Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ecclesiis

pluribus altari- licis Episcopis eumdem ritum habentibus, erigendis, at- qui ipsi Patriarchae subiiciuntur: quippe que missis in cum maximo studio teneamur, ut vetusti quadragesima celebrandis. ritus Ecclesiae Graecae omnino conserventur, permittendum minime duximus, ut in ecclesiis Libani atque Anti-Libani plures eodem die Missae super eodem altari celebrarentur; utque diebus singulis Quadragesimae sacrum institueretur, summopere cupientes, ut veteri ritu missa Praesanctificatorum retineatur per omnes dies (non tamen sabbato vel die dominica), quibus sollemne Quadragesimae ieiunium. indicitur. At quoniam nobis expositum fuit, si huiusmodi ritus et instituta servarentur, illud obvenire necessario, ut graeci sacerdotes pietati suae satisfacere non possent, qui sacrum facere vehementer expeterent, et laicis impedimentum obiiceretur, qui oblationes deferrent ut Missae sacrificium pro sua voluntate conficeretur; ideo monuimus Episcopos magno studio contendere, ut in eadem ecclesia plura altaria conderentur, utque sacerdotes rem divinam facerent simul cum Episcopo vel alio sacerdote, qui primo loco celebraret; neque praetermisimus recensere ac praescribere rationes omnes, quibus id facili negotio perficeretur: uti liquido constat ex nostra decretali, in qua plane ostendimus, quo pacto huiusmodi concelebratio institui possit, piaeque voluntati offerentium per ipsam satisfieri, quin sacerdotes ulla sordidae utilitatis macula notentur.

Apud Graecos unicum altare

cam Missam

lebrandam su

toribus demonstratur.

§ 1. Ideo vero plures Missas eodem die in qualibet Ec- super uno altari minime probavimus in clesia, et uni ecclesiis Libani atque Anti-Libani, eo quod quovis die ce- Orientalis Ecclesiae disciplina severa ita per eo, ex auc- sit, ut unicum altare in quolibet templo concedi deberet, ubi postquam sacerdos Missae sacrificium obtulerit, nullus alius eodem die possit ipsum iterare. Id aperte testatur Christianus Lupus, quem graecae eruditionis gloria magnopere commendandum nemo inficiabitur: « Graecorum ec<clesiae, inquit (part. 4 suarum adnotat. « ad Synod. General. ac Provin. pag. 310) <<< non habent nisi unicum altare, et in uno << eodemque altari, adeoque et in una ea<< demque Ecclesia, nequit eodem die ite<< rari sacrificium ». Eamdem rem confirmat Cardinalis Bona pietatis ac doctrinae laude clarissimus (lib. 1. Cap. 14. Rerum Liturgicarum): « Graecorum alia est con<< suetudo; unicum enim altare in singulis « ecclesiis habent, nec fas esse putant, in<< tra septa eiusdem templi, sacrum eadem

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[blocks in formation]

Non abstinet Latinus si Grae

ferentiae.

« dem septa sacrificium iterare, quod ne«fas videtur, graecus praesumat. » Quod si graecus sacerdos velit sacrum facere, cus praevenelocum prior occupat; nec tamen latinum rit: et ratio difsacerdotem improbat, si post ipsum ad altare accedat, et sacrificium iteret, eo quod suo ritui consentaneum id minime ignorat: «Hacque de causa, cum devotionis ad<< implendae affectu, Graecus hinc, illinc << Latinus in templi eiusdem ambitu sacris <<< operari affectat, Graecus alium praeve« nire studet, ne, sacrificio ab eo peracto, I ipse Religione a sacris retardetur, nec << tamen Latini (quod ipse expertus sum) << temere conscientiam accusat, quem ri«tus licentiam sequi probe novit. » Tum. vero graecus sacerdos suo ritui fecisse satis existimat, si neque sermonibus, neque suis exemplis operam dederit, ut plures eodem die Missae super uno altari celebrentur: « Sed, ipse inquit Goar. (in adno«tationibus ad Rituale Graecorum, quod « ultimo Venetiis impressum fuit, pag. 22) << veterum canonum observantia se duci << ostentat, qui dum unico Christi sacrifi<< cio attenderunt, unicum in ecclesiis al<< tare induxerunt, et non iterandum in eo << sacrificium praeceperunt. »

ctificatorum iu

tatibus confir

§ 3. Insuper in nostra decretali statui- Missa Praesanmus, ut diebus quadragesimalis ieiuniis, xta graecum ripraeter sabbata ac dies dominicos, nullum tum ex auctori aliud sacrificium, nisi Praesanctificatorum matur. statuatur. Scriptores hunc ritum fuse commemorant: Leo Allatius praeclaram de illo dissertationem confecit in libro De perpetua consensione Ecclesiae Occidentalis et Orientalis; Petrus Arcudius idem recenset lib. 3, cap. 57, de Concordia Occidentalis et Orientalis Ecclesiae; Christianus Lupus, in Decreta et Canones Conciliorum lib. 2, pag. 951 et sequentibus, eumdem ritum magnopere illustrat et quibusdam superstitionibus eum vindicat, quae ipsum quandoque labefactaverant. Si quis

rem luculentius inspicere velit, monumenta expendat, quae Cardinalis Bona de Rebus Liturgicis sapienter conscripsit, lib. 1, Cap. 15; Thomassini Tractatum legat de leiuniis, part. 1, Cap. 23; percurrat recentem scriptorem De l'Isle in Historia Dogmatica de Ieiunio, lib. 6, cap. 1, pag. 474 ac sequentibus. At vero satis erit ante oculos ponere canonem 49 Concilii Laodiceni, quod Cardinalis Baronius Nicaeno ipso vetustius arbitratur. Itaque sic decernitur: « Non oportere in Quadra<< gesima panem offerre, nisi sabbato et do<< minicis tantum ». Canon etiam 52 Concilii Trullani, quod Orientalis Ecclesia plurimi facit, ita constituit: « In omnibus san<< ctae Quadragesimae ieiunii diebus, prae-. << terquam sabbato et dominica et sancto << Annuntiationis die, fiat sacrum Praesan<< ctificatorum ministerium ». Silentio omittimus impudentiam schismatico consentaneam, ob quam nonnulli ex graecis hominibus Occidentalem Ecclesiam improbare non dubitarunt, eo quod singulis Quadragesimae diebus sacrum facere consueverit. Neminem quippe latet, quam graviter sapienterque Cardinalis Humbertus a SylvaCandida illorum audaciam fregerit et errorem confutaverit. Quamobrem neque temere, neque inconsulto statuimus in nostra decretali retinendum esse vetus institutum missae praesanctificatorum diebus Quadragesimae, eo quod Ecclesiae graecae disciplina a primis usque temporibus id constanter postulaverit: «Hunc morem (inquit « Cardinalis Bona) adhuc servat Orientalis « Ecclesia »; quae profecto cum moerore ac luctu quadragesimalis ieiunii, laetitiam sacrificii copulari minime posse diiudicat. Illud pariter addit Cardinalis Bona, cum verba facit de ritu missae praesanctificatorum: « Occidentalis Ecclesia eo nunquam << utitur, aut usa est, nisi feria sexta Ma<«<ioris Hebdomadae ». Postremo dissimulanda non sunt ea quae in Ecclesia Mediolanensi geruntur; in qua cum ambrosianus ritus pluribus in rebus Graecorum ritui conformetur, ideo Sanctus Carolus Borromaeus indixit illis ecclesiis, quae romanum ritum sequerentur, ut feriis sextis in Quadragesima Missae sacrificia conficerent; id vero non liceret aliis ecclesiis, quae ritum ambrosianum obtinerent: « Cum id, << praeter cetera mysteria, summam quam<dam et cumulatam populi catholici spi<< ritalem laetitiam praeseferat » In actis Mediolanensis Ecclesiae.

Jur. Pont. de Prop. Fide Partis I. Vol. III.

Ex auctoritate

scriptorum di

se erectionem

siarum angu

stincta sacella

haberi non si

§ 4. In decretali nostra, quam saepius nominavimus, ne sacerdotum pietati, piis- cit se concessisque desideriis offerentium aliquid deesset, plurium altapermisimus, ut eodem in templo plura al- rium ob eccletaria conderentur, et rationem quoque in- stiam, quae didicavimus, ut cum Episcopo vel alio sa- muro seiuncta cerdote sacrificium peragente plures uno nit. tempore sacerdotes concelebrarent. In Ecclesia Graecorum, quae hic Romae constructa est, plura sane occurrunt altaria; verum Leo Allatius ita de illa scriptum reliquit : « Templum divo Athanasio sacrum, « quod Romae est, non ita ex nationis il<lius more extructum est, ut ad consti<< tuendas Graecorum hodiernas ecclesias << in exemplum adduci possit et debeat, << cum potius Latinae Ecclesiae modum, << eumque non ita antiquum, referat. » Itaque minime ducti fuimus hoc exemplo, ut in ecclesiis plura altaria largiremur, sed potius auctoritate ac testimoniis eiusdem Allatii et Cardinalis Bonae, qui tradiderunt, iampridem Graecis in more positum fuisse, ut conderent sacella a templo seiuncta, ita ut murus interesset; quae sacella Parecclesias ipsi nuncuparunt, easque non semel intra septa monasteriorum extructas fuisse, in quibus rem divinam facerent. Quare cum nobis cognitum perspectumque sit, hoc tempore talem facultatem Graecis haud suppetere, ut eiusmodi aedificia construant, qui exiguam ecclesiam impetrare vix queunt in iis Barbarorum locis ubi versantur, ideo hanc mentem consiliumque suscepimus, ut plura ipsis altaria per indulgentiam concederemus.

§ 5. De concelebratione autem sacerdo- Apud Graecos tum cum Episcopo, si forte, novis extruc- presbyteri saepissime cum Etis altaribus in eadem Ecclesia, nondum id piscopo concejebrant. satis esse presbyteris atque offerentium. multitudini ac religioni videatur, Arcudius, lib. 3, Cap. 17, pag. 205, de Concordia Ecclesiae Occidentalis et Orientalis, ita testatur: «Presbyteri frequentissime apud << Graecos cum Pontifice una concelebrant <<et consacrificant. » Quod si Episcopus ipse sacrum minime conficiat, tum ex reliquis sacerdotibus unus deligitur, qui primi offerentis partes ac dignitatem sustineat: << Hanc antiquam (inquit Morinus in Trac<< tatu de Sacris Ordinationibus, part. 3, « exercit. 8, num. 7) et apostolicam tra<«<ditionem hactenus integram Graeci con<< servarunt, cuius vestigia Latini in ordi<< nationibus presbyterorum et Episcopo<< rum etiam nunc exprimunt. Cum apud << Graecos in aliqua ecclesia multi sunt pres

31

Non obstantibus tot conces

<< byteri, omnes simul ordinarie Missam << celebrant, et eorum aliquis deputatur, << cui primario celebratio competit. »

§ 6. Cum haec ita se habeant, omnes sionibus, novae beneficiis nostris cumulatos post decretaratione Missae lem nostram plane acquievisse sperabamus, in eodem al- ac praesertim ob facilitatem nostram, qua

preces pro ite

tari.

Praesertim ob ecclesiae hiera

in eodem templo pluria altaria condenda liberaliter indulsimus. Verum spes nos fefellit nuper enim maximo studio facultatem consequi a nobis tu praecipue postulasti, ut plures uno die Missae in eodem altari celebrentur: sacerdotum et fidelium offerentium pietati ob concelebrationem, quam superius meminimus, aliqua ex parte consultum esse non inficiaris; sed ecclesiam, quae Hierapoli est, tam exiguam tamque angustam asseris, ut fideles curae tuae commendati diebus festis sacro interesse omnes et Ecclesiae praecepto obtemperare nullo modo possint, etiamsi nova struantur altaria, in quibus tamen iterare Missae sacrificium non liceat.

§ 7. Deprehendimus forte literas tuas, politanæ angu- quas die xxv. maii anno MDCCXLIV. ad nos stiam et populi dedisti, in quibus certiores nos facis, in qui aliter prae- Ecclesia, quae Melchitis est Hierapoli, sepstis satisfacere tem altaria numerari. Quamobrem, si sanequiret.

multitudinem,

cepto diebus fe

crum fiat in quolibet altari diebus festis, et ratio temporis ita habeatur, ut sacerdotes diversis horis ad altare sacrificium operentur, tum profecto difficile videbitur, quod populus universus diebus festis Ecclesiae mandata facere nequeat, nisi plures in eodem altari missae instituantur. Equidem ad certum iudicium de hac re ferendum, ecclesiae spatium et populi copia plane constare deberent. Tu autem in tuis literis pro certo adfirmas, angustam ecclesiam et populum frequentissimum, eo quod in ipsa Armeni Syrique conveniant, quorum templa ab haereticis occupantur; quare non semel contigisse, ut plurimi ex fidelibus per dies festos ecclesiae limen ob affluentem multitudinem attingere non potuerint dum sacra inchoarentur; immo non semel etiam turbae concitatae fuerint in tanta hominum frequentia, qui missae sacrificio interesse vehementer deposcebant. Quapropter nobis indicas, ob has rationes. iam septem ab hinc annis permissum a te esse, ut in eadem ecclesia octavum, nonum, et decimum quandoque, sacrum haberetur; ex quo consequitur, ut plures super uno altari missae peragantur. Porro haec a te gesta fateris, sperans, fore ut nostra auctoritate comprobarentur.

ditionibus con

§ 8. Itaque, licet Graecorum disciplina Sub certis concontraria sit et nostra etiam decretalis ad- ceditur itera versetur, tamen apostolica potestate nostra tio. tibi concedimus (si vera sint exposita, uti vera esse non dubitamus), concedimus, inquam, ut diebus festis novem sacra conficiantur in supradicta tua ecclesia, quoties id necessarium iudicabis; ita tamen, ut unum tantum ex dictis novem sacris super altari maiori celebretur; quae concessio permaneat, donec tempus et occasio ferant ut ecclesiae spatia dilatentur et donec eae rationes minime concidant, quas nostros ob oculos proposuimus, ut hanc facultatem peteres.

causas eamdem

sit.

§ 9. Hanc indulgentiam nostram S. Leo- Ob easdem ni Magno praedecessori nostro tribuendam facultatem S. potissimum intelligas. Cum enim Dioscorus Leo M. conces Alexandrinus unicum in ea civitate templum haberet, ad quod incredibilis fidelium multitudo conflueret, S. Leoni Pontifici declaravit, evenire Alexandriae easdem turbas, eadem incommoda, quae nuper Hierapoli contigisse tu ipse testatus es. Itaque cum Romae consuetudo iampridem invaluisset, ut diebus festis, cum populi frequentia maxima esset, in eadem ecclesia, eodemque altari plura sacrificial offerentur (quamvis unicum altare et unum sacrificium in qualibet ecclesia tunc temporis haberetur), S. Leo Pontifex, probitatis ac doctrinae laude praeclarissimus, Dioscoro permisit, ut super eodem altari plura sacrificia statuerentur. Nos igitur adducti praestantissimi Pontificis exemplo facultatem eamdem tibi impertimur, iis tamen conditionibus, quas superius commemoravimus. His autem verbis usus est S. Leo (epist. 11, iuxta recentem editionem; quae tamen octuagesimum primum locum obtinet, si veteres editiones inspiciantur): << Ut autem in omnibus observantia nostra << concordet, illud quoque volumus custo<< dire, ut, cum sollemnior quaeque festi<< vitas conventum populi numerosioris in<< dixerit, et ea fidelium multitudo conve«nerit, quam recipere basilica simul una << non possit, sacrificii oblatio indubitanter << iteretur, ne his tantum admissis ad hanc << devotionem, qui primi advenerint, vi<< deantur hi, qui postmodum confluxerint, << non recepti, cum plenum pietatis atque << rationis sit, ut quoties basilicam, in qua << agitur, praesentia novae plebis impleve<< rit, toties sacrificium subsequens offera<< tur. Necesse est autem, ut quaedam pars « populi sua devotione privetur, si, unius

soma Aposto

[ocr errors]
[ocr errors]

liarem in te benevolentiam nostram testa-
remur, qua benedictionem apostolicam tibi
peramanter impertimur.

Datum Romae, apud S. Mariam Maio-
rem sub annulo Piscatoris, die x. martii
MDCCXLVI., pontificatus nostri anno vi.

LXXIV.

Episcopum Oscensem docet, quibus in ca-
sibus et conditionibus ex iure communi,
eodem die, bis Missa ab eodem sacer-
dote celebrari possit (1).

BENEDICTUS PP. XIV.

Venerabilis frater,

salutem et apostolicam benedictionem.

< tantum Missae more servato, sacrificium << offerre non possint, nisi qui prima diei << parte convenerint. Studiose ergo dilectio<< nem tuam et familiariter admonemus, << ut quod nostrae consuetudini ex forma << paternae traditionis insedit, tua quoque << cura non negligat, ut per omnia nobis <<< et fide et actibus congruamus. » Fredens oeco- § 10. Postremo te admonemus aditus inLae sedis, e- tercludere illorum sermonibus, qui dictiservandis tant ampliora privilegia in Maronitas, atque Graecorum riti- Italo-Graecos collata fuisse a Sede Apostolica, et plurimis in locis libere permitti ea quae tibi in praesentia denegantur. Nam Italo-Graeci inter Latinos versantur, latinoque Episcopo subiiciuntur; Maronitae autem fidem Romanae Ecclesiae profiten- Venerabili fratri Antonio Episcopo Oscensi, tes, latinum ritum magna ex parte susceperunt. Accedit, quod perpauci schismatici degunt in iis locis, ubi graecae disciplinae relaxatio minime improbatur, vel saltem catholici tam frequentes sunt, ut numerum schismaticorum longe superent, qui sane catholicos arguere et lacessere non praetermittunt, si paululum vetus disciplina remittatur. Ob has causas, quae te minime afficiunt, animum nostrum induximus, ut aliis largiremur ea quae tibi convenire non arbitramur; utque maiori, quo possumus, studio tueamur auctoritatem ac sententiam, quam Innocentius III. in Lateranensi Concilio, cap. 4, amplexus est, ac posteris commendavit: « Licet Graecos in <<< diebus nostris ad obedientiam Sedis Apo<< stolicae revertentes fovere et honorare << velimus, mores ac ritus eorum, in quan<< tum cum Domino possumus, sustinen« do, in his tamen illis deferre nec vo<< lumus, nec debemus, quae periculum < generant animarum et ecclesiasticae de<< rogant honestati ». Idem exemplum secutus est Innocentius IV. in epistola ad Episcopum Tusculanum, legatum Sedis Apostolicae apud Cyprios: « Quia nonnulli Grae« corum iamdudum ad devotionem Sedis << Apostolicae redeuntes, ei reverenter obe<< diunt et intendunt, licet et expedit, ut << mores ac ritus eorum, quantum cum Do<< mino possumus, tollerantes, ipsos in Ro<< manae Ecclesiae obedientia praeserve« mus, quamquam in iis, quae animarum < periculum parerent vel honestati eccle<siasticae derogarent, nec debeamus illis « deferre aliquatenus, nec velimus. >> § 11. Haec scribenda duximus, ut pecu

(1) Ex Tabulario S. C. de Prop. Fide.

Declarasti nobis, in sacra Visitatione, qua Dioecesim tuam perlustrasti, deprehendisse nonnullos rectores ecclesiarum parochialium, quibus alia quoque ecclesia a parochiali longe seiuncta commendata est, quam ob exiguos proventus alii sacerdoti committere nequeunt, qui pro-rectoris munus sustineat: hinc fieri, ut rectores ipsi rem divinam in utraque ecclesia festis diebus conficere non dubitent, ut populus uterque parere possit Ecclesiae praecipienti fidelibus, ut festis diebus Missae sacrificio intersint. Nobis etiam exposuisti, decrevisse in tua Synodo id minime licere Rectoribus ecclesiarum parochialium, quoties alius sacerdos praesto sit, qui sacrum facere possit in una ex iis ecclesiis, quae rectoribus subiiciuntur; id autem attulisse tam gravem rectoribus ipsis molestiam, ut Synodalis Decreti executionem parumper differre censueris, donec sententiam in hac re nostram, nostramque voluntatem intelligeres. Quamobrem prudentiam tuam in primis commendamus, totiusque Hispanae gentis in hanc Sedem Apostolicam observantiam, ob quam, si forte aliquid incerti dubiique contigerit, ad Romanum Pontificem confugere, consiliumque ad explicandas difficultates deposcere consuevit. Deinde tuae Synodi Decretum aequitati ac disciplinae Ecclesiae maxime consentaneum esse respondemus; ita ut demandari exe

Dubium ab Episcopo Sanctitati Suae pro

positum.

Decretum synodale Episcopi.

Sententia doctorum in hac materia.

cutioni debeat, nec vanis omnino rectorum querimoniis imminui vel labefactari.

§ 1. Quamvis nonnulli ex theologis mòralibus (et quidem nimis indulgenter) plures rationes et causas excogitaverint, ob quas sacerdos eodem die Sacrificium Missae bis offerre posse videatur, quemadmodum facile videri potest 3 Summae Sancti Antonini tit. 3, cap. 6, num. 5, item lib. 3, Summae Sancti Raymundi tit. 24, et in Summa Hostienis ad tit. de celebratione Missarum num. 14 et seqq., et in Summa Sylvestrina in verb. Missa primo §. Septimo quaeritur, et in Summa Armilla in verb. Missa, num. 15, id tamen unanimi consensu permittitur Sacerdoti, qui duas. parochias obtineat vel duos populos adeo seiunctos, ut alter ipsorum parocho celebranti per dies festos adesse nullo modo possit, ob locorum maximam distantiam: tunc enim absque ulla dubitatione licere existimant eiusmodi rectori, cum festi dies incidunt, bis sacrum conficere, ut populo utrique satisfaciat. Et Suarez in 3 part. Divi Thomae tom. 3, quaest. 73, art. 2, disput. 80, sect. 3, de hac hypotesi loquens, inquit in ea tantum hodie licere duas missas eodem die celebrare: Casus de pluribus parochiis est proprius, ac fere solus in usu. At vero, si in altera ex his parochiis sacerdos aliquis deprehendatur, qui rem divinam facere possit, tum illarum rectori nequaquam licet in utroque loco sacrificium iterare, eo quod alterius sacerdotis opera populi necessitati satis consulatur. Ita probant unanimes Pasqualigus de Sacrificio Missae tom. 1, quaest. 381, num. 2, Vericellus de apostolicis missionibus tit. 1 de privilegiis regularium, dub. 18, §. 31, num. 201, Girabaldus de Sacramentis tract. 5, cap. 7, dub. 2, num. 15, Rotarius in Theologia Morali Regularium tom. 3, cap. 2, punct. 11, num. 5, Tournelius in Praelectionibus Theologicis, de Sacramento Eucharistiae part. 2, iuxta Parisiensem editionem p. 346, Schmalzgrueberius tit. de celebratione Missarum num. 41. Quod si scriptores isti vestras in manus nondum pervenerint, aliorum testimoniis rem plane cognoscitis, nempe Cardinalis Zabarellae in cap. consuluisti, num. 3, de celebratione Missarum, ubi haec habentur: Si est alius, qui celebrare possit, non celebrabit sacerdos alia vice, dummodo ille alius sit paratus celebrare et sit teiunus; Petri de Ancharano in Commentariis ad eumdem Tex

tum n. 1: Intellige, si non sit alius ibi paratus ad celebrandum et ille sit ieiunus; Cardinalis Toleti in Summa lib. 2, cap. 3, num. 4, Layman in Theolog. Morali lib. 5, tract. 5, cap. 4, n. 6; Salmaticensium Theologiae Moral. tom. 1. tract. 5, de Sacrificio Missae, cap. 5, punct. 1, num. 12, iuxta quartam editionem, quae Matriti facta est anno 1717; Gavanti ad rubricas missalis part. 3, tit. 12,

num. 7.

odi Limanae.

dictum decre

§ 2. At supervacaneum est plures auc- Decretum Syntoritates praestantium virorum congerere, cum id satis superque constet ex septima Synodo Dioecesana, quam Sanctus Turribius anno 1592 celebravit cap. 3, tom. 4 Conciliorum Hispanorum, quae simul collegit vir eximius inter Hispanos Cardinalis de Aguirre pag. 687. Porro haec sunt verba: luxta dispositionem Concilii Provincialis celebrati in hac civitate an. 1567, quantum convenit et per locum iuris possumus, licentiam concedimus omnibus Indorum, Hispanorumque parochis nostri districtus, ut diebus dominicis, et festivis ex praecepto servandis, possint celebrare duas missas in duabus ecclesiis tam inter se distantibus, ut qui in loco unius ecclesiae assistunt, non possint commode accedere ad audiendam Missam in altera. § 3. Ex his apertissime deprehenditur concedi parocho, qui duas ecclesias distantibus omnino locis positas habeat, bis Sa- ceat duas Miscrificium Missae instituere, ne diebus fe- celebrare. stis Ecclesiae praeceptum a populo violetur; ea tamen conditione, ut legitimam pro re gerenda facultatem prius obtinuerit, uti nos inferius explicabimus. Ex verbis autem depromptis ex eodem capite tertio Limanae Synodi, quae mox subiiciemus, certi limites eidem parocho statuuntur, ipsique praescribitur, ut uno tantum loco sacrum conficiat, si in altero sacerdos occurrat, qui populo rem divinam operari possit. Cum autem habuerint alium sacerdotem, qui possit celebrare in altera dictarum ecclesiarum, non poterit parochus celebrare in utraque, sed unam missam tantum in una, quandoquidem alter sacerdos possit satisfacere necessitati alterius populi.

§ 4. Non ignoramus, auctoritatem Limanae Synodi suae Dicecesi finibus solum concludi. At, cum Sanctus Turribius regendae Ecclesiae peritissimus et virtutum. omnium gloria clarissimus semper habitus sit, ipsius legibus, ac dioecesanis institutis

Quando iuxta tum Parocho li

sas eodem die

« ÖncekiDevam »