apostolicus multa cum laude se gessit. Duo illi praesules Elias et Tobias, qui, ut paullo ante audi- lecti submissio. stis, in Patriarcham electi fuerant, vix audita Patriarchae electione a nobis facta, statim acquieverunt, et ipsimet Patriarchae sese subiicientes, palam profecto fecerunt, quanta sit eorum erga hanc Sanctam Sedem obedientia. Commendatione pariter summa digni sunt Archiepiscopi et praesules maronitae, tum etiam tota Maronitarum gens. Proinde nos amplissima illa Elogia Maronitis à praedeelogia, quibus Romani Pontifices praedecessoribus poncessores nostri eam cohonestarunt, libenter tificibus data. subscribimus: cum Pius IV. in quibusdam suis apostolicis literis affirmaverit, tot millia hominum, quibus componitur, nunquam adorasse Baal; qui, tametsi haereticis et schismaticis circumsessi, semper ta

(1) Lectis literis Patriarchae et Praesulum Maronitarum, ita Pontifex rursus locutus est:

Maronitarum

pius.

men in christiana fide et catholica religione constantes perstiterunt: cum Clemens VIII. hoc ipsum confirmaverit, addendo, Maronitas Romanae Ecclesiae, parenti omnium fidelium et magistrae, semper obedientiam praestitisse cum Paulus V. in suis literis Maronitas rosarum similes esse dixerit, quod singulari Dei gratia inter spinas infidelitatis in Oriente florerent: cum Urbanus VIII. in suis pariter apostolicis literis asseruerit, non concidisse Carmeli decus, neque estinctam esse Libani gloriam; quandoquidem patriarcha, praesules et sacerdotes maronitae in Apostolica Sede ac Romano Pontifice Divi Petri auctoritatem venerantur: cum denique Clemens XI. in suis apostolicis brevibus in lucem editis. similia et alia plurima in Maronitarum commendationem congesserit.

Utuntur Maronitae ritu huic Sanctae Sedi ritus latino pro- probato, quique ad ritum romanum quamproxime accedit, cum et ipsi in azymo, non in fermentato, conficiant; sacras vestes ad Ecclesiae Romanae formam adhibeant; Missas privatas pluresque in diem super eodem altari celebrent, neque in Missa aquam calidam, ut Graeci, apponant; cum denique soli Episcopi Confirmationis sacramentum conferant, et novum calendarium iuxta correctionem gregorianam apud eos in usu sit. Quare nonnulla legentes ipsorum monumenta ad nos hac occasione transmissa, mirati sumus, quod quae circa novum suum Patriarcham, licet antea ordinatum Episcopum, praestant, ea consecraPeculiaria de tionis nomine vocarent. At vero si conferanPatriarchae ortur quae ipsi faciunt cum Patriarcha, qui dinatione apud Maronitas. Episcopus non sit, cum iis quae facere solent cum Patriarcha ad Episcopatum iam promoto, facile erit intelligere, hanc quidem non esse ordinationem, neque veram consecrationem, sed sollemnem potius benedictionem, ac publicae obedientiae protestationem, aut etiam divini super ipsum Patriarcham eiusque regnum auxilii implorationem. Et sane apud nostrates quoque auctores, immo in quibusdam pontificum romanorum literis, ordinatio et consecratio pro benedictione, electione, ac sollemni auguratione usurpantur. Neque vero apud illos id novum ac recens inventum; sed ritus et caeremonia ex vetusto rituali syriaco deprompta: quemadmodum Petrus Maronitarum Patriarcha ad Leonem X. retulit, et in ultima libanensi synodo ab hac Sancta Sede confirmata, tantoque, ut audistis, plausu recepta explicatur.

firmatio.

Ut vero eo revertamur, unde discessi- Gestorum con mus, primum Deo immortali, bonorum omnium datori, gratias, quantum possumus, ex corde agimus. Deinde, quaecumque gesta sunt in executionem brevium nostrorum ab Episcopis et Archiepiscopis maronitis pro Simone Evodio Damasci Archiepiscopo, et piscopo, et a nobis Patriarcha Antiocheno per literas apostolicas constituto, approbamus, et, quatenus opus sit, auctoritate apostolica confirmamus.

titio Pallii.

(Omittitur consueta petitio Pallii) Non semel hac nostra aetate Archiepi- Admittitur pe scopi et Patriarchae orientales honore Pallii donati sunt. Consimili celebritate Pallium a Clemente XI. pro Patriarcha alexandrino nos postulavimus et obtinuimus, cum inter advocatos consistoriales ageremus. Nos item manibus nostris eodem ornavimus Petrum Abrahamum armenorum catholicorum patriarcham. Nos ipsi hoc anno ad Cyrillum patriarcham antiochenum graecorum Melchitarum electum illud sollemni ritu misimus. Itaque libenter admittimus petitionem pallii nobis factam pro Simone Petro Patriarcha Maronitarum electo, statim ac ipse fidei professionem rursus emiserit, erga hanc Sanctam Sedem iuramento fidei de more praestito.

Quin etiam uberiora tam erga ipsum Alios favores Patriarcham electum, quam erga clerum concedit. universum et populum Maronitarum, benevolentiae nostrae argumenta exhibere cupientes, Pauli V. praedecessoris nostri exemplo, qui peculiari sua constitutione ad Petrum Patriarcham Maronitarum apostolicam benedictionem misit, cum facultate clero et populo Maronitarum benedicendi et indulgentias elargiendi, nos quoque praedicto Simoni Patriarchae apostolicam nostram benedictionem amantissime impartimur, eique facultatem tribuimus, ut sive per se, sive per alium episcopali dignitate fulgentem, dilecto clero ac populo Maronitarum, eorumque domibus, agris, praediis et bonis quibuscumque sollemni ritu semel benedicere, iis vero utriusque sexus, qui per Poenitentiae sacramentum a peccatis expiati et sanctissima Eucharistia refecti benedictioni huiusmodi praesentes interfuerint, plenariam omnium peccatorum suorum indulgentiam, eadem auctoritate nostra apostolica largiri possit ac valeat.

[blocks in formation]

Sacro ecclesiastico Pallio decorare statuimus more maiorum venerab. fratrem Simonem Evodium, Maronitarum Patriarcham vestrum antiochenum; ac fraternitatem tuam selegimus ad ipsum nostro nomine usitatis caeremoniis ei tradendum. Prius tamen coram te edere catholicae fidei professionem debet iuxta formulam praescriptam a fel. rec. Urbano VIII. decessore nostro, et iureiurando apud te pariter profiteri se perpetuo servaturum supremae Romanae Sedi obedientiam ac fidelitatem. Tuum sit imposito isto ministerio rite diligenterque perfungi, reique gestae authenticum monumentum ad nos transmittere. Interim apostolicam benedictionem, ven. frater, tibi peramanter impertimur.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris, die XI. augusti MDCCXLIV., pontificatus nostri anno IV.

Gaudet de ex

tinctione Schis

stito mandatis apostolicis ob

§ 1. Cum iisdem literis reddita nobis fuerunt authentica monumenta rerum istic matis, et praegestarum pro huiusmodi conficiendo negotio, unde novimus gratum fuisse vestrae sequio. omnium ordinum nationi, te a nobis patriarchali ministerio donatum, quod verecunde susceperis et sedulo obiturum spondes. Comperimus simul, quidquid nostris ad vos literis in forma Brevis continebatur, sancte accurateque vos servaturos, non sine obstricti devinctique nobis animi significatione, quod vere paterna solicitudine schismatis periculum istinc amovere studuimus. Quamobrem adiudicavimus duplicem non legitime factam Patriarchae electionem, novamque auctoritate nostra canonice substituimus. Qua quidem in re agnovimus multaque laude prosequuti sumus utriusque perperam ad eam primariam dignitatem electi docilitatem, qui ea se statim abdicarunt, ne, cunctando, minus ipsorum obedientia splendesceret. Egimus itaque aeterno Ecclesiae pastori immortales gratias, quod, vestrae gentis misertus, nostra voce imperavit ventis et mari, et facta fuerit tranquillitas magna, ubi inhorrescere coeperant ingentes fluctus.

Dilectis filiis Proceribus Maronitis,

BENEDICTUS PAPA XIV.

Dilecti filii,

salutem et apostolicam benedictionem.

Diu nos solicitos habuit vestrorum Episcoporum dissidium in eligendo Patriarchâ suo. Verebamur enim ne in damnum sincerae religionis abiret. Quamobrem ad illud comprimendum illico accurrimus, datoque vestrae genti legitimo Patriarchâ, curavimus extra discrimen ponere Ecclesiae vestrae tranquillitatem. Qua quidem in re multum vos quoque profuisse comperimus. Nam et vester in omnium oculis patens funestae dissensionis moeror, et apud eosdem Antistites consilii auctoritas plurimum potuerunt ad eorum ita molliendos animos, ut non modo prompte, ut par erat, sed libenter acquieverint, ac secum ipsi gratulati fuerint, remedium nos attulisse invalescenti schismati. Quandoquidem igitur adhibitum a vobis eximium studium pacandae dissensionis testimonio nobis fuit insitae animis vestris catholicae religionis, paterni amoris nostri esse duximus vos commonere, id nobis vehementer placuisse, eiusque memores fore, ubi aliquid pontificiae benignitatis derivari in vos queat. Superest modo ut ad omne penitus amoliendum turbarum discrimen detis operam, ne ven. fratri Ignatio Archiepiscopo Tyri ulla fiat mora ullumque obiiciatur impedimentum, quominus pacate moderandam suscipiat dioecesim Ageltonensem cum omni suâ ditione sibi ab episcopali vestro conventu legitime assignatam. Quod eiusdem conventus decretum prorsus a nobis probatum fuit ac summopere commendatum. Erit id nobis gratissimum, damusque pignus apostolicam benedictionem, quam vobis, dilecti filii, peramanter impertimur.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris, die XI. augusti MDCCXLIV., pontificatus nostri anno Iv.

[blocks in formation]

§3. Ecclesiasticum pallium e corpore Divi Petri desumptum tibi demisse petenti libenter indulsimus, illudque, praemissis iureiurando caeterisque ceremoniis, accipies a venerabili fratre Archiepiscopo Arcae; retinebis autem veluti pignus amoris erga te nostri, tuaeque erga nos Romanamque Sedem fidelitatis.

Eidem conce- § 4. Praeterea facultatem tibi impertitionem et in- mur, ut per te, aut per alium episcopali dulgent. plen. populo semel dignitate fulgentem, dilecto clero, ac poelargiatur. pulo Maronitarum, eorumque domibus,

Reliquas dissensiones obli

vioni tradi cupit.

Alia munera largitur.

agris, praediis et bonis quibuscumque, solemni ritu semel benedicere: iis vero utriusque sexus, qui, per Poenitentiae Sacramentum a peccatis expiati et sanctissima Eucharistia refecti, benedictioni huiusmodi praesentes interfuerint, plenariam omnium. peccatorum suorum indulgentiam, apostolica auctoritate nostra, largiri possis et valeas.

§ 5. Qui abs te constitutus est rerum tuarum curator dilectus filius Iosephus Simonus Assemanus praelatus noster domesticus, faciles ut habeat ad nos aditus, imperabimus, quaeque ad res vestras sacras salutaria proponet, benevole impetraturum ne dubites. Reliquum est, ut ad ea, quae de turbato dudum istic rerum ecclesiasticarum statu, ac de immodesta quandoque inter dissidentes altercatione commemoras, pauca respondeamus. Nos utique moleste tulimus quicquid acerbitatis in huiusmodi negotio patratum fuit, et non parum contulit ad irritandos animos exagitandamque vestram Gentem. Ad rem autem componendam pro nostra paterna solicitudine praesto fuimus, ignemque restinximus duabus editis literis in forma Brevis, quibus utriusque partis decus in tuto fuit.

§ 6. Habes undique nostrae erga fidissimos Romanae Sedi Maronitas benevolentiae documentum. Te vero nobis dilectum esse inde quoque comperies, quod ecclesiastico quopiam munere nunc etiam cum sacro Pallio donaris, quamvis non ita pridem ea voluimus ad te deferri, quae decessori tuo

destinata fuerant. His omnibus addimus apostolicam benedictionem, quam tibi, venerabilis frater, peramanter impertimur.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem sub annulo Piscatoris die XI. augusti MDCCXLIV., pontificatus nostri anno iv.

LI.

Antistites ob duplicem Patriarchae electionem antea dissidentes, quod, praestita mandatis apostolicis obedientia, ad unitatem redierint, collaudat, etc. Venerabilibus fratribus, Archiepiscopis et Episcopis Maronitis,

BENEDICTUS PP. XIV.

Venerabiles fratres, salutem et apostolicam benedictionem.

Vetus inter

memoratur.

tia cont. ad tol

flatum.

Eximii erga Apostolicam Sedem obsequii exhibitaeque obedientiae plura semper do- S. Sedem. et Maron. nationem cumenta dederunt Maronitarum antistites concordia comvestrique omnium ordinum cives verae tenaces religionis. Quamobrem Pontifici Maximo praecipuo in amore fuistis et non unum retulistis ab hac sanctissima Divi Petri Cathedra beneficentiae, studii, amoris argumentum. Huiusmodi vestigiis nos quo- Item providenque instetisse, non sane vobis incomper- lendum Schistum fuit in commota istic dudum duplicis ma recens conpatriarchalis electionis procella, qua ecclesia vestra, funestis hisce discordiis non antea exagitata, praeceps itura videbatur. Suprema siquidem nostra auctoritate illam dissipavimus, cognitaque causa, quam ex ecclesiasticis legibus ad nos detuleratis, legitimum vobis patriarcham constituimus venerabilem fratrem Simonem Evodium: confirmavimus quoque recentem Libaniticam Synodum, pluraque sacrae disciplinae ecclesiisque vestris salutaria decrevimus, quae nostris literis in forma Brevis expressa, ad vos attulit dilectus filius Iacobus a Luca Franciscanae Observantium familiae alumnus.

[blocks in formation]
« ÖncekiDevam »