Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Firmat exemphonem paro

superioris regularis consensu, et an remotionis causa eidem adducere easque verificare deberet; tum etiam an regularis superior ad similem remotionem et privationem suo iure deveniens, consensum Episcopi exquirere, suasque agendi rationes illi notas atque probatas facere teneretur. Qua de re, supradicta Congregatio Concilii decrevit, huiusmodi parochos tam ab Episcopo, quam a superiore regulari, aequo iure, non requisito alterius consensu, ab animarum cura removeri posse, nec unum alteri causas iudicii sui aperire, multoque minus probare et verificare debere. Id quod a nobis in omnibus approbatur et confirmatur.

§ 12. Postquam vero Tridentina Synochialium, in dus loco superius laudato declaravit, praequibus supe dictos curatos seu parochos tam saeculares, riores regulares jurisdictioquam regulares, animarum curam exernem episcopalem et tempo- centes in monasteriis seu domibus religioralem obtinent. sis, quibus huiusmodi cura personarum

Declarat exemptionem paro

saecularium incumbit, subesse debere immediate, in iis, quae ad dictam curam et sacramentorum administrationem pertinent, iurisdictioni, visitationi et correctioni Episcopi (quod quidem, iuxta magis receptam tribunalium huius nostrae curiae sententiam, intelligitur de iurisdictione Episcopi ordinaria, non vero de delegata); illa tamen monasteria seu loca ibidem a Concilio excipiuntur, in quibus abbates, aut alii, regularem superiores iurisdictionem. episcopalem et temporalem in parochos et parochianos exercent; salvo nihilominus. eorum Episcoporum iure, qui alia quapiam ex causa seu titulo maiorem in praedicta loca vel personas iurisdictionem exercent. Quare nonnullis Episcopis contendentibus, licere sibi, saltem tamquam delegatis a Sede Apostolica, in parochos praedictos, sive in parochianos, aliquem iurisdictionis. actum exercere, Congregatio Concilii respondit, quod ubi abbas aut superior regularis suam probat iurisdictionem episcopalem et temporalem in ipsos parochos et parochianos, et contra Episcopus probare nequit ampliorem in eosdem iurisdictionem ex alio capite sibi acquisitam fuisse, abstinere omnino debet Episcopus tam a visitatione, quam ab alio quocumque iurisdictionis actu in huiusmodi parochos et parochianos. Quod quidem, veluti ipsius Concilii decretis consonum, nos etiam apostolica confirmatione roboramus.

§ 13. Similiter ab Episcopi iurisdictione, bialium mona- Visitatione et correctione, etiam in his,

ralium.

quae ad animarum curam et sacramento- steriorum, in quibus resident rum administrationem spectant, praedicta superiores generales, non exsancta Synodus excipit tam saeculares, quam tendi ad residentias alioregulares parochos, qui animarum curam rum superioexercent in iis monasteriis seu locis, in rum non genequibus abbates generales aut capita ordinum sedem ordinariam principalem habent: quae exceptio, sive limitatio, pluribus controversiis occasionem praebuit. Et primo, an, ad inducendam huiusmodi exemptionem ab episcopali visitatione, satis sit, quod in aliquo monasterio residat abbas regularis, licet is ordinis sui generalis non existat. Super quo praefata Concilii Congregatio pronunciavit, non sufficere abbatis cuiuslibet residentiam, nisi sit abbas totius ordinis sui generalis. Tunc enim Tridentinum Concilium simplices abbates aut Regularium superiores nominat, quum ab Episcopi iurisdictione ac visitatione eximit parochos ecclesiarum seu monasteriorum, in quibus abbates aut alii regularium superiores iurisdictionem episcopalem et temporalem exercent; qua iurisdictione compertum est nonnullos etiam simplices abbates aut superiores regulares gaudere, quamvis non sint ordinum generales. De abbatibus autem generalibus, seu ordinum capitibus, tunc loquitur eadem Sancta Synodus, quum a iurisdictione et visitatione. episcopali exemptos esse indulget eorum. monasteriorum seu locorum parochos, in quibus abbates generales praedicti, aut capita ordinum, sedem ordinariam principalem habent. Cumque ea dubio procul sit ConIndicat mendum in pleriscilii mens, in hunc plane modum semper que editionibus Concilii Tridenin posterum iudicari et censeri debere statuimus, minime attenta distinctionis nota, quae in plerisque Concilii Tridentini editionibus impressis apposita conspicitur inter verbum Abbates aliudque Generales, utpote quae nullatenus reperitur in exemplari authentico actorum ipsius Concilii, quod in archivo Sedis Apostolicae in Arce Sancti Angeli asservatur, quodque, ut genuinam huius loci lectionem certo cognosceremus, diligenter inspici fecimus, proindeque a praedictis exemplaribus impressis eadem distinctionis nota omnino est expungenda.

tini.

requiri pro e

§ 14. Altera quaestio est, an ad obtinen- Decernit, non dam exemptionem ab episcopali iurisdictio- xemptione, quod monastene et visitatione, sufficiat, quod aliquod rium sit caput ordinis. monasterium superioris generalis sedes ordinaria existat, an vero praeterea requiratur, ut ipsum monasterium sit caput ordinis. De quo, quidquid alii opinati fuerint,

eccles. unitas

decernimus sufficere, quod monasterium seu domus sit ordinaria et principalis sedes superioris generalis; prout a Congregatione Concilii constanter iudicatum fuit; quum verba Tridentini, de Capitibus Ordinum loquentis, non ad loca, sed ad personas praesulum regularium in locis residentium referantur.

Parochiales § 15. Tertio dubitari contingit, an exemmonasteriis re- ptio ab Episcopi visitatione, quam Tridensidentialibus tina Synodus, ut supra, concedit ecclesiis neralium non parochialibus eorum monasteriorum, in

superiorum ge

gaudere exemptione.

quibus resident abbates generales aut capita ordinum, ad alias quoque parochiales extendatur, quae praedictis monasteriis unitae sunt et ab eisdem dependent. Sed quum de aliis hisce ecclesiis unitis taceant conciliaria decreta, neque porro eadem ratio honoris cuiusdam et reverentiae habendae erga superiores ordinum generales in propriis monasteriis vel ecclesiis residentes, locum habeat in aliis parochialibus, eisdem monasteriis, ut praefertur, unitis; quod pluries Congregatio Concilii censuit, huiusmodi scilicet ecclesias unitas minime exemptas esse a iurisdictione et visitatione Episcopi, quamvis illae a parochis regularibus administrarentur, id ipsum nos, praedictae congregationis resolutionibus inhaerentes, decernimus et constituimus.

Asserit priva- § 16. Quaesitum fuit quarto loco, an rativam iurisdictionem Episco- tione exemptionis a iurisdictione Episcopi, pi in parochianos etiam hu- quae competit supradictis rectoribus ecclechialium Pro- siarum residentialium superiorum generaptarum. lium et, propter eorumdem rectorum om

exem

minandi et ap

chum.

nimodam subiectionem, iurisdictioni et correctioni praedictorum generalium regularium, ius aliquod et iurisdictio attributa sit. iisdem superioribus generalibus in saeculares subditos huiusmodi ecclesiarum sive parochianos; an vero dicendum sit ius istud Item jus exa- ad Episcopum privative pertinere. Super probandi paro- quo decernimus, Episcopo plenam et privativam iurisdictionem competere in parochianos, ad eumdemque Episcopum pertinere non solum propriam auctoritatem et consensum (praevio examine per se ipsum vel per Vicarium suum faciendo) interponere, quotiescumque superior huiusmodi generalis aliquem sive saecularem sive regularem parochum seu curatum, etiam ad nutum amovibilem, ad exercendam in praedictis ecclesiis animarum curam personarum saecularium deputare voluerit; sed etiam si Episcopus huiusce pa rochiae regimen a supradictis parochis exemptis, sive saecularibus sive regulari

Et instandi, quatenus opus

remotione.

Statuit, residentiam supe

xemptionis non

trariam, sed il

intelligi, quae

bus vel a con

bus, non recte administrari cognoverit ; posse ipsum et aliquando etiam debere pro sui officii munere, apud superiorem gene- sit, pro illius ralem instare, ut parochum seu curatum huiusmodi ab animarum cura removeat; implorata quoque, quatenus opus sit, Apostolicae Sedis auctoritate; si nempe generalem praedictum, aut reluctanctem, aut parocho plus aequo faventem, invenerit. § 17. Praecipua in hac materia quaestio illa fuit, quaenam essent monasteria, in rioris generalis quibus Abbates generales, seu capita ordi- ad effectum enum, sedem ordinariam principalem ha- vagam et arbibent; contendentibus nonnullis, quodlibet lam dumtaxat monasterium, aut locum quemlibet, in quo a constitutioniabbas generalis sive caput ordinis manet, suetudine Ordiinibique moratur, sedem ipsius ordinariam nis praefinitur. principalem dici oportere, ita ut eiusdem monasterii aut loci parochus ab episcopali iurisdictione et visitatione immunis statim fiat. Verum vaga et arbitraria huiusmodi Sedes, quae a sola superioris generalis praesentia naturam sedis ordinariae et principalis mutuatur, tum rectae rationi tum Concilii verbis ac sensui plane adversatur. Quapropter quum nobis compertum sit, in aliquibus ordinum regularium Constitutionibus assignatum reperiri locum pro residentia superioris generalis, eiusque curiae; in aliis vero ordinibus, ubi constitutiones de eo nihil statuant, eamdem residentiam. veteri consuetudine esse praefinitam; quoties de ordinum huiusmodi superioribus generalibus agatur; eorum sedem ordinariam principalem, ad effectum de quo agitur, illam esse et censeri decernimus, quae ab ipsorum Constitutionibus, vel ab inveterata consuetudine praedicta praescribi dignoscitur; idque tantummodo monasterium, non vero aliud, in quo, quacumque de causa, superior generalis commoratus. fuerit, pro ordinaria generalis sede haberi praecipimus, licet ipse generalis ibi actu non resideat.

§ 18. Quod si aliqui sint religiosi ordines seu Congregationes, quorum Constitutionibus vel consuetudinibus minime praefinitum sit monasterium, in quo Abbas generalis seu caput ordinis residere. debeat, nullum monasterium pro eiusdem generalis sede ordinaria principali, ad effectum eximendi parochum ab Episcopi iurisdictione et visitatione, ex eo tantum haberi debere statuimus, quod solus ipse superior generalis in eo degat, absque consuetis ministris, quos in ordine regendo socios habet; sed illud dumtaxat monaste

Aut quam superior generalis semel initio

elegerit.

[blocks in formation]

Lateant.

Clan-ulae praeservativae.

les ecclesias earumque rectores visitare consueverint, nimirum tam illas, quae monasteriis seu domibus iis adnexae sunt, in quibus generales ordinum superiores sedem ordinariam principalem vel a suorum ordinum constitutionibus vel ab inveterata consuetudine praefinitam habent; quam eas, quae ab ipsis superioribus generalibus aliàs pro ordinaria principali residentia fuerint electae, et nihilominus, huiusmodi fesidentia durante, Episcopi visitationi, iurisdictioni et correctioni subiectae fuerint.

§ 20. Decernentes praesentes nostras literas et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo, quod quilibet in praemissis, seu aliorum aliquo, ius vel interesse habentes, seu habere quomodolibet praetendentes, cuiusvis status, gradus, ordinis, praeeminentiae vel dignitatis existant, seu alias specifica et individuâ mentione et expressione digni, illis non consenserint, nec ad ea vocati et auditi, neque causae propter quas eaedem praesentes emanaverint, adductae, verificatae, vel sufficienter aut ullo modo iustificatae fuerint, aut ex aliâ qualibet, etiam quantumvis iuridicâ et privilegiatâ, causâ, colore, praetextu et capite etiam in corpore iuris clauso, nullo unquam tempore de subreptionis vel obreptionis aut nullitatis vitio, seu intentionis nostrae vel interesse habentium consensus, aliove quolibet etiam quantumvis magno ac formali et substantiali defectu notari, impugnari, infringi, invalidari, retractari, in controversiam vocari, aut ad terminos iuris reduci, seu adversus illas aperitionis oris, restitutionis in integrum, aliudve quodcumque iuris, facti vel gratiae remedium intentari vel impetrari, aut etiam motu pari et de apostolicae potestatis plenitudine simili concesso vel emanato, quempiam in iudicio vel extra illud uti, seu se

iuvare ullo modo posse; sed ipsas praesentes semper firmas, validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, ac ab illis, ad quos spectat et pro tempore quandocumque spectabit, inviolabiliter et inconcusse observari.

§ 21. Sicque et non aliter in praemissis Aliter iudicari censeri, atque ita per quoscumque iudices prohibetur. ordinarios et delegatos, etiam causarum palatii apostolici auditores, ac S. R. E. Cardinales, etiam de latere Legatos et Apostolicae Sedis praedictae Nuntios, aliosve quoslibet quacumque praeeminentiâ ac potestate fungentes et functuros, sublatâ eis et eorum cuilibet aliter iudicandi et interpretandi facultate, iudicari et definiri debere, ac irritum et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari.

nissime dero

gatur.

§ 22. Non obstantibus, quatenus opus Contrariis plesit, nostra et Cancellariae Apostolicae regulâ de iure quaesito non tollendo, aliisque apostolicis, ac in universalibus, provincialibus et synodalibus conciliis editis generalibus vel specialibus constitutionibus et ordinationibus, necnon quibusvis, etiam iuramento, confirmatione apostolicâ, vel quavis firmitate aliâ roboratis, statutis et consuetudinibus, etiam immemorabilibus, privilegiis quoque, exemptionibus et indultis etiam in corpore iuris clausis, aut litteris apostolicis quibusvis personis, collegiis, locis, ordinibus, etiam militaribus, congregationibus, societatibus et institutis, etiam Societatis Iesu et S. Ioannis Hierosolymitani, aliisve quibuslibet specifica et individua mentione dignis, etiam sub quibuscumque verborum tenoribus et formis, et cum quibusvis etiam clausulis et decretis, etiam derogatoriarum derogatoriis, et irritantibus in genere vel in specie, etiam motu simili, et de apostolicae potestatis plenitudine, seu consistorialiter ac alias quomodolibet in contrarium praemissorum concessis, ac pluries confirmatis, approbatis et innovatis. Quibus omnibus et singulis, etiamsi pro illorum sufficienti derogatione de illis, suorumque totis tenoribus, specialis, specifica et individua mentio, seu quaevis alia expressio ad id servanda foret, illorum tenores, formas, causas et occasiones praesentibus pro plene et sufficienter expressis et exactissime servatis et specificatis respective habentes, illis aliàs in suo robore permansuris, hac vice dumtaxat, ad praemissorum effectum plenissime et amplissime motu pari derogamus et de

praesentis con

urbe tribuitur

mnibus factae.

rogatum esse volumus, ceterisque contra- indignationem Omnipotentis Dei, ac beato-
riis quibuscumque.
rum Petri et Pauli Apostolorum eius se
noverit incursurum.

Publicationi § 23. Volumus insuper et eadem auctostitutionis in ritate praedicta mandamus, ut eaedem praevis personalis sentes et in eis contenta quaecumque ad intimationis o omnium notitiam facilius deducantur, nec quisquam de eis ignorantiam praetendere valeat, ipsas praesentes, seu earum transumpta, ad valvas Ecclesiae S. Ioannis in Laterano et Basilicae Principis Apostolorum de Urbe, necnon Cancellariae Apostolicae curiaeque generalis Innocentianae in Monte Citatorio et in Acie Campi Florae per aliquem ex cursoribus nostris, ut moris est, publicari et afligi, sicque publicatas et affixas, omnes et singulos, quos concernunt, seu concernent in futurum, perinde afficere et arctare, ac si unicuique illorum personaliter intimatae et notificatae fuissent;

[blocks in formation]

Quae inter ipsos sacrarum missionum operarios unius aut alterius Ordinis, congregationis et instituti, istic intercesserint dissidia, etiam post decreta a venerabili fratre Elzeario Francisco des Achards de la Beaume Episcopo Halicarnassensi edita, fraternitati tuae prae caeteris manifestiora sunt. Quae vero dissidiis huiusmodi componendis sedandisque hic acta sint, omnia accipies a venerabili fratre Hilario Costa Episcopo Corycensi, et Apostolico Vicario regni Tunchini Orientalis. Hunc enim, ut omnem plus uni quam alteri partium hac in re contendentium favendi suspicionem ab integerrima probataque fraternitatis tuae virtute amoveremus, nostrum Apostolicum Vicarium, facultatibus necessariis et opportunis ad conficiendum negotium huiusmodi instructum, per alias nostras in simili forma brevis desuper expeditas literas, quarum tenorem hic pro expresso et inserto haberi volumus,

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, anno Incarnationis Dominicae MDCCXLIV., octavo idus novembris, pontificatus nostri

anno v.

LVI.

Vicarium apostolicum in Regno Cocin-
chinae cum facultatibus opportunis
mittit, ut controversias missionum di-
rimat earumque limites constituat (1).
Venerabili fratri Hilario Costa Episcopo
Corycensi, et Apostolico Vicario Regni
Tunchini Orientalis,

BENEDICTUS PP. XIV.

Venerabilis frater,

[blocks in formation]

de particularis Congregationis nonnullorum vene-
rabilium fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium
negotiis Propagandae Fidei praepositorum consilio,
constituimus et deputavimus. De huiusmodi autem
deputatione fraternitatem tuam certiorem facien-
tes, te rogamus et in Domino hortamur, ac tibi
mandamus, ut illum isthuc advenientem, non so-
lum iis, quae venerabiles fratres Episcopi atque
huius Sanctae Sedis administri in remotissimis
praesertim regionibus commorantes invicem sibi
praestare debent, humanitatis, studii et fraternae
caritatis et concordiae significationibus tum priva-
tis tum publicis excipias; verum etiam, ubicum-
que opus fuerit et res postulaverit, omnia eidem
nota facere, atque opem, praesidium, auxiliumque
tuum commodare satagas et adnitaris. Quas sane
debitae tuae erga nos et Apostolicam hanc Sanc-
tam Sedem observantiae obedientiaeque partes ma-
iori, quam nos augurari possimus, alacritate ac vo-
luntate a fraternitate tua re ipsa explendas, dum
nobis certo pollicemur, pastorum principem Iesum
Christum, cuius vices immerentes gerimus, suppli-
ces poscimus, ut quam certe mandatis nostris ob-
temperando a nobis atque hac Sancta Sede gratiam
inibis, uberrima coelestium charismatum copia eu-
mulet. Interim apostolicam benedictionem frater-
nitati tuae peramanter impertimur.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub
annulo Piscatoris, die xxvI. novembris MDCCXLIV.,
pontificatus nostri anno v.

Missiones Cocinchinae va

[ocr errors]

rarum luce clarius conspiciantur. Romani sane Pontifices praedecessores nostri, nosque ipsi, a remotissimis Orbis terrarum regionibus etsi corpore absentes, spiritu tamen praesentes, numquam destitimus, quin per sacros operarios ad evangelicam Christi vineam excolendam omni tempore missos uberrimus christianae pietatis et aeternae salutis fructus colligeretur.

§ 1. Inter caeteras vero apostolicas in ris agitata dis- Asia institutas missiones, nobilior et fructuosior olim commendabatur illa Cocinchinae; sed ad statum tam perniciosum deplorabilemque iamdudum redacta est atque in tanta perturbatione modo versatur, ut de illa non sine obortis lacrymis ingentique animi nostri moerore cogitare possimus. Quae autem status perturbationisque huiusmodi causa fuerit atque in praesentia sit, manifestius fraternitati tuae, quippe quae prope oculis spectat, quam nobis tam longe existentibus, nota est; quamplurimae scilicet gravissimaeque controversiae et concertationes, non minus inter missionarios diversorum ordinum, congregationum et institutorum ibi adlaborantes, quam inter nonnullos ipsorum et apostolicos pro tempore Vicarios, eorumque coadiutores exortae, quae, magno animorum ardore fotae, in dies increscunt. Tota vero harum controversiarum concertationumque summa in finibus terminisque Ecclesiarum, earumque inibi erectarum constitutis residentiis, necnon in regimine et directione illorum christifidelium, ab unoquoque ex iisdem ordinibus, congregationibus et institutis seorsim ac privative praetensa, consistit: quemadmodum etiam quoad varias doctrinas ac ritus, seu consuetudines, per eas regiones iam disseminatas vel subinductas, ab integerrima Catholicae Ecclesiae doctrina disciplinaque discrepantes, aut minime consentaneas, Quae nun- vertitur. Etsi autem apostolica haec Sancta ¡am penitus stingui potue- Sedes, prout rerum ac temporum rationem La Congreg. de exposcere visum fuit, de venn. fratrum Propag. Fide. nostrorum S. R. E. Cardinalium negotiis Propagandae Fidei praepositorum consilio, per varias ordinationes praescriptasque rationes, et salutare et opportunum tum auferendis componendisque exortis iam dissidiis perturbationibusque, tum avertendis impediendisque ulterioribus malis, remedium adhibere non omisit; ipsa tamen locorum distantia in causa fuit, quod apo

rant per decre

stolicae providentiae huiusmodi nedum optatus excitatis ardentibusque discordiarum. incendiis penitus extinguendis successus minime responderit; quin imo, propter immaturum apostolicorum vicariorum eorumque coadiutorum obitum, necessariamque novorum utriusque successorum deputationem, magis magisque dissidiorum concertationumque fervor exarserit.

lio, Clem. XII.

Halicarnassen

stol.

§ 2. Quoniam autem ex relatis proposi- Huius consitisque partium studiis, rationibus et do- eo ablegat Ep. cumentis, invicem ut plurimum pugnan- sem Visit. Apotibus, rectum, aequum, certumque rerum tam longe dissitarum iudicium haud facere, ac pronuntiare potuerat ipsa Congregatio Cardinalium Propagandae Fidei; in eam sententiam, ne missiones huiusmodi penitus interirent, venit anno millesimo septingentesimo trigesimo sexto, ut apostolicus visitator facultatibus necessariis et opportunis instructus per fel. recor. Clem. PP. XII. praedecessorem nostrum illuc ablegaretur (1); qui omnibus inibi perspectis ac mature expensis, prae oculis Deum habens et ad promovendum sacrosanctae Catholicae Religionis incrementum dumtaxat intentus, exortas inter missionarios aliosque controversias et dissidia componeret atque sedaret, inordinationes emendaret, salutaris providentiae ordinem pro recto illorum christifidelium regimine induceret, ac denique per opportuna decretal (super quibus tamen semper intelligeretur reservata eiusdem Congregationis Cardinalium auctoritas et dictae Apostolicae Sedis suprema confirmatio) pristina tranquillitas, concordia, ac praesidium missionibus illis fere languentibus restitueretur, firmareturque. Huiusmodi consilio adhaerens idem Clemens praedecessor, vener. fratrem Elzearium Franciscum des Achards de la Beaume, Episcopum Halicarnassensem et pontificio solio assistentem, in civitate nostra Avenionensi natum et Metropolitanae Ecclesiae Avenionensis praepositum, in apostolicum Cocinchinae visitatorem delegit et ablegavit.

§ 3. Anno itaque MDCCXXXIX. illuc ap- Qui Ecclesias pulsus, ut iniuncti muneris partes exple- illas visitat. ret, vigore facultatum sibi tributarum, post coeptam absolutamque visitationem ecclesiarum uniuscuiusque instituti, nempe dilectorum filiorum Presbyterorum saecularium seminarii missionum ad exteros civitatis Parisiensis, clericorum regularium

(1) Const. Compertum exploratumque, Concredita nobis, Continere labia, vol. II.

lur. Pont. de Prop. Fide Partis I. Vol. III.

25

« ÖncekiDevam »