Sayfadaki görseller
PDF
ePub

De aliis arguscopo allatis.

consortio perpetuo prohibetur; et haec prohibitio perpetuo est observanda. Quibus verbis perpetuo prohibetur, et prohibitio perpetuo est observanda, pro ea, qua polles, canonum scientia, plane intelligis, impedimentum designari, quod a doctoribus dirimens appellatur, illudque, per huius decretalis contextum, ad casum praecedentis machinationis, aut pacti connubii, coarctari.

§ 37. Superest nunc, ut, licet prolixior mentis ab Epi- iam haec epistola evaserit, quam nobis initio propositum fuerat, aliqua tamen addamus, quae adhuc legere non graveris, quemadmodum praemissis hucusque animum patienter adhibuisti. Nec enim, levioribus praetermissis, quidquam a nobis praeteriri decet ex his, quae in literis fraternitatis tuae. gravioris sunt ponderis et momenti.

1. A virtute Sacramenti.

Emendetur le

ducti.

§ 38. Legitimationem prolis ex soluto et soluta procreatae, quae fit per subsequens matrimonium, ex sacramenti virtute derivandam esse putas, eodem Alexandro III. auctore, qui ait: Tanta est enim vis Sacramenti, ut, qui antea sunt geniti, post contractum matrimonium habeantur legitimi. Unde arguis, quod, si isti ex vi sacramenti legitimantur, nihil obstat, quominus filii pariter ex adulterio suscepti, tanti sacramenti virtute, legitimi evadant.

§ 39. Verum ubi a te legitur: Tanta etio textus ad- est vis sacramenti, nos legimus: Tanta est vis matrimonii, quemadmodum scriptum est in decretali Alexandri III. Cap. Tanta, Qui filii sint legitimi. Quod si ad integram decretalem, quae apud Harduinum est, de more provoces, rogamus, ne te pigeat in marginem quoque oculos coniicere; ibi enim, loco verbi sacramenti, adLegitimandi notatum reperies aliud matrimonii. Nec vis non a Sacra- aliter profecto res se habere poterat. Vis mento, sed a lege ecclesiastica enim ac dignitas matrimonii, qua sacraprovenit.

mentum est, in eo est posita, quod gratiam sanctificantem confert, quod unionem hypostaticam Verbi Divini cum humana natura repraesentat, itidemque illam, qua Christus cum Ecclesia per gratiam coniungitur; non autem in eo sita est, quod spuriam prolem legitimam efficiat. Neque enim hanc efficaciam Iesus Christus tribuit matrimonio, quum illud ad dignitatem sacramenti novae legis evexit; sed id ab Ecclesia institutum est, cui placuit, pro auctoritate sibi concessa, statuere, ut proles extra matrimonium, non tamen ex adulterio, procreata, per subsequens matrimonium legitima fieret.

lur. Pont. de Prop. Fide Partis I. Vol. III.

Ostenditur non aptari ad

prolis adulteri

§ 40. Denique addis, magis abominatam II. Ab exemplo legitimatiocanonicis legibus esse prolem incestuosam, nis prolis incestuosae. quam sit proles adulterina: ideoque, quum illa interdum legitima fiat, hanc etiam pari aut maiori ratione legitimari posse. Porro legitimatur proles incestuosa, ope dispensationis, quae dicitur in radice matrimonii. Ut autem obtineatur huiusmodi dispensatio, quae non sine urgentissima causa legitimationem concedi consuevit, requiritur quod proles nae per subsenata sit ex copula non manifeste fornica- quens matrim. ria, sed putative matrimoniali, quodque impedimentum, quo matrimonii nullitas inducta est, non a iure divino aut naturali, sed a iure dumtaxat ecclesiastico proveniat. Sicque, et non aliter, legitimatur proles incestuosa, vigore dispensationis, quae dicitur in radice matrimonii. Tuum modo est huiusmodi circumstantias aptare ad legimationem prolis ex adulterio genitae; quod sane opus ingenii nostri tenuitatem excedere fatemur.

§ 41. Hactenus fraternitati tuae satisfacere studuimus, quoad nobis licuit per angustias temporis, ut plurimum somno detracti, moram gerentes in hac epistola, ut initio dicebamus, privati doctoris personam. Nunc demum epistolae nostrae finem facientes, Supremi Pastoris partes resumimus, ut apostolicam tibi benedictionem impertiamur; utque praeterea te admoneamus, quod, quum ea, quae ad nos scripsisti, a Iusto Henningio Boehemero (quantumvis nullam de eo mentionem feceris) sis mutuatus, eaque descripseris ex eius opere de Iure Ecclesiastico Protestantium Tom 1. pag. 287. et sequentibus, iuxta tertiam editionem anno MDCCXXX. typis impressam. Sicuti laudabilis foret industria tua, si eo auctore usus esses ad venerabiles Ecclesiae Catholicae doctrinas illustrandas, aut si ipsum in iis, in quibus nobis adversatur, confutare aggressus esses; ita reprehensioni te obnoxium fecisti, dum illius opus perlegere, atque etiam tacitus transcribere, ausus es, ut ad impugnandas canonicae iurisprudentiae sententias inter orthodoxos communiter receptas, instructior accederes. At ne forte paterni huius moniti libertatem in malam partem accipias, tibi persuasum volumus, non minus sincero caritatis affectu nos te complecti, ac fraternitati tuae fausta omnia ex animo adprecari.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris, die v. decembris MDCCXLIV., pontificatus nostri anno v.

27

Admonitio

Pontificis.

Declarationes

et juramenta

ad S. Sedem transmissa.

LVIII.

Episcopo Pekinensi scribit de constitutionibus apostolicis Ex illa die circa ritus sinenses omnino observandis (1).

Ven. fratri Polycarpo Episcopo Pekinensi in Sinis,

BENEDICTUS PP. XIV.

Vererabilis frater,

salutem et apostolicam benedictionem.

§ 1. Redditae nobis fuerunt eodem temab Episc. Pekin. pore duae fraternitatis tuae epistolae, prima quidem die decimâ mensis ianuarii elapsi anni MDCCXLIII., qua gratiarum actionem nobis, quod tibi episcopatum Pekinensem in Sinis contulerimus, referre studes; altera vero die quintâ mensis itidem ianuarii currentis anni MDCCXLIV. data, qua dolens quereris, te apud nos tanquam debitae apostolicis constitutionibus. ac decretis obedientiae reum fuisse peractum. Una insimul cum hisce epistolis tuis accepimus pariter solemnem iurisiurandi a te, in episcopali tuâ inauguratione delati iuxta formam ac tenorem tibi praescriptum in ipsis nostris tuae ad episcopatum promotionis literis in simili formâ brevis expeditis, actum; necnon duo alia a te seorsim praescripta testimonia, alterum quidem de iureiurando super apostolicae constitutionis quae incipit Ex illa die, alterum vero de iureiurando etiam super alterius apostolicae constitutionis quae incipit Ex quo, observantiâ, praestitis. Hisce omnibus coniuncta erant nonnulla etiam praescripta missionariorum testimonia, qui te studiosum zelantemque super observantia memoratae apostolicae constitutionis Ex illa die esse testabantur, quemadmodum tu ipse sacramento contestaris. Adhortatio ad § 2. Sed fraternitati tuae primum omstitutionum ob- nium persuasum esse cupimus, nos non

exactam con

servantiam.

levibus sed gravibus rationum momentis, quae te et apostolicarum constitutionum transgressorem, et indulgentiis permissionibusque bo. me. Caroli Ambrosii Mezzabarba, dum viveret, Patriarchae Alexandrini Apostolici in Sinis Legati nimium abutentem notabant, adductos ad te ita, ut fraternitati tuae notum est, scripsisse. Quod ad postremum quidem iusiurandum atti

net, a te conceptum est in haec verba : Iuro etiam, me nunquam constitutionem Ex illa die verbo, scripto, aut doctrina offendisse, imo pro eiusdem observantia, quantum infausta tot sanctae legis prohibitionibus tempora sinebant, non parum semper laborasse, ut quamplurimis argumentis possem comprobare. Ex quibus sane verbis nolumus nos, sed quispiam, quemadmodum nonnulli reipsa suspicati sunt, posset colligere et arguere, veram esse accusationem in te de habitâ iam tuâ agendi ratione conflatam. Verum, hisce praetermissis, id tibi unum quoad hanc partem in animo semper fixum permaneat, tam apud nos ipsos, quam apud venn. fratres nostros S. R. E. Cardinales negotiis et consultationibus quarumcumque congregationum apostolicae huius S. Sedis praepositos, plurimum valere hoc unicum et maximum ad accusationum veritatem fal- ́ sitatemve diiudicandam comprobandamque argumentum, novam scilicet post crimiñum delationes initam agendi rationem. Quamobrem adesto animis et enitere ut, quemadmodum tu spopondisti et nos de fraternitate tuâ nobis pollicemur, ita deinceps te in omnibus rebus geras, ut tuam erga apostolicas constitutiones, atque eas praesertim, de quibus agitur, obedientiam, reverentiam zelumque, non solum nobis, sed universis etiam, probare et reipsa commonstrare ex animo satagas. Hinc enim fore confidimus, ut falsitatis redarguantur accusationes de gestarum rerum ratione a te hactenus habitâ instructae.

Episc. sensus circa Sinensis sta

tum.

§ 3. Porro, ut ceteris in tuis literis a te propositis satisfaciamus, asseris quidem, Ecclesiae quod cum per quatuordecim annos operam laboresque tuos in sacris missionibus antea peragendis impenderis, atque adeo optime noveris istarum partium ac populorum ingenia ac mores et rerum vices, contestari prae ceteris possis, praesentia certe tempora exposcere, non angustiari vasa carnis, sed dilatari spatia caritatis; ac propterea melius fuisse consultum, res omnes in eodem, quo reperiebantur, statu relinquere, cum in praesentia omnis spes de exigendâ a christifidelibus istarum partium debitâ apostolicis constitutionibus obedientiâ penitus praecisa videatur. Apostolica namque sacrosanctum Iesu Christi Evangelium praedicandi libertas, non tam

(1) Ex Reg. Vat. epist. etc. ex quo supplemus iis quae desunt in Bull. P. de P. F. pag. 185 et in ipsa citata edit. Romana § 11.

Pontifex 0tendit necessa

stitutionum editionem.

impedita quam certe sublata est, quippe quod christifideles per vim metumque ad idolorum templa trahuntur; unde timendum est, ne proximum immineat sacris missionibus excidium: nec fraternitati tuae nec aliis in vineâ Dei adlaborantibus insunt vires, quibus per vim etiam christifideles, ut vestris mandatis eâ, qua par est, reverentiâ obediant, cogi possint. Tartari pariter, et ipsi fideles, tam intra Pekini moenia, quam in suburbiis, sub gravi durae servitutis iugo degentes, omni procul dubio antiquis indulgentiis permissionibusque per abusum inhaerentes, ne a dominis ad imperatorem deferantur, apostolicarum constitutionum observantiam periculis ac tormentis posthabebunt; quamvis fraternitas tua aliique missionarii per pastorales exhortationes monere obtestarique minime omittant.

§ 4. At liceat ut fraternitati tuae repliriam fuisse con- cemus, post susceptum consilium onusque per tot annos retinendi servarique faciendi patrios Sinarum ritus priscasque caeremonias, propositis tot tantisque in varias partes trahentibus dubiis et disputationibus, post diuturnam accuratissimamque, adhibitis diligentiis requisitisque debitis notitiis, eorumque rituum et caeremoniarum discussionem, fieri ne poterat, ut sine gravissimo conscientiae angore consilia tantâ providentiâ capta et constitutiones tantâ sapientiâ propositae amplius differrentur ? Certe, si obfirmatis patronorum proscriptorum rituum caeremoniarumque huiusmodi sensibus votisque assensum satisfactumque fuisset, nunquam profecto advenisset tempus (verba tua usurpamus) angustiandi Nee pro obti- vasa carnis? Nos quidem non latet, vobis observantia deesse cogendi compellendique vires; sed missionariis o- scimus et certi sumus, eamdem inesse vo

Denda earum

vim coactivam

pus esse.

bis virtutem, quam habebant SSmi Iesu Christi Apostoli (si tamen apostolico spiritu ducti ad Evangelium praedicandum ad remotissimos populos accessistis) qui, reponentes omnem fiduciam in eo, qui eos confortabat, Deo, et ferventis caritatis zelo et verbi divini ministerio non solum gentes ad credendum perducebant, sed credentes etiam, nova fidei germina collectumque Iesu Christi gregem providentissime regebant, et suaviter fortiterque incendebant et excitabant ad illud iucundissimum spectaculum a Minucio Felice descriptum, praesertim ubi ob oculos ponit laetitiam christifidelium, qui, intentatas minas obiectaque tormenta despicientes,

libertatem suam adversus reges et principes erigebant, soli Deo cedebant.

adversus fide

Sedis Apostoli

se.

niventiam in

monstrat.

§ 5. Ingenti cum animi nostri dolore et Persecutionem graviori, quam explicari possit, moerore les in Sinis, ob tuum excepimus sane nuntium de perse- cae decreta aucutionibus istic adversus sacrosanctam Jesu geri non potuisChristi religionem saevientibus: verum quod huiusmodi persecutiones, si minime fuissent proscripti ritus caeremoniaeque Sinenses, si minime sublatae fuissent indulgentiae permissionesque laudati Caroli Ambrosii Patriarchae, vel desinerent vel mitiores fierent, sive praedicandi Evangelium libertas magis coalesceret, nec christifideles ad idolorum templa raperentur: haec ne ii quidem sibi, qui res iuxta humanae prudentiae regulas diiudicant, unquam persuadebunt; quanto magis eadem. in animum numquam inducent suum ii, quibus pro comperto exploratoque est, quod christiana Religio inter persecutiones semper increverit adoleveritque. Omnibus iam Nullam connotum est, in rebus ad orthodoxam Reli- causa fidei adgionem spectantibus patientiam sive tole- hiberi posse derantiam, ubi de superstitione vel idololatriâ agitur, nullo pacto haberi posse: tunc enim, iuxta Tertullianum: Omnis patientia huiusmodi idololatria. Ceterum, unicum ac singulare solatium, quo nos dolentes moerentesque consolamur, inde affertur, quod ex tuis literis perspicimus, te pro debitâ apostolicis constitutionibus et decretis observantiâ probe studiosum planeque accensum esse. Quamobrem fore, in Patre misericordiarum et Deo totius consolationis confidimus, ut christifideles proposito fraternitatis tuae exemplo, zelo, operâ, consiliis et monitis excitati, orthodoxam fidem integram reliquiarumque gentilitatis omnino puram putamque, ad principis etiam tenebrarum contemptum despicatumque, constanti pectore profiteri, et coram hominibus Iesum Christum confiteri non erubescant. Nam utile est et salutare, ut S. Cyprianus Episcopus et Martyr verbo et opere docuit, cum se Episcopus per firmamentum fidei fratribus praebet imitandum. Interea a bonorum omnium largitore Deo uberrimam caelestium charismatum copiam fraternitati tuae apprecantes, apostolicam benedictionem tibi, ven. frater, etiam peramanter impertimur.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris, die XIX. decembris MDCCXLIV., pontificatus nostri anno v.

Prooemium.

Loci Pii institutum.

LIX.

Dispensat super interpellatione prioris coniugis in infidelitate relicti, cum neophytis in Pio Loco cathecumenorum Venetiis, ad effectum contrahendi matrimonium cum fideli (1).

Venerabili fratri Martino Innico Archiepiscopo Calcedonien., moderno, necnon pro tempore existenti Nostro et Sedis Apostolicae in dominio Venetorum Nuntio,

BENEDICTUS PP. XIV.

Venerabilis frater,

salutem et apostolicam benedictionem.

In suprema catholicae Ecclesiae administratione imbecillitati nostrae a Pastorum principe Iesu Christo imposita, inter caeteras gravissimas pastoralis officii nostri sollicitudines ac curas, eam praecipuam esse magis magisque in dies experimur, qua et creditarum nobis ovium regimini prospicere, et animarum saluti tenemur consulere.

§ 1. Exponi siquidem nobis nuper fecerunt dilecti filii Priores et Gubernatores Loci Pii cathecumenorum civitatis Venetiarum, quod Locus Pius huiusmodi ab usque anno MDLVII. fundatus a tribus virorum dissimilis conditionis, nempe regularium, nobilium et civium, ordinibus, quibus pro tempore existens venerabilis frater Patriarcha Venetiarum semper praeesse debet, iamdudum administrare, regi, et gubernari pergit. In hoc autem infideles, Iudaei et Turcae utriusque sexus, in distinctis cubiculis, ab eorum respective Priore et Priorissa, tamquam in vera et reali clausura conviventes, catholicae fidei rudimenta et dogmata edocentur, ac postmodum, praemissis longis diligentibusque examinibus, in propria dicti Loci Pii ecclesia sacris lustralibus aquis abluuntur: illam subinde Priores et Gubernatores praedicti sibi curam assumunt; ut neophyti quidem huiusmodi in iis sese, pro suo quisque captu et ingenio, exerceant artibus, ut vitam inde honeste ducant; neophytae vero iis eleemosynarum subsidiis coadiuvantur, ut vel in Domino, vel in saeculo, nubere possint. Difficultas im- Quoniam autem saepe contigit, utriusque pediens matrimonia Neoph. Sexus infideles, Iudaeos et Turchas huiusmodi, post contracta gentili ritu matrimo

(1) Ex Bull. Ben. XIV. Romae ed.

nia, vel maritum uxorem, vel uxorem virum seu maritum, ut catholicam religionem amplecti possint, deserere, aliosque captivos factos, a propriis finibus et propriis coniugibus in alias regiones transferri; atque adeo dictis utriusque sexus infidelibus, Iudaeis et Turcis, ad fidem catholicam conversis deesse modum et opportunitatem, vel quia interdum in hostilibus et barbaris provinciis, ad quas ne nuntiis quidem patet accessus, commorantur, vel quia ignorant prorsus in quibus regionibus sint, vel quia itineris longitudo magnam affert difficultatem, ad monendos interpellandosque utriusque sexus coniuges, an cohabitare velint sine contumelia Creatoris; atque hinc fieri, ut non minima novis hisce matrimoniis obiiciatur difficultas, qua obstante, saepissima et gravissima damna consecuta sunt. Eapropter exponentes praefati, ut hisce incommodis remedium afferre possint, per nos opportune provideri, et, ut infra, indulgeri summopere desiderant.

Tribuitur Nanpensandi super interpellatione coniugum in

tio facultas dis

lict.

§ 2. Nos igitur dictos exponentes specialibus favoribus et gratiis prosequi volentes, et eorum singulares personas a qui busvis excommunicationis, suspensionis et infidelitate reinterdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et poenis, a iure vel ab homine quavis occasione vel causa latis, et quibus quomodolibet innodati existant, ad effectum praesentium dumtaxat consequendum, harum serie absolventes, et absolutas fore censentes, huiusmodi supplicationibus inclinati, de venerabilium fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium in tota republica christiana generalium inquisitorum adversus haereticam pravitatem auctoritate apostolica deputatorum consilio, fraternitati tuae, et pro tempore existenti Nuntio Venetiarum, ut cum quibuscumque utriusque sexus neophytis, vel infidelibus, vel Iudaeis, vel Turcis, aliisque personis cuiuscumque sectae huiusmodi in dicto Loco Pio pro tempore existentibus, seu in illum prius receptis et admissis, ac postmodum inde egressis, vere ad fidem conversis, qui ante baptismum matrimonia, ut praefertur, contraxerint, ut eorum quilibet, etiam superstite coniuge infideli, Iudaeo et Turca, etiam eius consensu vel requisito et non expectato, vel minime requisito; dummodo etiam tibi constet summarie et extraiudicialiter, coniugem absentem moneri legi

celebrationem

adventum pri

non rescindendi.

time non posse, aut monitum, intra tempus in monitione praefixum, suam voluntatem significare neglexisse; matrimonium cum quovis fideli et catholico, praemissis prius proclamationibus seu denuntiationibus a Concilio Tridentino praescriptis, in faciem Ecclesiae rite contrahere, ac carnali copula consummare, et in matrimonio sic contracto, quoad vixerint, remanere libere et licite possint, auctoritate nostra Et permittendi apostolica dispenses et indulgeas; praeterea matrimonii per matrimonia inter neophytos huiusmodi, et ors coniugis alios fideles et catholicos alias rite contracta, etiamsi postmodum innotuerit priores coniuges infideles, vel Turcas, aut ludaeos, nonnullis legitimis impedimentis detentos, suam voluntatem significare minime potuisse, vel ad fidem etiam tempore secundi matrimonii conversos fuisse, ullo umquam tempore rescindi minime debere, sed illa semper firma, valida et inviolabilia existere et fore, dicta auctoritate decernas et declares, plenam et amplam facultatem et potestatem, eadem auctoritate, tenore praesentium, tribuimus et impertimur; salva tamen semper in praemissis auctoritate Congregationis eorumdem Cardinalium. Cam deroga- Non obstantibus apostolicis, ac in universalibus provincialibusque et sinodalibus Conciliis editis generalibus vel specialibus constitutionibus et ordinationibus, caeterisque contrariis quibuscumque.

tonibus oppor

tunis

Summarium recum et rationum.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris, die xvI. Ian. MDCCXLV., pontificatus nostri anno v.

LX.

Esum carnium permittit, iuxta modum, diebus sabbati per annum in Indiarum regionibus et alibi (1).

Venerabili fratri Henrico Archiepiscopo Nazianzeno, apud carissimum in Christo fiHum nostrum Philippum Hispaniarum regem catholicum nostro et Apostolicae Sedis Nuntio,

BENEDICTUS PP. XIV.

Venerabilis frater,

salutem et apostolicam benedictionem.

Iampridem a dilecto filio nostro Troiano

S. R. E. Cardinali Aquaviva nuncupato,

pro parte carissimi in Christo filii nostri Philippi Hispaniarum regis catholici, supplicatum nobis fuit, ut regnis Castellae, Legionis, atque Indiarum, in quibus veteri consuetudine licet edere partes extremas animalium, pedes nempe, alas, colla atque intestina die Sabbathi per totius anni spatium, non tamen diebus Sabbathi per quadragesimam occurrentibus, aut cum ieiunium praecipitur, apostolica auctoritate. licentiam et facultatem impertiremur reliquas etiam partes ipsorum animalium Sabbatho edendi, uti caeteris hebdomadae diebus fieri consuevit: ea vero causa potissimum in medium ferebatur, arduum prorsus ac difficile esse vetitas animalium partes satis accurate ac diligenter secernere a reliquis partibus, quae in cibum permittuntur, idque molestos scrupulos ac dubietates in animis fidelium excitare.

m. Card. Bel

§ 1. Quapropter opinionem b. m. Lu- Consilium b. dovici, dum viveret, S. R. E. Cardinalis Tuga. Bellugae nuncupati, exquisivimus, qui sententiam suam scripto exaratam nobis declaravit, nempe in regnis Castellae, Legionis et Indiarum, veterem morem obtinuisse, ut Sabbathis simplicibus, idest quibus nullum ieiunii aut quadragesimae praeceptum indicitur, edere liceret pedes, alas et colla animalium; eadem tamen facultate carere regna Aragoniae, Valentiae, Maioricae, Minoricae et Principatum Cathalauniae, quibus in locis temperantia a carnibus eodem pacto per Sabbathum, quo per dies veneris observatur. Tandem idem Cardinalis affirmavit eo rem devenisse, adeoque solicitos et anxios esse populos omnes, qui versantur in illis locis, ubi partibus extremis animalium vesci solummodo, reliquis autem abstinere debent, ut necessarium duxerit elargiri licentiam et facultatem, quae a memorato Cardinali Aquaviva, uti dictum est, petebatur.

[blocks in formation]

(1) De ieiunii disciplina vide literas apost. Non ambigimus, MDCCXLI. In suprema, MDCCXLI. Libentissime quidem, MDXLV.

« ÖncekiDevam »