Sayfadaki görseller
PDF
ePub

preces vel sta

sacrificia.

lebratur et applicatur, satis impletum cen-
seatur debitum applicationis missae con-
ventualis. Etenim huiusmodi debitum non
quidem respicit singulares aliquos benefa-
ctores, sed benefactores in genere cuiusli-
bet Ecclesiae, cuius servitio addicti sunt
quicumque in eadem sive dignitates, sive
canonicatus, sive mansionariatus, sive be-
neficia choralia obtinent, et missam con-
ventualem suis respective vicibus cele-
brant.

§ 15. Quemadmodum vero, loquendo de Cujus declinandae plures missa parochiali, superius dictum est va- causae frustra afferuntur. rias excusationes afferri solere, ad declinandam illius applicationem pro populo diebus festis de praecepto; ita pariter usuvenit, quoad applicationem quotidianam missae conventualis pro benefactoribus in genere. Ut autem superiores illae, sic etiam hae posteriores, provide e medio sublatae fuerunt per opportunas Congregationis Concilii Tridentini resolutiones, quas proinde in his etiam auctoritate nostra approbamus et confirmamus.

trariam con

non suffragari.

§ 16. Nonnulli siquidem obtentu contra- Statuitur conriae consuetudinis, etiam immemorabilis, suetudinem,etin propria Ecclesia vigentis, se ab huius- iam immemor. modi onere eximi posse sibi persuaserunt. Verum iam pluries responsum fuit, huiusmodi consuetudinem, licet immemorabilem, quae potius abusus et corruptela dicenda est, nemini suffragari.

Nec pariter al- § 13. Neque minus improbandam noveterius generis ritis aliorum sententiam, qui satis putant anniversaria supradictam obligationem impletam esse, dum in eorum ecclesiis pro benefactoribus in genere aliquae interdum preces fiunt, vel anniversaria statis diebus sacrificia pro illis peraguntur. Nemo enim id sibi arrogare debet, ut impositae obligationi alia ratione satisfacere possit, quam ea, quae a Lege Ecclesiastica multoties praescripta fuit; nimirum missam conventualem sin-§ 17. Alii a misssa pro benefactoribus in Peculiarem cegulis diebus pro benefactoribus celebranda, eamdemque pro illis in genere applicando.

[blocks in formation]

haud longe a nostra aetate remotis (quod
vos ex historia Ecclesiae didicisse non du-
bitamus), servabatur olim in singulis ec-
clesiis series accurata omnium et singulo-
rum, quorum liberalitate unaquaeque aucta
fuerat, eorumque nomina sacris diptycis
(sic enim vocabantur) ideo consignata erant,
ut eorumdem recordatio nunquam interi-
ret, utque pro iis tum preces funderentur,
tum etiam Missae Sacrificium offerretur;
quam ob causam etiam praedictus catalo-
gus in plerisque ecclesiis ob oculos pres-
byteri celebrantis apponi consuevit; licet
iidem pii benefactores in suis donationi-
bus nihil penitus pro se pacti essent, sed
tantummodo pro peccatorum suorum re-
missione se bona sua Deo offerre decla-
rassent. Ecclesiarum siquidem praesules
preces pro iis imperandas esse duxerunt;
quamvis illi propria bona offerentes ne
verbum quidem ea de re fecissent. Sacro-
rum huiusmodi diptychorum usus sensim
defecit; ob idque in oblivione iacent ali-
cubi complurium benefactorum nomina.
At non idcirco deserere fas est usum et
disciplinam orandi pro iis, et Sacrificium
Missae pro illis offerendi. Atque inde prae-
ceptum applicandi missam conventualem
pro benfactoribus in genere originem at-
que rationem desumit.

lebrantis obli

dam.

genere applicanda se excusatos voluissent, gationem per
ex eo quod alio quopiam missarum onere alium implen-
obstricti inveniantur, vel ratione proprii
canonicatus, aut alterius beneficii ecclesia-
stici, quod insimul cum canonicali prae-
benda obtinent; vel quia, praeter munus
canonici, seu beneficiati, aut mansionarii
in ecclesia cathedrali, seu collegiata, quum
etiam in eadem vel in alia ecclesia paro-
chialem curam exerceant, dum missam
conventualem canunt diebus festis de prae-
cepto, debent pro populo sibi commisso
eam applicare; ac proinde nequeunt eam-
dem pro ecclesiae benefactoribus specialiter
offerre. Sed his quoque obviam itum est,
iubendo singulis praedictis, ut missam con-
ventualem, quam canunt, pro Ecclesiae
benefactoribus in genere applicent; pro
aliis vero, pro quibus ipsi peculiariter mis-
sam applicare tenentur, alterum substi-
tuant, qui ipsorum loco missam huiusmodi
celebret applicetque.

butionem.

§ 18. Aliorum pariter exceptio fuit, quod Eleemosynam, missa conventualis non semper a canonicis desumendam aut dignitatibus celebretur, sed aliquando ex massa distrietiam a beneficiatis aut mansionariis; quos minus aequum videtur pro missae celebratione omni eleemosyna carere, quae unde desumi valeat, ignoratur. Cui tamen rei pariter consultum est, demandando, ut ea desumatur ex massa distributionum. § 19. Alii denique obtenderunt exiguitatem huiusmodi distributionum, quae, ob tibus, opportu detractam eleemosynam quotidianam pro dispensatio conmissa conventuali, ad nihilum fere redac

His deficien

na pauperibus cedatur.

De secunda et tertia missa conventuali.

[ocr errors]

Congregat.

tae, vix foret, ut ab aliquo curarentur, cum magno detrimento servitii Ecclesiae praestandi. Tridentina quidem Synodus sess. 24. cap. 15. opportunas rationes ostendit, quibus canonicalium praebendarum inopiae valeat provideri. Si vero designatam a Concilio viam, ut fere evenire solet, nequaquam iniri posse contingat, reliquum erit ad Congregationem Concilii recursum habere; cuius erit, perspecto ex vestris relationibus rerum statu, auctoritate apostolica a praedecessoribus nostris eidem impartita, et a nobis etiam praesentium tenore confirmata, quotidianam applicationem missae conventualis pro benefactoribus in genere, ut alias, ad festos tantummodo dies reducere.

§ 20. Non modo ecclesiis patriarchalibus, metropolitanis, cathedralibus et collegiatis iniunctum reperitur, ut quotidie missa conventualis in eisdem canatur, sed etiam in rubricis generalibus, quarum exactissimam fraternitatibus vestris custodiam commendamus, praescribitur, ut certis diebus non una, sed binae, atque etiam aliquando tres missae conventuales uno die celebrentur. Itaque, quum nuper a nobis dictum fuerit, primam missam conventualem quotidie pro benefactoribus in genere celebrandam et applicandam esse; nunc expendendum superest, an earumdem ecclesiarum capitula iurisdictioni vestrae respective subiecta adigere debeatis, ut alias quoque missas, si plures, ut praefertur, celebrari contigerit, pro benefactoribus in genere similiter applicent.

§ 21. Huiusmodi quaestio aliquibus ex Concil. respon- vobis ecclesiastico zelo flagrantibus supradictae Congregationi venerabilium fratrum nostrorum Concilii Tridentini interpretum proposita est. Iamque ante illius propositionem compertum fuerat, alias ab eadem Congregatione responsum fuisse, concedendam esse exemptionem ab onere applicandi secundam ac tertiam missam conventualem pro benefactoribus in genere, attenta canonicatuum et beneficiorum tenuitate; ex quo inferri poterat, huiusmodi applicationis debitum manere, ubi de Ecclesiis pauperibus non ageretur.

Pontifex ab- § 22. Verum, quum hanc definiendae solvit ab applirat secundae et quaestionis regulam apud praedictam Con

nisi aliud usu

lertiae missae, gregationem non admodum veteri obserreceptum. vantia firmatam probe noverimus, cumque huiusce dubii solutionem eadem Congregatio nuper iudicio nostro remittendam esse censuerit; nos ita iudicamus, idque

[blocks in formation]

Declarat, et

§ 24. Equidem scimus, in aliquibus Metropolitanis et cathedralibus ecclesiis, inter ubique teneri canonicos eam opinionem invaluisse, ut se ad psallendum. munus suum satis implere contendant, dum choro praesentes assistunt, licet ipsi sibi silentium imperent, neque psallentibus beneficiatis aut mansionariis in cantu se adiungant. In huiusce vero opinionis confirmationem, adduci ab iisdem solent inveteratae consuetudines, statuta peculiaria, aut etiam praetensa ecclesiarum suarum privilegia. At, quum Synodus Tridentina sess. 24. cap. 12., loquens de dignitatibus et canonicis qui choro interesse debent, unum ex eorum officiis esse dicat, in choro ad psallendum instituto, hymnis et canticis Dei nomen reverenter, districte, devoteque laudare; quumque pauca omnino sint capitula, in quibus eo modo a canonicis in choro assistitur, ideoque receptac in universa Ecclesia disciplinae paucos illos adversari dignoscatur; quum insuper opinio illa nunquam in Congregatione, Concilii Tridentini interpretationi praeposita, examinata sit, quin statim explosa fuerit et improbata; quamvis praesumptis consuetudinibus aliisque fundamentis et rationibus innixa perhiberetur, canonicis etiam Ecclesiarum Patriarchalium huius nostrae Urbis super hoc instantibus; quum denique idem iudicium prolatum reperiatur a pluribus Conciliis Provincialibus, ab hac etiam Apostolica Sede approbatis et

suetudines.

confirmatis; nihil iam reliquum esse videtur, quominus pauciores universorum legi se accommodent. Equidem minime nobis compertum est, quo peculiari titulo suffulti persuasum habeant unius vel alterius ecclesiae canonici, se muneri suo satisfacere per simplicem in choro assistentiam, absque divinae psalmodiae cantu. Verum, nisi illis praesto sit apostolicum Nee suffragari non praesumptum, vel abrogatum, sed lepræsumpta privilegia, aut con- gitimum, ac vigens privilegium sive Indultum; iure ac merito verendum est, ne isti, dum ita se gerunt, praebendarum ac distributionum fructus minime suos faciant, et consequenter ad eorum restitutionem teneantur. Quapropter vestrum erit, venerabiles fratres, haec omnia illis aperire, ut neque nobis, neque vobis apud divinum iudicem fraudi sit, si in huiusmodi re, quae tanti est momenti, utpote quae ad ipsius Dei cultum proxime spectat, abusus et corruptelas, quas arguendo et increpando evellere debebamus, dissimulatione ac silentio nostro fovisse et confirmasse inveniamur. Interea fraternitatibus vestris, quas intimo cordis affectu complectimur, apostolicam benedictionem amantissime impertimur.

[blocks in formation]

que servemus; ideoque omne studium nostrum operamque in id conferamus, ut, late diffluentes super faciem terrae coelestis doctrinae latices, nullo aut corruptelae luto aut erroris inficiantur veneno, dumque evangelica lux undequaque diffunditur, nulla forte gentilitatis superstitione obumbretur; atque ut ii, quos e potestate tenebrarum erutos, confractis ferreis infidelitatis vectibus, in admirabile lumen suum vocavit misericors Deus, in spemque evexit aeternae salutis et haereditatis, corde credentes ad iustitiam, operibusque quod credunt comprobantes, et mystici Corporis Christi, quod est Ecclesia, digna se membra exhibentes, id ipsum dicant, ut Apostolus exoptabat ardenter, et sint perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia. Hinc cum primum Altissimo placuit humilitatem nostram ad summi Apostolatus apicem evehere, nulli umquam labori parcere decrevimus, quem non solum ad propagandam in omnem terram fidei et salutis scientiam, sed etiam ad unitatem spiritus et doctrinae inter fideles ubique fovendam et confirmandam, vel, sicubi opus esset, reconciliandam et stabiliendam, opitulante Deo, proficuum et necessarium fore deprehenderemus.

servantia variorum rituum in

tas.

§ 1. Verum, quum eam ob causam ad Refert dissenextremas usque Orbis terrae plagas mentis siones super obnostrae obtutus dirigeremus, eosque pecu- missionibus Inliariter figeremus in novella illa germina diarum oborchristianitatis, quae, divina irrorante gratia, in novis ecclesiis Regnorum Madurensis, Mayssurensis et Carnatensis dudum pullularunt, non parvam nobis inde laborem atque curarum materiem allatum iri verebamur, dum animo recenseremus quantum et quamdiu apostolica praedecessorum nostrorum desudasset industria, ut, ex recens coalescentibus praedictorum Regnorum Ecclesiis, vanarum observationum rituumque a Christiana Religione adhorrentium zizania radicitus evellerent, atque importunas controversias inter sacros ipsos regionum illarum operarios in re tam gravi exortas, et, quod magis dolendum erat, inimici hominis operâ nostris adhuc temporibus perstantes, componerent atque eliminarent. Attamen fiduciam nostram colloQuas per praecantes in Domino, qui humanos animos, sentium publicationem extinubi vult, fortiter suaviterque inflectit; guendas esse, potissimum vero quum delatis ad nos ar- confidit. gumentis filialis obedientiae, qua plerique

non sine causa

adIndias Orien

tales.

illarum partium missionarii suprema huius Apostolicae Sedis decreta se excipere professi sunt, nobis expositum fuit, ad omnes demum iis de rebus controversias sedandas, ac praedictarum ecclesiarum statum componendum atque firmandum, nil aliud iam reliquum esse, quam ut ad nonnulla postulata, quae ex parte aliquorum operariorum huiusmodi nobis proponebantur, congruae resolutiones et responsiones apostolica auctoritate prodirent; magnam in spem erecti sumus, fore, ut, sublatis per opportuna rescripta propositis dubitationibus, ac finitivis demum nostris et huius Apostolicae Sedis mandatis atque praeceptis editis ac promulgatis, optatus aliquando finis imponeretur diuturnis molestisque dissensionibus, quae praedicationis evangelicae in praedictis Regnis olim disseminatae fructum late inficientes, ipsasque novarum ecclesiarum soboles vehementi discordiarum turbine agitantes, eo rem adduxerant, ut tot Verbi Dei praecones eximii sine causa adhuc laborasse, largosque sudores et sanguinem ipsum, frustra effudisse viderentur.

Appulsus bon. § 2. Ut enim multa praetereamus, quae mem. Card. de Tournon Com retroactis temporibus hac in re acciderunt; miss Apostol. grandiores, quas innuimus, controversiae hoc ipso ineunte saeculo eruperunt, seu potius renovatae fuerunt, quum a fel. rec. praedecessore nostro Clemente Papa XI. missus, ad oram Coromandeli appulit bon. mem. Carolus Thomas, tunc Patriarcha Antiochenus, cum potestate Legati a Latere in Indiis Orientalibus Commissarius et Visitator Apostolicus, deinde huius S. R. E. Cardinalis Tournonius nuncupatus. Is enim, eo cum appulisset, ad trutinam vocatis nonnullis ceremoniis, quae ab aliquibus missionariis observabantur vel permittebantur, ab aliis vero tamquam christianae pietatis spiritui minime conformes reiiciebantur, unde discordiarum et funestissimarum disputationum semina, exploratis ea, qua par erat, diligentia, factis et circumstanEiusdem ju- liis, e re Christiana esse suique officii pardrium, et deram, tes exigere iudicavit, plures huiusmodi cethus malabari-remonias gravi interdicto proscribere atque

[ocr errors]

damnare; latoque edicto seu decreto, certam missionariis normam praescribere, quam in excolendo Dominico illo Agro cuncti servarent, ut Divini Verbi semen, praecisis lolio et vepribus, altas agere radices et felicissime posset propagari. Quod quidem a

se editum decretum a missionum illarum provincialibus et superioribus sub poena excommunicationis latae sententiae, a caeteris vero subditis missionariis sub poena suspensionis a Divinis ipso facto incurrendae, inviolabiliter observari et executioni mandari praecepit, donec aliter Apostolica Sedes provideret. Exemplum autem decreti eiusmodi est, videlicet:

Decretum ab eo editum Pudi

<< Carolus Thomas Maillard de Tournon, Dei et Apostolicae Sedis gratia Pa- cherii die XXIV. triarcha Antiochenus, Sanctissimi Domini iunii MDCCIV. Nostri Clementis Divina Providentia Papae XI. praelatus domesticus, eiusque pontificio solio assistens, necnon Sanctae Romanae et Universalis Inquisitionis contra haereticam pravitatem consultor, ac in Indiis Orientalibus et Sinarum Imperio finitimisque Insulis Commissarius et Visitator Apostolicus cum facultate Legati de latere etc. (1).

<< Inter graviores, quibus premimur, curas Prooemium. pro Apostolici Visitatoris munere nobis, licet tanto oneri imparibus, iniuncto, ea sane est praecipua, cum nos huc missos esse consideramus ad expurgandum dominicum agrum a zizaniis novella Christi germinal suffocantibus, et de alienis peccatis rationem esse reddituros, qui aeternam Dei ultionem pro nostris numquam satis expiandis iure formidamus: quamobrem, statim atque ad has Indiarum oras appulimus, mentis nostrae oculos per vastissimas illas Orientales Regiones circumferentes, dum corpus pertinaci morbo iaceret detentum, missionum necessitates undique inquirere curavimus, ut iisdem pro viribus de opportuno remedio prospiceremus. Et quidem merito inter primas nostrae solicitudini occurrerunt novae Domini vineae in Regnis Madurensi et Maissur., recentiusque Carnatensi, iisdem fere legibus, parique labore, ab evangelicis Societatis Iesu operariis Lusitanis et Gallis plantatae, ubi inter Ethnicorum atque gentilium persecutiones, ac inter tot vitae asperitates, virentes germinant Evangelii palmites, assiduis missionariorum sudoribus irrigati. Illuc sane fuissemus, non minus laboris quam gaudii in Christo Iesu participes esse vehementer cupientes nisi hoc nobis diuturna infirmitas prohibuisset. Quod autem per nos ipsos immediate obtinere non licuit, exhibitum erga nos et Sanctam Sedem Apostolicam obsequium a Patribus Venantio Bouchet Carna

(1) Aliud decretum vide in const. Cum sicut Clem. XI. supra vol. II., P, 283.

causae edendi

tensis missionis superiore, et Carolo Michaele Bartoldo Madurense missionario, viris doctrina et Propagandae Fidei zelo praeReferuntur stantibus, opportune suppeditavit. Enim decretum hu- vero cum ab illis, in moribus, lingua et jusmodi, in quo statuit ut infra. Religione istarum regionum ex longa in his vitae consuetudine apprime versatis, plura certius cognoverimus, quae eosdem palmites enerves reddant et fructu vacuos, utpote qui gentilium vanitatibus magis inhaereant, quam viti, quae est Christus; in multo experimento tribulationis abundantia gaudii nostri fuit. Rebus itaque maturo examini suppositis, dictisque patribus oretenus ac in scriptis fuse auditis, atque Dei ope publicis precibus implorata, ut Fidei puritati spiritualique Christianorum proventui salubriter in Domino consulamus, utque fiat oblatio Gentilium accepta et sanctificata in Spiritu Sancto, ad praesens decretum auctoritate apostolica, etiam cum facultate Legati de Latere, devenimus. 1. De Baptismo: << Et a Sacramentorum administratione quod in eo administrando exordium sumentes, districte prohibemus, Sacramentalia. ne, in baptizandis tam pueris quam adultis cuiuscumque sexus et conditionis, omittantur Sacramentalia, sed omnia palam adhibeantur, et signanter saliva, sal. et insufflatio, quae ex apostolica traditione Catholica Ecclesia recepit, ac, ob recondita in his sacris ceremoniis divinae erga nos bonitatis mysteria, sancte et inviolabiliter custodivit; decreto Sanctae Universalis Romanae Inquisitionis de anno MDCLVI. pro Sinis facto, ob diversas rationes et circumstantias, minime obstante.

non omittantur

[blocks in formation]

non contrahan

tatem.

rarios, ut sacrorum Canonum memores, terminum breviorem, quam fieri possit, attentis circumstantiis, genitoribus praefigant, graviter conscientiam eorum onerantes, nisi filios intra praefixum tempus ad Ecclesiam deferant sacro fonte abluendos. << Praeterea cum moris huius regionis sit, . Matrimonia ut infantes sex vel septem annorum, in- tur ante puberterdum etiam in teneriori aetate, ex genitorum consensu matrimonium indissolubile de praesenti contrahant per impositionem Tally, seu aureae tesserae nuptialis, uxoris collo pensilis; missionariis mandamus, ne huiusmodi irrita matrimonia inter christianos fieri permittant, nec sponsos sic coniunctos cohabitare sinant, donec, completa legitima aetate et explorato eorum consensu, in faciem Ecclesiae, iuxta formam a Sacro Conc. Trid. praescriptam, verum et canonicum matrimonium contraxerint. Et quoniam apud peritiores impiae illius Religionis Sectatores Tally prae- Prohibetur sefert imaginem, licet informem, Pulleya- sus Tally ad inris, sive Pullajaris Idoli, nuptialibus ce- star gentilium remoniis praepositi, cumque dedeceat christianas mulieres talem effigiem collo deferre in signum matrimonii; districte prohibemus ne in posterum audeant Tally cum hac effigie collo appendere; et ne uxores innuptae videantur, poterunt uti alio Tally Sanctissimae Crucis, vel Domini Nostri Iesu Christi, vel Beatissimae Virginis, vel alia quavis religiosa imagine ornato. Et cum superstitione non careat funiculus centum et octo filis compositus et croceo succo delinitus, quo plerique dictum Tally appendunt, prohibemus etiam dictorum filorum numerum et unctionem.

mulieribus u

Nuptiarum ri tus ab omni su perstitione ex

<< Ceremoniae etiam nuptiales iuxta harum regionum morem tot sunt, tantaque superstitione maculatae, ut tutius remedium purgentur. aptari non posset, quam eas omnino interdicendo, cum undique noxia Gentilitatis labe scateant: et difficillimum sit eas a superstitiosis expurgare. At vero, ut faciliori conversionum viae et Neophytorum commodo, quantum fieri potest, in Domino indulgeamus, missionariis et praecipue missionum superioribus iniungimus, ut, novis adhibitis diligentiis severiorique calculo, superstitiosa omnia a dictis ceremoniis expungant, itaut nihil inultum relinquatur, quod christianam pietatem offendat et Gentilium superstitionem redoleat; et signanter, praeter eas quas audivimus iam statutas in hac materia ab iisdem missionariis reformationes, ramus arboris Aresciomara omnino

« ÖncekiDevam »