Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[blocks in formation]

usus.

administrando apud nonnullos confessarios in Portugalliae et Algarbiorum regnis introduci coepta, non sine animi nostri dolore, nuntium accepimus, non levi aliquo incertoque rumore ad nos perlatum, sed ita gravibus solidisque fundamentis innixum, ut prudentem omnino fidem de periculi cum veritate, tum magnitudine, facerent; praetermittere non potuimus, quin continuo, datis ad venerabiles fratres eorumdem regnorum ac ditionum Archiepiscopos et Episcopos apostolicis nostris literis, remedium nascenti malo quam promLiteris San- ptissime adhiberemus. Earum vero literani, quae hic in- rum die septima mensis iulii superioris seruntur, re- anni millesimi septingentesimi quadrageprobatus' fue simi quinti editarum, quas praesenti huic nostrae Constitutioni inserendas existimamus, hic tenor erat:

ctissimi Domi

rat.

Confirmatio earumdem lite

rarum.

Benedictus Papa XIV.

Venerabiles fratres,

salutem et apostolicam benedictionem.

Suprema omnium ecclesiarum solicitudo, etc. (1).

§ 1. Has porro nos literas in forma brevis tunc datas iterum praesentibus nostris confirmamus et roboramus, easque ab omnibus et singulis fideliter exacteque observari iniungimus atque praecipimus.

Et poenae in Statuentes insuper, ac decernentes, ut docentes oppositum, contra- quicumque cuiusvis status, gradus, condicentes, mala interpretantes. ditionis, dignitatis et ordinis, etiam speciali et individua, ad effectum ut hisce nostris praesentibus comprehendatur, mentione et expressione digni, ausus in posterum fuerit docere licitam esse huiusmodi praxim, prout ea in relato nostro brevi exponitur ac reprobatur, vel scribere aut loqui praesumpserit, ad eiusdem damnatae praxis defensionem, vel ea, quae in dicto brevi contra eamdem praxim decreta sunt, impugnare aut in alienos sensus temere detorquere seu interpretari; incidat ipso facto in excommunicationem, a qua non

(1) Reliqua vide supra pag. 230.

possit, praeterquam in articulo mortis, ab alio, quacumque etiam dignitate fulgente, vel auctoritate suffulto, nisi a nobis, vel pro tempore existente Romano Pontifice, absolvi.

Et in confes sarios contrafa

Et quia non modo cavendum est, ut, quae sunt a nobis in praeinsertis literis cientes. decreta, ab omni impugnatione, contradictione, pravaque interpretatione salva sint, et immunia, verum etiam ne quis in Sacramenti Poenitentiae administratione ab eorum omnimoda observantia umquam recedat; idcirco omnibus et singulis confessariis utriusque cleri tam saecularis, quam regularis, quantumvis exempti, et quacumque speciali et expressa mentione alias fortasse nominandi, graviter et districte, divini interminatione iudicii, atque in virtute sanctae obedientiae, prohibemus, ne, conformiter ad praedictam reprobatam praxim, poenitentes, qui peccatum seu crimen aliquod, cuius socium aut socios habuerint, ipsis in tribunali poenitentiae confiteantur, interrogare praesumant, de nomine socii seu complicis, loco habitationis, vel aliis huiusmodi adiunctis, sive circumstantiis, expressionem magisque individuam eiusdem complicis manifestationem concernentibus; eidem poenitenti, si manifestare renuerit, sacramentalem absolutionem denegando: alioquin noverint sese, ultra peccati lethalis incursum, suspensioni ab officio audiendarum confessionum, aliisque etiam gravioribus poenis, fore subiiciendos.

Praeterea, quoniam contra damnatum hu- Ordo proceiusmodi exitialem abusum, ne cum ani- dendi contra dictos delinquenmarum pernicie radices agat, necesse du- tes, cimus modum ac formam etiam in foro externo procedendi, et ultrices adversus reos poenas imponendi, statuere atque ordinare; omnesque super hoc exorituras, vel etiam iam exortas, dissensiones componere et penitus amputare; volumus, decernimus ac declaramus, quod docentes, ut supra, licitam esse praxim a nobis iam reprobatam, vel in eiusdem praxis defensio- Tam docentes. nem scribentes aut loquentes, vel eiusdem male interprereprobationem in memorato nostro brevi tantes, contentam impugnantes, aut perverse interpretantes, in officio Sanctae Inquisitionis praedictorum regnorum atque ditionum severe puniantur, et contra eos et eorum quemlibet in eodem officio procedatur, non minus, ac contra illos ibidem procedi solet, qui asserunt, tradunt, tuen

contradicentes,

Quam confessani contrafacientes cum su

dogmatis.

tur opiniones scandalosas, perniciosas, et uti tales a Sede Apostolica reiectas et condemnatas.

Similiter in eodem officio procedendum erit, et procedi volumus ac statuimus conspirione pravi tra confessarios quoque, ut supra, delinquentes, ac de nomine complicis poenitentem interrogantes, eidemque poenitenti, nisi illud sibi manifestet, absolutionem denegantes: dummodo tamen huiusmodi interrogandi ac denegandi actus talibus circumstantiis coniunctus sit ac convestitus, quae sic agentem confessarium de adhaesione ad praedictam reprobatam praxim, tamquam ad licitam, vel alio quovis modo de prava credulitate suspectum reddant.

In officio in- § 2. Itaque contra praedictos omnes et sinjuisitionis iudicandi et pu- gulos delinquentes tam saeculares, quam

niendi,

Et eidem a scientibus deannciandi.

quorumvis etiam quomodolibet exemptorum ac Sedi Apostolicae immediate subiectorum Ordinum, Institutorum, Societatum et Congregationum regulares, cuiuscumque dignitatis ac praeeminentiae, aut quovis privilegio muniti existant, et quorum specialis et nominatim mentio facienda sit, praedictorum regnorum ac ditionum inquisitores, potestate a nobis tradita, quatenus opus sit, praesentium tenore de novo concessa, prout in causis fidei, iuxta sacrorum canonum formam, nec non sancti officii inquisitionis huiusmodi constitutiones, privilegia, consuetudines et decreta, diligenter inquirant et procedant, et quos in aliquo ex eiusmodi excessibus culpabiles repererint, in eas, pro criminum qualitate et circumstantiis, suspensionis ab officio confessiones audiendi, vel etiam ab executione Ordinum, privationis beneficio∙rum, dignitatum, ac perpetuae inhabilitatis ad illa, nec non vocis activae ac passivae, si regulares fuerint, aliasque poenas decernant; omnes etiam, vel earum tantum aliquas, in perpetuum, vel ad tempus, infligendo.

Quicumque vero alium quemlibet aliquo ex supradictis modis deliquisse cognoverit, eum, intra terminum dierum, in edictis sancti officii eiusmodi inquisitionis praefigi solitum, eidem sancto officio denunciare teneatur: alioquin poenas non denunciantibus per eadem edicta infligi consuetas incurrat. Verumtamen ab huiusmodi onere denunciandi iustis de causis eximi volumus, et eximimus, personam ipsam poenitentem dumtaxat in causa propria, idest in casu, quod suum peccatum

confitens, a confessario adigatur ad sibi manifestandum nomen complicis in eodem peccato: tunc enim poenitentem huiusmodi ab obligatione eumdem confessarium denunciandi liberamus. Sed quando aliunde, quam ex propria, ut dictum est, confessione, noverit confessarium aliquo ex superius enumeratis, et sancto officio denunciandis modis deliquisse, tunc eum et ipse denunciare ex ista aliunde habita notitia teneatur.

ro contrafacien

Ordinariis.

Quod si confessarii de complicis nomi- Confessarii vene perperam interrogantis, absolutionem- tes absque dicta suspicione, que, ni sibi detegatur, denegantis actum iudicandi et pu contingat eiusmodi esse, ut, quamvis im- niendi erunt ab prudens et malus, simplex tamen quidam et nudus actus fuerit, idest iis circumstantiis destitutus, quae de prava credulitate, vel de mala adhaesione ad praxim in saepe dicto nostro brevi reprobatam, tamquam ad licitam, eumdem confessarium suspectum reddant; tunc istiusmodi delictum neque denunciationis oneri, neque sancti officii praedicti cognitioni subiectum erit; sed de illo cognoscere, atque in delinquentem confessarium, per suspensionem ab audiendis confessionibus, vel alias canonicas et legitimas poenas pro delicti modo animadvertere, ad locorum Ordinarios in sua cuiusque dioecesi omnino spectabit.

nitur.

His igitur circa ordinem, formam, moHaec procedendi regula dumque contra eiusmodi delinquentes pro- servanda decercedendi, ut praefertur, constitutis, ac suis unicuique iudici ecclesiastico iuribus assignatis et distributis; hanc nos deinceps regulam ab omnibus observari ac custodiri volumus et mandamus, si quando talia delicta deprehendi contigerit; quae tamen haud umquam posthac eventura in Domino confidimus, accedente insuper praeclara Inclytae Lusitanae nationis universae erga Sedem Apostolicam observantia et obedientia, nec non eximia tum istius sanctae Inquisitionis officii, tum cuiusque loci Ordinariorum numquam defutura vigilantia. Quapropter quaecumque aliter, quam praesentibus nostris decrevimus et constituimus, sive in edictis praefati officii Inquisitionis, sive in quibuslibet quorumvis Ordinariorum mandatis, aut pastoralibus literis, vel decretis antehac statuta prodierint, ea nos, quoniam post apostolicam hanc a nobis propositam agendi seu iudicandi normam minus necessaria fore censemus, desinere iam, et cessare, ac, veluti numquam emanassent, omnem obligandi vim amittere, motu proprio, et ex certa scientia, deque

Et aliter a quocumque antehac statuta abrogantur.

tione.

apostolicae potestatis plenitudine declaramus, statuimus atque sancimus.

Clausulae pro § 3. Decernentes easdem praeinsertas, nec literarum validitate et execu- non praesentes nostras literas, et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo quod quicumque cuiusvis status, gradus, ordinis, praeeminentiae, et dignitatis existant, seu alias speciali et individua mentione, et expressione digni in praemissis interesse habentes, seu habere quomodolibet praetendentes, illis non consenserint, nec ad ea vocati, citati et auditi, neque causae, propter quas tum praeinsertae, tum praesentes emanaverint, sufficienter adductae, verificatae et iustificatae fuerint, aut ex alia qualibet etiam privilegiata causa, colore, praetextu et capite, de subreptionis vel obreptionis, aut nullitatis vitio, seu intentionis nostrae, vel interesse habentium consensus, aliove quolibet defectu, notari, impugnari, aut in controversiam vocari posse; sed ipsas praesentes, easdemque praefatas in forma brevis literas, firmas, validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, et ab omnibus et singulis praemissis, ad quos spectat, seu pro tempore spectabit, exacte et inviolabiliter observari.

Derogationes.

Sicque et non aliter in praemissis censeri, atque ita per quoscumque iudices ordinarios et delegatos, etiam Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, et contra haereticam pravitatem generales Inquisitores, Legatos quoque de latere, et Apostolicae Sedis Nuntios, aliosve quoslibet quacumque auctoritate, potestate et praeeminentia fungentes et functuros, sublata eis et eorum cuilibet aliter, iudicandi et interpretandi facultate, iudicari et definiri debere, ac irritum et inane, si secus super his a quoquam scienter vel ignoranter contigerit attentari.

Non obstantibus quibusvis apostolicis, et in universalibus sive provincialibus aut synodalibus conciliis editis generalibus sive specialibus constitutionibus et ordinationibus, edictis quoque praedicti Inquisitionis officii, et quorumcumque Ordinariorum, etiam Episcoporum et Metropolitanorum, mandatis, literis pastoralibus sive decretis, nec non eiusdem officii, et quarumcumque ecclesiarum etiam episcopalium et metropolitanarum, et quorumcumque ordinum, congregationum, religionum et institutorum, etiam Societatis Iesu, aliisve quibusvis, etiam iuramento, confirmatione apostolica, vel quavis firmitate alia robora

tis statutis, stilis, usibus et consuetudinibus; privilegiis quoque, indultis et literis apostolicis eidem Inquisitionis officio, illiusque Inquisitoribus, Commissariis, aliisque officialibus, tum etiam Ecclesiis, eorumque praelatis, ordinibus, congregationibus, institutis, societatibus, illorumque superioribus et personis quibuslibet, sub quibusvis verborum tenoribus et formis; et cum quibuscumque etiam efficacissimis, et insolitis derogationibus, clausulis atque decretis, etiam motu, et apostolicae potestatis plenitudine similibus, seu ad quarumcumque personarum, etiam regia, aliave qualibet mundana vel ecclesiastica potestate fulgentium instantiam, vel alias quomodolibet. in contrarium praemissorum concessis, confirmatis et innovatis.

Quibus omnibus et singulis, etiamsi pro illorum sufficienti derogatione, de illis, eorumque totis tenoribus specialis et individua, ac de verbo ad verbum, non autem per clausulas generales idem importantes, mentio seu quaevis alia expressio habenda, aut alia exquisita forma ad hoc servanda foret, tenores praedictos pro sufficienter, et de verbo ad verbum expressis et insertis, formasque huiusmodi pro plene et exacte observatis habentes, ad praemissorum effectum, hac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus.

Volumus autem, ut earumdem prae- Fides habenda transumptis. sentium transumptis, sive exemplis, etiam impressis, manu notarii publici subscriptis, et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides in iudicio, et extra, ubique habeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae, vel ostensae.

Nulli ergo omnino hominum liceat paginam hanc nostrarum condemnationis, reprobationis, confirmationis, sanctionis, prohibitionis, ordinationis, abrogationis, derogationis et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem. omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius, se noverit incur

surum.

Datum in Arce Gandulphi, Albanensis dioecesis, anno Incarnationis Dominicae millesimo septingentesimo quadragesimo sexto, quarto nonas iunii, pontificatus nostri anno VI.

Sanctio.

Exordium.

at hoc datis.

LXXX.

Nonnulla praescribit circa regimen confraternitatis utriusque sexus sub invocatione Cathedrae S. Petri, prope metropolitanam ecclesiam Ragusii erectae (1).

BENEDICTUS PP. XIV.

ad futuram rei memoriam.

Iniunctum imbecillitati nostrae in suprema catholicae ecclesiae procuratione gravissimum munus advigilandi non modo pro sacrarum rerum cultu, sed pro publicarum etiam rerum tranquillitate, a pastorali nostra sollicitudine et apostolica auctoritate iure ac merito exigit, ut si qua dissidia, quae bene constitutum utrarumque ordinem quomodolibet invertere et perturbare possent, statim opportuna ac salutaria iisdem dissidiis componendis extinguendisque apostolicae providentiae potestatisque nostrae remedia adhibere satagamus.

(1) Ex Regesto Epist. ad Princ. et alios anno vi. Benedicti XIV., in Arch. Vatic. Ex eodem reg. transcribimus ep. ad Archiepiscopum Ragusinum et ad rectorem et consiliarios reipublicae Ragusae.

Venerabili fratri Angelo Archiepiscopo Ragusino, BENEDICTUS PAPA XIV.

Venerabilis frater,

salutem et apostolicam benedictionem.

Super exorta Non sine gravi cordis nostri dolore acccepimus, dissidia dolens dissidia inter dilectos filios confratres ConfraterniArchiepisco- tatis sub invocatione Cathedrae Sancti Petri in ista pam certiorem facit de literis civitate erectae saepe excitari solita, eo processisse, ut, ne quidquam vel minimum praeiudicii ac detrimenti tranquillitati reipublicae ragusinae afferri aliquando contingat, nostri apostolici muneris esse ducamus, nonnulla ad pacem concordiamque inducendam providentissime decernere, quemadmodum ex aliis nostris in simili forma brevis literis hac ipsa die ad futuram rei memoriam datis te intellecturum fore confidimus.

Apostolicarum Fraternitati itaque tuae committimus et manWerarum exe- damus, ut statim atque ad te redditae fuerint laurutionem illi datae nostrae literae, easdem iis ad quos spectat, demandat.

notas facias ac denunties; nec non omnia et singula in iisdem contenta debitae promptaeque executioni, etiam, quatenus opus fuerit, sub ecclesiasticis censuris poenisque canonicis demandari et servari cures, satagas et adnitaris, salva semper archiepiscopali tua iurisdictione et auctoritate. Ceterum de pastorali obstrictae tuae erga nos et Apostolicam hanc Sedem obedientiae in exequendis apostolicis mandatis nostris officio alacriter praestando certi, ad prosperi successus auspicium fraternitati tuae apostolicam benedictionem peramanter impertimur,

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris, die XI. iulii MDCCXLVI., pontificatus nostri anno vi.

§ 1. Quoniam autem, sicut accepimus, con- Narratio. fraternitas utriusque sexus christifidelium, de consensu bo. me. Andreae Archiepiscopi Ragusini, et cum beneplacito consilii et nobilium civitatis Ragusinae, pro diversis piis operibus adimplendis sub invocatione Cathedrae Sancti Petri in civitate Ragusina olim instituta reperitur, cuius deinde peculiaria quaedam statuta apostolica itidem auctoritate, per apostolicas fel. rec. Xysti IV. et Clementis VIII. romanorum Pontificum praedecessorum nostrorum literas, quarum tenorem his praesen- . tibus nostris in forma brevis literis pro expressis et insertis haberi volumus, et in quibus uberius dicitur contineri, approbata et confirmata fuerunt: huius vero confraternitatis confratres presbyteri, praesertim saeculares, penes quos bonorum ac reddituum privative residet administratio, pro tempore existentes, cum de rebus negotiisque quibuscumque ad memoratam confraternitatem quomodolibet spectantibus per ipsos agendum deliberandumque esset, suos coetus, sive conventus sive congregationes,

Dilectis filiis nobilibus viris rectori et consiliariis reipublicae Ragusinae,

[ocr errors]

BENEDICTUS PAPA XIV.

Dilecti filii nobiles viri,

salutem et apostolicam benedictionem.

Quanta paterna benevolentia inclytam istam Illos laudat rempublicam, etsi catholicae fidei hostibus veluti et de exauditis circumseptam, de orthodoxa tamen religione bene- precibus certiomereri pergentem, prosequamur, quantaque apo- res facit. stolica benignitate optatis nobilitatum vestrarum obsecundare gestiamus, vobis reipsa compertum exploratumque esse non dubitamus. Quod sane vobis amplius confirmatum iri confidimus per alias nostras in simili forma brevis literas hac ipsa die ad futuram rei memoriam datas, ex quibus intelligetis qua alacritate demissis precibus vestris annuerimus, et quo pacto opportunum ac salutare pro conservanda eiusdem reipublicae tranquillitate apostolicae providentiae auctoritatisque remedium adhibuerimus.

Ad eiusdem itaque reipublicae vestrae decus, commodum et incrementum pro supremo apostolicae procurationis nostrae munere nos advigilantes, parem a nobilitatibus vestris requirimus non tam perspectae commendatissimaeque vestrae erga Apostolicam hanc Sanctam Sedem nosque ipsos observantiae reverentiaeque vicem, quam debitam pro divini honoris cultu adaugendo, rerumque sacrarum disciplina servanda operam ac studium. Porro nobilitatibus vestris persuasum esse cupimus, vos hac ratione divinum quidem praesidium ad prosperiorem firmioremque eiusdem reipublicae conditionem, tranquillitatemque comparandam promerituros, a nobis vero omnia apostolicae caritatis auctoritatisque officia certo facere pollicituros. Interim apostolicam benedictionem, cum coelestium munerum copia coniunctam, nobilitatibus vestris peramanter impertimur.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris, die XI. iulii MDCCXLVI., pontificatus nostri anno vi.

Hortatio.

Ad concor

publica servan

in quodam prope metropolitanam ecclesiam loco, sive conclavi sive mansione, habere solebant. Verum ob controversias et dissensiones, prout pariter accepimus, ab iisdem saecularibus presbyteris super eorumdem reddituum dispensatione nuper excitatas, timentes nos, ne quidquam praeiudicii aut detrimenti eapropter tranquillitati reipublicae Ragusinae, quae orthodoxae religionis hostes adiacentes habet, importari posset, atque ex eo potissimum, quod confratres presbyteri saeculares huiusmodi, .sive multi sive pauci, congregari soliti non modo ad arcanum et iusiurandum servandum obligantur, ne quidpiam suarum consultationum deliberationumque cuiquam communicetur; verum coetus etiam, sive conventus sive congregationes suas, haud amplius in designato loco, ut praemittitur, sed ubicumque iisdem confratribus congregandis libet, celebrare audeant: unde nonnulli in suspicionem etiam venerunt non levem, quod ipsi presbyteri confratres hoc pacto de negotiis ad rempublicam etiam pertinentibus interdum agere, atque ita iisdem negotiis sese immiscere tentent.

Eapropter nos, ut omnis iniecta suspidiam cum re- cio huiusmodi incussusque metus e medam nonnulla dio penitus auferatur, etsi nullum ecclecirca regimen confraternita siasticae libertati et immunitati praeiuditis præscribuntur. cium aut detrimentum afferri cupimus, imo omnes apostolatus nostri partes ad utramque vindicandam conferre adnitimur; tamen ad pacem, concordiam, tranquillitatemque conciliandam, servandam, confirmandamque par aequumque esse ducimus, ut, iustitia et pace, ac sacerdotio et imperio sese invicem osculantibus, nonnulla de integro decernamus, prout tenore praesentium apostolica auctoritate decernimus: 1. Ut nimirum deinceps singulis eorumdem confratrum coetibus, sive conventibus. sive congregationibus, tam statis, quam quacumque causa toties quoties opus fuerit indicendis et habendis, semper interesse debeant duo nobiles viri ex Ordine Senatorio singulis mensibus sorte extrahendi. II. Ut ipsi confratres non alibi ad ipsorum libitum et arbitrium, sed in solito prope metropolitanam ecclesiam, ut praemittitur, loco dumtaxat convenire et congregari possint. III. Ut nobiles viri, qui, ut pariter praemittitur, in coetibus, sive conventibus sive congregationibus huiusmodi, interesse tenentur, nudam simplicemque in ipsis praesentiam praestantes, solam quoque sim

plicemque agendarum deliberatarumque rerum notitiam habentes, nullas omnino in consultationibus deliberationibusque per confratres ineundis statuendisque, nullas in reddituum administratione et usu, eorumque reddenda ratione, nullas commendationum in confratrum electionibus, nullas denique in rebus negotiisque quibuscumque ad eamdem confraternitatem quomodolibet spectantibus partes sibi arrogent; atque ita sese gerant, ut nullum penitus omnimodae confratrum libertati praeiudicium per ipsorum praesentiam inferri possit. IV. Ut laudati duo nobiles viri in eorumdem confratrum coetibus, sive conventibus sive congregationibus, praesentes ad inviolabile omnium et singularum rerum per ipsosmet confratres vel disputatarum, vel deliberatarum, vel gestarum secretum servandum districte teneantur. v. Ut omnes et singulae resolutiones deliberationesque, quas ab iisdem confratribus presbyteris non in loco designato, sed alibi ad libitum congregatis, deinceps capi ac statui ausum fuerit, nunc pro tunc nullae, irritae et inanes, ac nullius prorsus momenti et roboris reipsa sint et habeantur. vi. Nolumus denique per huiusmodi apostolicae providentiae decreta quidquam vel minimum praeiudicii aut detrimenti detractum aut illatum iri iuri ad Archiepiscopum pro tempore Ragusinum super eadem confraternitate, iuxta sacros canones ac praesertim Concilium Tridentinum, competenti; sed ius eiusmodi semper illaesum et integrum esse et fore, atque intelligi debere volumus ac mandamus.

§ 2. Decernentes easdem praesentes lite- clausulae conras et in eis contenta quaecumque semper firmatoriae. firma, valida et efficacia existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, et illis, ad quos spectat et pro tempore quandocumque spectabit, in omnibus et per omnia plenissime suffragari, et ab eis respective inviolabiliter observari; sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos, etiam causarum palatii apostolici auditores et S. R. E. Cardinales, ac quos vis alios quacumque praeeminentia et potestate fungentes et functuros, sublata eis et eorum cuilibet quavis aliter iudicandi et interpretandi facultate et auctoritate, iudicari et definiri debere; ac irritum et inane, si secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari.

« ÖncekiDevam »