Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Instantia ex

tutiones n. XXXII., quarum initium est: Cum sicut accepimus; ubi de hac ipsa piana constitutione loquendo, statuit illum non suffragari, nisi in locis, ubi est defectus parochorum.

§ 3. Haec olim per nos ipsos, dum in parte Episcopo minoribus constituti, Congregationis Carrum alias proposita, cui sine dinalium Concilii Tridentini interpretum rescripto dimissa fuerit.

Eidem annuendum nunc plura suadent.

secretarii munere fungebamur, latius deducta fuerunt, occasione propositionis cuiusdam causae Mexicanae, quae diebus quarta iulii et octava augusti an. MDCCXXII. in eadem Congregatione discussa fuit, ut videre est in tomo 11. Thesauri resolutionum dictae Congregationis Concilii. Et quamvis ad instantiam tunc existentis Archiepiscopi Mexicani, contendentis liberam sibi fieri facultatem, ut parochiales ecclesias atque doctrinas, quas regulares privativo iure sibi vindicabant, conferre posset etiam presbyteris saecularibus, quos magno numero, et requisitis qualitatibus praeditos, in sua dioecesi adesse asserebat, nihil tunc definitive rescriptum fuerit: nihilominus hanc generaliter sententiam ab ipsa Congregatione admissam receptamque meminimus, ac pro certo testamur; quod nempe, deficientibus tantummodo presbyteris saecularibus, praedicta piana constitutio locum habere deberet. Ideo autem nullum in ea causa decretum tunc editum fuit, quia, quum praedicta piana constitutio ad instantiam Regis catholici primum emanaverit, et omnes Indiarum Occidentalium regiones comprehendat, nihil prudenter decerni posse visum fuit, nisi et decreta desuper edenda ad catholicorum Regum notitiam deducerentur, et non solum quid Mexicanae dioecesi, sed etiam quid aliis Indiarum ecclesiis atque dioecesibus contingeret, et magis opportunum foret, certis relationibus innotesceret.

§ 4. Quare, quum hodie ex parte ipsius Regis catholici opportuna super hoc providentia requiratur; hanc vero Archiepiscoporum, Episcoporum, aliorumque Ordinariorum dictarum regionum preces vehementer exposcant; cumque huiusmodi preces, et canonicis sanctionibus consentaneae, et ipsius Sancti Pii praedecessoris menti minime adversantes, et huius demum Apostolicae Sedis sensui institutoque conformes esse dignoscantur; cum denique aequum non sit, ut eiusmodi privilegium, quod eo tempore concessum fuit, quum in Indiis Occidentalibus presbyterorum saecularium copia non aderat, his etiam temporibus pa

locorum Ordi

tur, ut benefi

rata saeculari

conferre

pos

non obstanti

rem vim habeat, dum cleri saecularis numerus satis amplus ibidem existit, pluresque sacerdotes saeculares ad animarum curam idonei, caeterisque optimis dotibus instructi reperiuntur: idcirco nos, praedicti charissimi in Christo filii nostri Ferdinandi Hispaniarum Regis catholici instantiae libenter annuentes, ac etiam motu proprio et certa scientia, ac de apostolicae potestatis plenitudine, praesentium literarum tenore, praedictis venerabilibus fratribus Ar- Episcopis et chiepiscopis et Episcopis aliisque locorum nariis permittiOrdinariis dilectis filiis, in Indiis Occiden- cia et officia cutalibus constitutis, permittimus et conce- bus clericis, dimus, ut, non obstantibus praemissis San- seu presbyteris cti Pii V. praedecessoris literis, aliisque in sint. contrariis earum confirmationem ab hac eadem Apo- bus. stolica Sede emanatis (quibus etiam, quatenus opus sit, earumdem praesentium serie ac dictis motu, scientia et potestatis plenitudine derogamus), saeculares clericos seu presbyteros quoscumque, quos scilicet, praevio examine, iuxta ea, quae in Concilio Tridentino statuta sunt, idoneos et habiles repererint, ad parochias, doctrinas et alia quaecumque munia et officia ad animarum curam pertinentia, prout ipsis opportunum in Domino visum fuerit, admittere et assumere, eisque etiam parochiales ecclesias huiusmodi, aliaque ecclesiastical perpetua beneficia, quibus animarum cura. imminet, in titulum conferre, dictosque presbyteros seu clericos de illis providere possint et valeant; ad quem effectum nos ipsis necessarias omnes et opportunas facultates concedimus et impertimur.

Regulares in huiusmodi offi

ciis perseverantes, vel ad ea mendi, canoni

deinceps assu

cam subiectio

§ 5. Quia vero ex hac concessione nostra minime sequetur, quin regulares praedicti plures adhuc parochias atque doctrinas, in Indiarum Occidentalium regioni bus, et in praesens retinere, et in poste- nem Ordinariis rum adipisci valeant; aliunde autem nobis praestare derelatum est, nonnullos huiusmodi regulares animarum curam exercentes contendere, se Episcopis et Ordinariis locorum, in officio officiando dumtaxat, ut ipsis loquuntur, subiectos esse; ideo nos ad quarumcumque inordinationum pericula avertenda, rectaeque disciplinae leges asserendas intenti, dicimus et declaramus, huiusmodi regulares curam animarum gerentes, in iis quidem, quae concernunt eorum regularis instituti observantiam, Episcopo nullatenus subiectos esse, sed a suis superioribus regularibus quoad haec privative dependere; in his autem, quae vel ad ipsum spectant exercitium curae animarum, vel etiam ad

terarum, quas

I., num. 109.

tate, quam nos eisdem per has nostras li-
teras impertiti sumus, ita utantur, quem-
admodum aequitatis ratio et animarum uti-
litas, ad quam unice respicere debemus,
requirent ac suadebunt; super quo nos
eorumdem Episcoporum et ordinariorum
praesulum conscientiam oneramus.

Ordinariorum

examen et ap

saria in cuius

rum curam.

eorum vitam et mores pertinent, nos ipsa- | ipsis competere asseruimus, quam ea faculrum praesentium tenore declaramus, eosdem regulares etiam Episcopis aliisque locorum Ordinariis subiectos esse; ideoque ab eisdem Episcopis et Ordinariis, eorumque visitatoribus, aeque ac a suis regularibus superioribus, in his omnibus corrigi possunt: siquidem impossibile non est, ut alicuius ex ipsis vitae ratio talis esse dignoscatur, quae cum animarum regimine minime conveniat, et fidelibus parochiae subditis spirituale detrimentum et scandalum Ad formam li- pariat. Hoc idem, canonicis sanctionibus et vide supra tom. Concilii Tridentini decretis inhaerentes, iamdudum statuimus atque decrevimus, per nostras sub plumbo literas datas duodecimo kal. decembris anni MDCCXLIV., quarum initium est: Firmandis atque asserendis, et impressae sunt in bullario nostro tom. 1., num. CIX., quae, cum ad Indias etiam Occidentales se extendant, ibidem quoque executioni mandari debent, et inviolabiliter observari: quod idem decernimus de duabus regulis in eadem constitutione nostra, ex Apostolicae Sedis decretorum auctoritate, constitutis; quarum una est, quod in omnibus rebus, in quibus regulares animarum curae praepositi, Episcoporum simul et regularium praelatorum jurisdictioni cumulative subsunt, si aliter ab uno, aliter ab alio superiore iudicari contingat, Episcopi iudicium regularis superioris iudicio semper praeferri debet: altera vero est, quod, quum regulares nonnisi cum amovibilitatis qualitate animarum curam exercere valeant, tam Episcopus, quam regularis praelatus, quoties ita in Domino expedire iudicaverint, regularem parochum ab huiusmodi cura valent removere; ita ut neque regularis superior compelli possit huiusmodi remotionis causas Episcopo significare, neque Episcopus ad similem remotionem procedens, regulari praelato notas facere teneatur causas, quibus ad id adductus fuerit.

§ 7. Denique, ne quis umquam, aut ul-
libi, cuiuslibet Ordinis aut Instituti regu- probatio neces-
laris, ad animarum curam exercendam, sine libet deputatio
praevio examine et approbatione Episcopi ne ad anima-
seu Ordinarii localis assumi possit, earum-
dem praesentium serie statuimus atque de-
cernimus; prout alias statutum decretum-
que per nos fuit, tam in praecitatis nostris
literis, quam in aliis quinto kalendas mar-
tii anni ab Incarnatione Domini MDCCXLV.
editis, et in bullarii nostri tom. II., n. I.
impressis, quarum initium est: Quamvis
ad confirmandum; quaeque et iisdem sa-
crorum canonum ac Tridentinae Synodi,
necnon provincialium et synodalium Con-
ciliorum in ipsismet Indiarum regionibus
habitorum, sanctionibus innixae sunt, et
tam ad Occidentales quam ad Orientales In-
dias se protendunt, ac utrobique inviolabi-
lis legis vim obtinere debent.

Ordinarii quo- § 6. Quoniam vero fieri alicubi potest,
modo praesenti
concessione uti maxime autem in novis populorum ad fi-

debeant.

dem reductionibus, ut regulares parochos
mutare, etiam cum saeculares sacerdotes
non desint, minime expediat; idcirco nos
eorumdem Episcoporum aliorumque Ordi-
nariorum praesulum prudentiam admone-
mus, ut in huiusmodi circumstantiis, et
ubicumque res optime constitutas invene-
rint, nec ullam eas immutandi necessita-
tem revera adesse compererint, ab innova-
tionibus abstineant; et tam hoc iure, quod

Clausulae saIntares, et de

na.

§ 8. Praesentes quoque literas, et in eis contenta quaecumque, nulla umquam ex creta opportu causa, colore et capite, etiam in corpore iuris clauso, etiam ex eo, quod quicumque in praemissis ius vel interesse habentes, aut habere praetendentes, cuiusvis status aut Ordinis, Congregationis et Instituti, etiam hic de necessitate specialiter exprimendi, existant, iisdem non consenserint, nec ad ea vocati et auditi, neque causae, propter quas praesentes emanaverint, satis adductae, probatae aut verificatae fuerint, de subreptionis, obreptionis aut nullitatis. vitio, seu intentionis nostrae aut consensus interesse habentium, aliove quolibet defectu notari, impugnari, aut in controversiam et iudicium vocari, etiam ad effectum obtinendae aperitionis oris, aut restitutionis in integrum, adduci posse; sed semper et perpetuo firmas, validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios effectus sortiri et obtinere, ac illis, quorum favorem concernunt, plénissime suffragari, atque etiam ab omnibus, ad quos respective pertinet et pertinebit in posterum, inviolabiliter observari, volumus et decernimus: sicque, et non aliter, in praemissis iudicari et censeri per quoscumque ordinarios et delegatos iudices, etiam causarum

Derogationes speciales et generales.

palatii apostolici auditores, ac S. R. E. Cardinales, eorumque Congregationes, necnon Apostolicae Sedis Legatos seu Nuntios, aliosque quoslibet quacumque praeeminentia et potestate fungentes et functuros; sublata eis et eorum cuilibet aliter indicandi et interpretandi facultate; ac etiam irritum et inane decernentes, quidquid ab eorum quolibet in contrarium iudicari et decerni, seu scienter vel ignoranter attentari, contigerit.

§ 9. Non obstantibus praedictis Sancti Pii Papae V., aliisque Romanorum Pontificum praedecessorum nostrorum in eorumdem confirmationem, etiam in forma specifica, editis literis, nostraque et Cancellariae Apostolicae regula de non tollendo iure quaesito, aliisque apostolicis seu in universalibus, provincialibus aut synodalibus Conciliis editis generalibus aut specialibus constitutionibus et ordinationibus; necnon quarumcumque ecclesiarum seu Ordinum, Congregationum et Institutorum, etiam specialiter exprimendorum, quantumvis iuramento, confirmatione apostolica, vel quavis alia firmitate roboratis, statutis et consuetudinibus, etiam immemorabilibus; privilegiis quoque, exemptionibus et indultis, etiam in corpore iuris clausis, aut sub quibusvis formis et verborum tenoribus, seu clausulis et decretis, etiam derogatoriarum derogatoriis, et irritantibus in genere vel in specie, etiam motu proprio et de apostolicae potestatis plenitudine, seu consistorialiter, aut ad regum aliorumque supremorum principum instantiam, vel peculiarium quorumcumque meritorum intuitu, aliove titulo, etiam oneroso, quibuscumque personis, collegiis, locis, Ordinibus etiam militaribus, Congregationibus, Societatibus et Institutis, etiam Societatis Iesu, vel Sancti Ioannis Hierosolymitani, aliisque quibuslibet, in contrarium praemissorum concessis ac pluries confirmatis, approbatis et innovatis; quibus omnibus et singulis, eorum tenores, formas, causas et occasiones praesentibus pro expressis, insertis ac specificatis habentes, pari motu et apostolicae auctoritatis plenitudine, ad praemissorum effectum, plenissime derogamus, eaque respective, quatenus praesentibus adversantur, de medio tollimus et abolemus per Exemplorum praesentes. Quarum transumptis seu exemplis etiam impressis, manu notarii publici subscriptis, et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eamdem fidem ubique locorum et gentium in iu

fides.

dicio et extra haberi volumus, quae ipsis praesentibus haberetur, si originaliter exhiberentur.

§ 10. Nulli ergo omnino hominum liceat paginam hanc nostrae permissionis, concessionis, facultatum impertitionis, declarationis, innovationis, admonitionis, derogationum, decretorum et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli, Apostolorum eius, se noverit incursurum.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, anno Incarnationis dominicae millesimo septingentesimo quinquagesimo primo, sexto idus novembris, pontificatus nostri anno duodecimo.

CXXXII.

Confirmatis dispositionibus traditis sua ep. Postremo mense, de oblatione infantis filii vel impuberis religioni christianae ab uno parente iudaeo ad fidem converso, invito altero in iudaismo permanente, idem docet fieri posse tam ab avia quam ab avo, etc.

Epistola ad R. P. Petrum Hieronymum Guglielmi Congregationis S. Officii Assessorem,

BENEDICTUS PP. XIV.

Dilecte fili,

salutem et apostolicam benedictionem.

Sanctio.

Probe te meminisse arbitramur, nos in Pontifex alias docuit, quinam epistola nostra die XXVIII. mensis februa- ius habeant ofrii anni MDCCXLVII. ad venerabilem fra- ferendi infantes ad baptistrem Vicarii Urbis Vicesgerentem, Tarsen- mum. sem tunc temporis Archiepiscopum, nunc autem Constantinopolitanum Patriarcham, conscripta, quae typis excusa, deinde in secundum Bullarii nostri tomum inserta fuit, definiisse, patrem, qui ex iudaica perfidia ad christianam fidem conversus sit, posse filium suum infantem vel impuberem, iudaea matre licet dissentiente, sanctae religioni nostrae initiandum offerre; matri etiam Christi fidem amplexae hanc eamdem potestatem inesse, quantumvis pater in iudaismo perseverans contradicat; praeterea huiusmodi offerendi ius ad tuto

[blocks in formation]

tre et tutoribus iudaeis.

tibus, sanctae religioni nostrae offerendi ius haberet; eventus nuperrime contigit, qui de hac quoque re nobis agendi occasionem praeberet. Iudaeus etenim cum decesserit, ac filios duos uxoremque gravidam reliquerit, eamdemque uxorem tutricem constituerit, aliis etiam iudaeis tutoribus tam filiorum, qui nati, quam qui nascituri essent, nominatis; superstes avia paterna erat, christianam fidem iamdudum amplexa, quae sanctae religioni nepotes offerre volebat, et cuius pio proposito ac studio tam patrui, quam paternae amitae, iudaei scilicet prius defuncti fratres et sorores, qui antea pariter sanctum baptismum receperant, adhaerebant. Cum itaque controverti coeptum sit, num huiusmodi oblatio acceptari possit ac debeat, ea in praesens quaestio necessario instituenda est, quae in altera epistola plane praetermissa fuit; exacteque discutiendum, num avia nepotes offerendi potestatem habeat, et num ea oblatio acceptanda, quamvis tam mater tutrix, quam alii tutores iudaei contradicant. Hoc controversiae caput argumentum erit praesentis epistolae nostrae, quam tibi, dilecte fili, directam volumus, quoniam in Sanctissimae Inquisitionis Tribunali, in quo assessoris officium laudabiliter sustines, eadem res inter consultores primum, tum inter Cardinales coram nobis examinata est, omnibus ante perlectis, quae a viris expertissimis pro utraque parte scripto deducta fuerunt.

Dubitatur § 2. In huius autem quaestionis examine praecipue propter defectum occurrit statim nobis difficultas huiusmodi. patriae potesta- Nemini quod suum non sit, licite offerendi

tis.

potestas est; neque eam oblationem, si fiat, recipere ullo modo licet; non igitur ea oblatio recipienda est, per quam infans in iudaismo natus sanctae religioni initiandus offertur, nisi ab eo fiat, qui eam in ipsum auctoritatem habeat, quae patria potestas

appellatur. Quare cum paterna avia in filios filii sui patria potestate minime praedita sit, primo statim intuitu visum est nobis legitime inferri posse, neque illi potestatem esse nepotes infantes aut impuberes licite offerendi, neque oblationem ab ea factam licite acceptari posse, praesertim cum mater tutrix contradicat, eique assentiantur tutores eidem matri a genitore adjuncti.

statum regula

dos offerebant.

§ 3. Neminem sane, nisi ecclesiasticae Parentes olim filios impubehistoriae admodum imperitum, ignorare res tam in clearbitramur, per plura saecula eam in Ec- rum, quam in clesia disciplinam viguisse, qua genitores rem adscribenproprios filios impuberes non modo ecclesiasticae vitae, adeoque clericali statui, sed etiam monasticae disciplinae offerebant; quibus proinde filiis, etiam cum ad eam pervenerant aetatem, in qua bonum a malo discernendi facultas est, interdictum erat ab ea vitae conditione resilire, cui adhuc infantes vel impuberes a parentibus destinati fuerant; huiusmodi autem disciplinae moderationem paucis ab hinc saeculis inductam esse.

de clericis fa

§ 4. Et quidem, quod ad eam spectat Monumenta oblationem, qua infantes in clerum reci- etis ex oblatiopiendi, ac tonsura et lectoratu initiandi of- ne parentum. ferebantur, complura videre licet apud Morinum de sacris ordinationibus, part. 3, exercit. 5, de tonsura clericor., cap. 3; apud Martene de antiquis Ecclesiae ritibus, tom. 2, lib. 1, cap. 3, num. 3; Bosquetum in notis ad epistolam Innocentii III. 136, lib. 1, regesto 14, pag. 151. Nuperrime vero aureus annulus repertus est, quem, ut eius capacitas indicat, pro duorum aut trium mensium infante confectum fuisse oportet. In eo aliquot literae impressae erant, quibus infantem illum Levitam esse innuebatur; quod tamen non ita intelligendum est, ut illum diaconum fuisse credamus, verum tantummodo in clerum cooptatum fuisse, quemadmodum a viro erudito Patre Baldino in suis notis ad Anastasium, bibliothecarium, tom. 4, ad vitam Sancti Eugenii Papae ad pag. 61 et seqq. valde apposite demonstratur.

§ 5. De illa autem oblatione, per quam pueri monasterio dicabantur, inter caeteros pater Mabillonius in sua praefatione ad saeculum sextum Benedictinum, num. 36 quamplurima edisserit; item Muratorius tom. 5 Antiquitatum Italiae medii aevi, dissertatione 65, col. 380 et seqq. Alia, quae ad huiusmodi rem pertinent monumenta a Gratiano ad causam 20, quaest. 1

Item de monachis.

collecta habentur. Idem autem antiquo etiam Concilii Toletani adagio comprobatur, quod a Clemente III. in decretali sua: Cum virum, de regularibus, pariter usurpatum invenitur, quod scilicet monachum aut paterna devotio, aut propria facit professio. Dartis in commentariis ad decretum Gratiani, part. 2, causa 20, quaest. 1, omnia, quae ibi continentur, ita in compendium redigit: Olim pater poterat filium suum impuberem monasterio delegare et tradere, nec liberum illi reverti ad saeculum. Si quis autem super huiusmodi re plenius omnia cognoscere cupiat, consulere poterit Calmetum super cap. 59 Regulae Sancti Benedicti, et Haeftenum in part. 2 Disquisitionum monasticarum, lib. 4, tract. 2, disquis. 5. § 6. Disciplina huiusmodi ad usque Coehaic disciplinæ lestinum III. permansit, qui Pontifex eimodus imposi- dem moderamine adhibito, decrevit, pue

Quo tempore et quatenus

tus.

rum monasterio oblatum, cum ad discretionis annos pervenerit, interrogari debere, num illi remanendi an abeundi voluntas sit; eumque, quoties abeundi animum habeat, nullatenus ad remanendum cogi debere. Ita in decretali ipsius in cap. Cum simus, de regularibus, videre est, cum qua Innocentius III. lib. 15, epist. 116 ad Episcopum Lugdunensem conscripta etiam concordat. Coelestinum III. disciplinae illi modum imposuisse dictum a nobis est; eo quod non omnino ac penitus eamdem sustulerit aut abrogaverit; quin immo hodiernis etiam temporibus, quoties non obstent peculiares regularium ordinum sive institutorum constitutiones, de quibus agit Fagnanus in cap. Cum virum, de regularibus, aut recentiores pontificiae constitutiones, quae certam aetatem praestituunt pro illis, quibus intra monasterii septa pernoctandum sit: quod spectat ad ius canonicum decretalium, nequaquam vetita est (salva semper Concilii Tridentini observantia quantum ad aetatem ac tempus tyrocinii et professionis) ea oblatio, qua filii impuberes monasticae vitae offeruntur. Ex huiusmodi autem oblatione tres effectus existunt: primo, quod filius impubes a religione recipi potest; deinde, quod parenti patria uti potestate, ut eumdem ad saecularem statum revocet, amplius integrum non est; denique, quod, etiamsi filio impuberi ante pubertatis annos religiosa claustra deserere minime permissum est, quod ipsi tamen facere licet, ubi eam attigerit aetatem, in qua potestatem habet ut de se

lur. Pont. de Prop. Fide Partis I. Vol. III.

Idem ius fere obtinet in spon

berum.

ipso disponat, potest nihilominus religio proprio iure uti, ut etiam ante pubertatis annos eumdem dimittat, dummodo in eo recipiendo ea se obligatione non obstrinxerit, ut usque ad dictum tempus eumdem retineret, quemadmodum valde apposite Suarez de Relig., tom. 3, lib. 5, cap. 1, num. 13 edisserit. Eadem de spon- salibus impusalibus dicenda, quae pro filiis impuberibus ab eorum parentibus fiunt. Secundum veterum canonum praescriptum, filii, etiam postquam ad puberem aetatem pervenerant, ea servare tenebantur, quemadmodum colligitur ex decretali, quae Pontifici Hormisdae attribuitur, et quae in cap. Tua fraternitas sub tit. de desponsatione impuberum refertur: Potest autem filium nondum adultum (voluntas cuius discerni non potest) pater, cui vult, matrimonio tradere; et postquam filius pervenerit ad perfectam aetatem, omnino debet hoc adimplere. Verum pontifex Bonifacius VIII. in sua decretali, cuius initium: Infantes, et quae in titulo de Dispositione impuberum, lib. 6, unica est, antiquas canonicas. dispositiones moderatus est, statuitque, impuberes postquam ad pubertatem pervenerint, nequaquam obligari ad ea adimplenda sponsalia, quae a parentibus eorum facta sint, nisi eadem, postquam puberes evaserint, aliqua ratione approbent: Nisi per cohabitationem eorum mutuam, seu alias verbo vel facto ipsorum, liquido appareat, eosdem in eadem voluntate, factos maiores septennio, perdurare.

rum oblatio

datur.

§ 7. Tam antiquis autem, quam hodier- Ius praedictanis temporibus non defuere, qui discipli- num in patria nam illam auderent improbare, secundum potestate funquam, ut dictum paulo ante est, impuberi filio monasticae vitae a parentibus oblato, amplius illam deserere interdictum erat. Rhabanus in libro ad Ludovicum Imperatorem conscripto invehitur in eos, a quibus id affirmabatur, contenditque, eos id asserere, quod sit contra superiorum saeculorum sententiam, immo etiam contra Conciliorum et Pontificum decreta. Idem argumentum hac nostra aetate a Ioanne Petro Gibert. tom. 2 sui Corporis iuris canonici, tit. 23 de Ecclesia ad sect. 4 pertractatum est. Hanc eamdem causam Ugo Menardus cap. 66 concord. reg. agendam suscipit, statuendo ius illud, per quod filiorum ad monasticam vitam oblatio fit, in effroenata patria potestate fundatum esse: Dico hoc ius esse a naturali potestate, quam habent parentes in liberos, qui

[ocr errors]
« ÖncekiDevam »