Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Forma, qua aliqui usi sunt, refertur.

cere.

Et solum pot est in fine mis

sae.

etiamsi illae in Bulla in Coena Domini contineantur.

Cum haec ita sint, tamen deprehendimus, quemdam ritum temere et inconsulto excogitatum esse pro supradicta prima benedictione pontificia invocativa, quae aut pluries aut semel datur quolibet anno. Quippe simplex Sacerdos in medio altaris collocatus, ministris circum adstantibus et sacris indumentis ornatis, trinam benedictionem populo impertit, et alia plura gerit, quae enumerare hoc loco supervacaneum existimamus.

Et quidem benedictio super populum solemnis est: eamque in quacumque Orbis terrae parte Romanus Pontifex elargiri potest: Episcopus autem in sua dioecesi et locis ipsius etiam exemptis: Archiepiscopus in sua provincia et locis eius exemptis, eamdem exercere valet potestatem. Id constat decreto Clementis V. in Viennensi Concilio, quod in Clementina Archiepiscopo, de privilegiis, recensetur. Porro abbatibus eiusdem benedictionis super populum tribuendae facultas conceditur in ecclesiis, quae ipsis plene subiiciuntur, modo tamen apostolicum privilegium ad id necessarium obtinuerint: quo sane uti nequeunt, nisi postquam sacrum solemne, uti Vesperas in ecclesia peregerint: nam populo in via passim occurrenti benedicere ipsis non licet, nisi id clare in eodem privilegio declaretur, uti respondit Alexander IV. in Cap. Abbates, de privilegiis, in sexto.

Simplex sa- Simplex ergo Sacerdos nequit benediccerdos nequit populo benedi- tionem super populum elargiri, iuxta Can. Ministrare 26, q. 6, benedictionem quoque super populum in ecclesia fundere, Presbytero penitus non licebit: quod tamen eidem Sacerdoti modo permittitur, postquam divinum Missae Sacrificium absolvit. Dictum est, modo permitti: si etenim sacram antiquitatem inquiramus, neque id Presbytero licitum olim fuisse cognoscemus, uti nos ipsi certis documentis ostendimus in nostro Tractatu de Sacrificio Missae sect. 1, num. 382, qui primo Bononiae anno MDCCXL. typis editus fuit, ac sect. 1, num. 391, in eodem tractatu, qui deinde latine redditus publicam lucem iterum adspexit Patavii an. MDCCXLV. Licet olim Etsi siquidem in usu semper fuerit, ut, re plina obtineret. divina peracta, populus ab ecciesia bene

contraria disci

dictione dimitteretur, quemadmodum in Can. Missas, de Consecratione, dist. 4 continetur; id tamen, non a Sacerdote cele

lur. Pont. de Prop. Fide Partis I. Vol. III.

brante, sed vel ab Episcopo, si praesens aderat, vel, si aberat, ab Archipresbytero eius iussu praestabatur: quo sensu explicatur Decretalis in Cap. Officium, de Officio Archipresbyteri, ubi inter Archipresbyteralia muner arecensetur benedictiones Presbyterales in ecclesia dare; prout animadvertit Gonzalez in idem Cap. Officium, n. 2, idemque antea plane comprobaverat Saussy in Panoplia Sacerdotali, pag. 558.

nen. hanc tri

Quibus omnibus subsequens plurium sae- Conc. Lauduculorum contraria praevaluit disciplina, buit sacerdoti quae Sacerdoti celebranti potestatem fecit facultatem. benedictionem super populum in fine Missae effundendi, ob eam potissimum causam, quam Bellotus recenset in Ritib. Laudunensis Ecclesiae par. 3, pag. 136, n. 9. At, cum benedictio ad Missae perfectionem pertineat hodie, sine qua fas non est ab incepto sacro recedere, nec iure queat populus ante benedictionem ipsam egredi, ex praecitata Agatensi Synodo, quatenus integrae Missae non interesset quisquis praemature recederet; sequitur, facultatem cuilibet celebranti concessam esse, privatam illam benedictionem ad finem Missae populo ubique locorum impertire. Idem inter Morales Scriptores commemorat Quartus ad Rubricas Missalis p. 386, in dubiis conscientiae.

Idem statuit textus qui al

In Can. Ecce, dist. 95 haec leguntur: Nemo hinc Episcoporum, invidia diaboli- legatur." cae tentationis inflatus, irascatur in templo, si presbyteri interdum exhortentur plebem, si in ecclesiis praedicent, si plebibus ut scriptum est, benedicant. Si glossae fidem praestemus, illud benedicere declarat benedictionem, quae populo traditur a sacerdote, qui rem divinam perficit, nempe post ea verba: Ite Missa est: quam sane interpretationem nos minime respuimus, cum certum habeamus, eumdem textum Sancto Hieronymo non esse tribuendum: quod nonnulli falso putaverunt, quos merito redarguit Theophilus Raynaudus Operum tom. 16, pag. 211; sed incerto auctori, qui inter vivos fortasse tunc agebat, cum benedictio in fine Missae inter benedictiones presbyterales iam haberetur, usque invaluisset, ut Sacerdos, peracto Missae sacrificio, populum benedictione iure suo dimittat, sive absit, sive intersit Episcopus: ea tamen statuta lege, ut, si intersit et in sua sit dioecesi, ad eum prius se convertat, eique caput inclinet, veluti facultatem populo benedicendi postulans; quod ab eodem sacerdote praemittitur, si

47

cere iure suo.

Episcopus Missae intersit, sed extra suam dioecesim versetur, prout desumitur Rubricis Missalis tit. de benedictione in fine Missae, et Evangelio Sancti Ioannis. Concluditur, Cum iam perspectum sit, quo tempore quo tempore et loco possit sa- et loco simplex Sacerdos populo possit iure cerdos benedi- suo benedicere, necessario consequitur, nullam aliam benedictionem super populum ab ipso impertiri licere, nisi iure delegato. Huius naturae est benedictio, de qua nunc agimus, quae per delegationem apostolicam cum unice concedatur, nostrum est omnino ritum praescribere, quem inferius pro norma in posterum servanda subiiciemus, quo sane uti volumus ac decernimus eos Ordines Regulares, sive mendicantes, sive Hinc statuen- non mendicantes, monasticos, vel clericonedicendi, iure rum regularium, quibus nos ipsi, vel praedelegato. decessores nostri, vel futuri Romani Pon

dus est ritus be

Forma, quae praescribitur.

Ritus atque a

di.

tifices, facultatem tribuendae populis benedictionis permiserint.

Admoneatur itaque populus de indulgen- | tia a Sede Apostolica concessa, de praeceptis operibus pro ea lucrifacienda, de die, quo visitanda est ecclesia, de hora denique qua datur pontificia benedictio; et admonitio haec fieri possit, quatenus opus sit, etiam schedis impressis, et consuetis locis palam affixis: licet etenim id a praedecessore, nostro Clemente Papa VIII. fuerit vetitum fratribus Beatae Mariae de Mercede Redemptionis Captivorum et fratribus Sanctissimae Trinitatis Redemptionis pariter Captivorum, in communicatione indulgentiarum et orationum; uti habetur in eius constitutione, quae incipit Cum ad uberes § 5, et in alia Constitutione Decet Romanum Pontificem § 6; visum tamen nobis est, id esse hypothesi inapplicabile; cum, caeteris praetermissis praedicta communicatio certum genus personarum, quosdam videlicet, ut plurimum, confratres, non autem populum universum, ut indulgentia et benedictio, de quibus agitur, complectatur.

Postquam statutis die et hora populus ctus benedicen ad ecclesiam convenerit, alta voce legantur apostolicae literae, seu decreta, quibus indulgentia conceditur, una cum potestate benedictionem apostolicam super populum effundendi, ut de delegatione audientibus. constet; et concessio ex latino sermone in vulgarem accommodatum ad populi intelligentiam conversa pronuncietur: populus ad suorum scelerum detestationem pio brevique sermone excitetur: post quae Sacerdos, nullis circumadstantibus ministris, sto

la et superpelliceo indutus (ut in Rituali Romano praescribitur, cum agitur de benedictionibus, quae extra Missam presbyteris permittuntur) ante altare genuflexus, sequentibus verbis Dei opem imploret:

. Adiutorium nostrum in nomine Domini.

R). Qui fecit coelum, et terram.

. Salvum fac populum tuum Domine. R). Et benedic haereditati tuae. . Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.

Deinde stans, sequentem recitat Orationem.

OREMUS.

Omnipotens et misericors Deus, da nobis auxilium de sancto, et vota populi huius in humilitate cordis veniam peccatorum poscentis, tuamque benedictionem praestolantis et gratiam, clementer exaudi; dexteram tuam super eum benignus extende, ac plenitudinem divinae benedictionis effunde: qua bonis omnibus cumulat, felicitatem et vitam consequuntur aeternam. Per Christum Dominum nostrum. R). Amen.

Post quam ad cornu epistolae accedat, ut in actis Ecclesiae Mediolanensis part. 4, benedicet in ecclesia ad altare, stans in cornu epistolae: et stans in cornu epistolae, non trina, hoc est triplici signo Crucis, sed una benedictione, unico videlicet signo Crucis, benedicat, proferens alta voce. haec verba.

Benedicat Vos Omnipotens Deus Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus. R. Amen.

Trina benedictio non est

Trina siquidem benedictio Episcopo competit, non Sacerdoti: cumque nonnulli in danda. fine Missae trinam usurpare coepissent, consuetudo Clementis VIII. auctoritate sublata est, quemadmodum ostendit Meratus hac mortali vita nuper defunctus tom. I, pag. 243. Id nos etiam advertimus in nostro Tractatu de sacrificio Missae, sect. 1, locis supra indicatis. In rubrica quoque Missalis haec habentur: In Missa solemni celebrans eadem voce et modo, qua in Missis privatis, semel tantum benedicit populo. Insuper Caeremoniale Episcoporum trinam benedictionem ipsis solum tribuen

Praecipitur ne praemissa forma violetur.

dam decernit: quod eadem Missalis rubrica confirmatur: Episcopus autem ter benedicit populo etiam in Missis privatis, ut in Caeremoniali habetur. Postremo Alexander VII., decreto, quod die XXVII. septembris MDCLIX. edidit, tempora indicit ac recenset, quibus abbates usu pontificalium praediti, ritu solemni celebrantes, trinam benedictionem impertire possunt: quod iisdem penitus interdicitur, cum rem divinam privatim conficiunt; quod nos ipsi indicavimus nostra Institutione 14, § 4, num. 19, tom. 2, si Bononiensis editionis ratio habeatur, quae peracta fuit anno MDCCXXXV., sin autem easdem Institutiones in latinam linguam conversas, et Romae impressas anno MDCCXLVII. quis inspiciat, idem prorsus deprehendet Institutione 34, § 4 in fine pag. 147. Quocirca non sine animi nostri voluptate epistolam legimus encyclicam Patris Generalis Coenobitarum Ordinis Eremitarum Sancti Augustini, quibus in nostris apostolicis literis potestas facta est dandi in certis anni festivitatibus pontificiam benedictionem, in qua eosdem admonet, ut populo benedicant unico signo Crucis, more sacerdotali: quod ipsum si ab aliis etiam factum esset, querelae ad nos delatae non fuissent de usurpatis honoribus episcopalibus.

Hac itaque epistola encyclica ritum statuimus ac declaramus, quo benedictio papalis in posterum tribuetur, eumque notum facimus Ordinum Regularium praesidibus, ut ipsum regularibus sibi subiectis observandum indicent. Equidem Alexander VII. praedecessor noster usum pontificalium abbatibus, quibus id privilegio convenit, accurate praescribens, ordinariis locorum facultatem concedit, ut, si quid contrarium abbates commisissent, ipsi tamquam Sedis Apostolicae Delegati rem cognoscerent et censuris etiam, si opus esset, omnem insolentiam compescerent. At nos aliam viam suscipiendam ducimus, praecipientes, ut de illis regularibus, qui praescriptum a nobis antea benedictionis ritum violaverint, nos statim certiores efficiant: tunc enim neque infensos invicem Episcopos et regulares reddemus, nec populis beneficium papalis benedictionis denegabimus; sed facultatem eiusdem benedictionis tribuendae parere recusantibus auferemus, eamdem largiemur aliis, qui iussa nostra facere non detrectabunt: qua

[blocks in formation]

dare Pontifici.

a

Quoniam autem, venerabiles fratres, An- Electio metropolitani tistites rutheni in florentissimo Poloniae Ruthenis facta regno, sicut accepimus, in ea possessione non est nisi dignioris praereperiuntur, ut post uniuscuiusque eius- sentatio regi regni Poloniae, dem ritus Metropolitani obitum in unum qui potest et a conveniant, et, meritis et virtutibus sin- lium commengulorum accuratissime expensis, unum eorum, quem ad defuncti Metropolitani vices obeundas magis idoneum in Domino existimaverint, proponendum, et illustri Poloniae regi pro tempore existenti commendandum statuant: hinc est quod nos auctoritate apostolica tenore praesentium declaramus, huiusmodi electionem Metropolitani ab ipsis ruthenis Antistitibus fieri solitam esse puram sinceramque propositionem eidem Poloniae regi pro tempore existenti faciendam de eo, quem iidem Antistites eligentes digniorem reputant; nec propterea laudatum quidem regem ita obstringi, ut supplices pro illo uno regiae maiestati proposito dumtaxat preces defe

(1) Ex App. Bull. Pont. de Prop. Fide vol. II., pag. 135, coll. etc.

Clausulae.

Causa conscri

stolam.

rat ad Romanum Pontificem pro tempore pariter existentem; sed liberum esse eidem regi, ut pro alio, quem ipse rex digniorem iudicaverit, supplicationes Romano Pontifici, ut praemittitur, porrigere possit et valeat.

Decernentes hanc nostram declarationem semper firmam, validam et efficacem existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, regique Poloniae pro tempore existenti in omnibus et per omnia plenissime suffragari; sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos, etiam causarum palatii apostolici auditores, et S. R. E. Cardinales, et Apostolicae Sedis Nuntios iudicari et definiri debere; ac irritum et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, ceterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris, die 1. aprilis MDCCXLVIII., pontificatus nostri anno VIII.

XCIX.

Firmat regulam Sedis Apostolicae de non concedendis dispensationibus matrimonialibus inter haereticos atque catholicos; enunciat quae sint conditiones requisitae in rarissimis, quae occurrant exceptionibus; Episcopos Poloniae docet quomodo se gerere debeant in hoc rerum genere.

BENEDICTUS PP. XIV.

Venerabilis frater,

salutem et apostolicam benedictionem.

Magnae nobis admirationis, nec minoris bendi hanc epi- doloris causa fuit, quod ex fideli dignorum relatione certisque gravium virorum literis accepimus, falsam quamdam in isto Poloniae regno opinionem et famam invaluisse; quod scilicet ab hac Apostolica Sede, cui nos, licet immeriti, divina ordinatione praesidemus, aliquae dispensationes matrimoniales concessae et missae fuerint, et hactenus concedi et mitti soleant, quibus Quia videlicet sublata sint impedimenta canonica matrifuerat S. Sedem monio legitime aut valide ineundo obsi

falso assertum

stentia, licet contrahentium alter, vel etiam cum haereticis dispensare ad uterque, haereticam sectam aperte profi- contrahendum teatur. Quod quum nonnisi per iniuriam matrimonium. et intolerabilem calumniam excogitatum sit, atque disseminatum, apostolici ministerii nostri officio deesse nos arbitraremur, nisi vobis, venerabiles fratres, atque omnibus, ad quos hae literae nostrae perventurae sunt, testatum ac manifestum red-deremus, quae sit in hoc rerum genere perpetua Apostolicae huius Sedis agendi regula et constans consuetudo; simulque vos omnes et singulos per istud Poloniae regnum, sua semper fide et religione commendatum, et ordinarios praesules constitutos, enixe admoneremus, et per misericordiam Dei obsecraremus, ut literas dispensationum matrimonialium, quae pro ipsius regni incolis ab hac Sede et Curia mittuntur, et ipsi attente legatis atque expendatis, et a vestris quique vicariis et officialibus accuratissime considerari iubeatis. Nos enim pro certo habemus, idque mox planum facturi sumus, si quid usquam in hac parte peccatum est, non id factum esse Apostolicae Sedis eiusque officialium culpa; verum aut Ordinariis locorum, aut eorum ministris, qui transmissas dispensationum literas nec legere, nec satis pensare curarunt, omnino tribuendam esse. Neque vero necesse habemus ea omnia in medium proferre, quibus luculenter demonstrari posset antiquitas eius discipli

nae, qua semper Apostolica Sedes catholicorum in haereticis coniugia reprobavit. Sed aliqua dumtaxat afferre sat erit, quibus ostendamus, eamdem disciplinam ac regulam ad nostra usque tempora constanter servatam, apud nos et Apostolicam Sedem non minus integram vigere et religiose custodiri. Hoc est, quod de se ipso, suisque temporibus, testatus est felicis recordationis praedecessor noster Urbanus Papa VIII. in suis literis apostolicis datis. die xxx. mensis decembris anni MDCXXIV. quae leguntur apud Cardinalem Albitium in libro, cui titulus De inconstantia in fide, c. 37, n. 127, ubi ita scribit: Licet probe teneamus catholicorum cum haereticis matrimonia omnino fugienda esse, et quantum in nobis est, a Catholica Ecclesia procul arcere intendamus. Nec minus aperte sententiam suam declaravit piae memoriae praedecessor pariter noster Clemens Papa XI. in literis die xxv. iunii anni MDCCVI. datis, et editis in collectione ipsius brevium et epistolarum Romae vul

Idque falsum comprobatur.

Disciplina Ecnae circa malicorum in haereticis.

clesiae Roma

trimonia catho

Pont. quoque haec matrimo

Sed et nostrum hac de re iudicium satis nia evitanda in- patere arbitramur ex decretali rescripto au

iunxit.

Nec concedun

gata anno MDCCXXIV., ubi p. 321 sic legi- | stolicae Sedis regulis, eiusdem agendi ra- tur dispensa-
tiones nísi cum
tur: Maioris momenti esse existimamus, tio constanti usu recepta apprime respon- clausula: Abiu-
rata prius hae-
Ecclesiae Dei, Apostolicae Sedis, praede- det. Nam quoties ipsam adiri contingit, resi.
cessorum nostrorum et sacrorum, a ca- sive pro obtinenda simplici facultate con-
tholicorum cum haereticis coniugio ab- trahendi matrimonium inter personas, qua-
horrentium, regulas, nisi id totius chri- rum altera haeresim profitetur; sive prae-
stianae reipublicae bonum exposcat, non terea pro obtinenda simul dispensatione
transgredi, et in aliis literis datis die XXIII. super aliquo gradu, aliove canonico impe-
iulii anni MDCCVII. in eadem collectione
dimento, quod inter contrahentes interce-
relatis, pag. 391. Ecclesia siquidem ab hu- dat; neque licentia, neque dispensatio con-
iusmodi coniugiis, quae plurimum defor- ceditur, nisi hac expressa lege seu condi-
mitatis, nec parum spiritualis periculi tione adiecta, nimirum abiurata prius
praeseferunt, abhorret.
haeresi. Quin etiam recolendae memoriae
praedecessor noster Innocentius Papa X.
ulterius progrediens, iussit et cavit, ne dis-
pensationes huiusmodi omnino concederen-
tur, nisi per authentica documenta prius
doctum esset, haereticam labem a contra-
hente heterodoxo eiuratam fuisse; quod
testatum reliquit laudatus Cardinalis Albi-
tius Congregationis Universalis Inquisitio-
nis tunc temporis assessor, in supracitato
tractatu De inconstantia in fide, cap. 18,
num. 44. Praefatus vero praedecessor Cle-
mens XI. in Congregatione Sancti Officii,
coram se habita die XVI. iunii anni MDCCX.,
mandavit inhiberi per literas Archiepiscopo
Mechliniensi, ne ullas omnino licentias aut
dispensationes impertiretur pro matrimo-
niis inter contrahentem catholicum, et al-
terum haereticum celebrandis, nisi, abiu-
ratio haeresis reipsa praecessisset; theolo-
gos autem, qui contra huiusmodi praxim
opinati fuerant, acriter admonendos decre-
vit, quemadmodum memoriae prodidit bo-
nae memoriae Vincentius huius Sanctae
Romanae Ecclesiae Cardinalis Petra nun-
cupatus in suo commentario ad constitu-
tionem XII. Ioannis XXII. ipsius operis
tom. 4, pag. 76, num. 14.

ctoritate nostra edito, die Iv. novembris
anni MDCCXLI., et impresso tomo I. bul-
larii nostri, n. XXXIV., § 3, cuius verba
sunt, quae sequuntur: Dolens in primis
quammaxime Sanctitas Sua, eos esse in-
ter catholicos, qui insano amore turpiter
dementari, ab hisce detestabilibus connu-
biis, quae Sancta Mater Ecclesia perpe-
tuo damnavit, atque interdixit, ex animo
non abhorrent, et prorsus sibi abstinen-
dum non ducunt; laudansque magnopere
zelum illorum Antistitum, qui severiori-
bus propositis spiritualibus poenis, catho-
licos coercere student, ne sacrilego hoc
vinculo se se haereticis coniungant, Epi-
scopos omnes et Vicarios Apostolicos, pa-
rochos, missionarios et alios quoscumque
Dei et Ecclesiae fideles ministros in iis
partibus, Hollandiae videlicet, et Belgii,
degentes, serio graviterque hortatur et
monet, ut catholicos utriusque sexus ab
huiusmodi nuptiis in propriarum anima-
rum perniciem adeundis, quantum pos-
sint, absterreant, easdemque nuptias omni
meliori modo intervertere, atque efficaci-
ter impedire satagant; et quae paulo post
subiecta sunt, ubi de iam contracto catho-
licae partis cum altera haeretica connubio
haec habentur: Id vero debere sibi potis-
sime in animum inducere coniugem ca-
tholicum sive virum sive feminam, ut pro
gravissimo scelere, quod admisit, poeni-
tentiam agat, ac veniam a Deo precetur,
coneturque pro viribus alterum coniugem
a vera fide aberrantem ad gremium Ca-
tholicae Ecclesiae pertrahere, eiusque ani-
mam lucrari; quod porro ad veniam de
patrato crimine impetrandam opportu-
nissimum foret, sciens de caetero, ut mox
dictum est, se istius matrimonii vinculo
perpetuo ligatum iri.

|

Quod si nonnulla eveniantur exempla Contraria eRomanorum Pontificum, qui aut licentiam ma et cum graxempla rarissicontrahendi matrimonium, aut etiam dis- vi causa. pensationem super impedimento aliquo concesserunt, non adiecta conditione de abiuranda prius haeresi; rarissimas primum omnium dicimus huiusmodi concessiones fuisse, et quidem plerasque earum pro matrimoniis inter supremos principes contrahendis, nec nisi gravissima urgente causa, eaque ad publicum bonum pertinente, factas fuisse; insuper adiectas semper fuisse opportunas cautelas, tum ne coniux catholicus ab haeretico perverti posset, quin po- adhibitae. tius ille teneri se sciret ad hunc pro viribus ab errore retrahendum; tum etiam, ut

His autem veluti fundamentalibus Apo- proles utriusque sexus ex eo matrimonio.

Cautelae in hisce casibus

« ÖncekiDevam »