Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Casus aviae offerentis di

ab extranei cu

tate.

regula 14, ita scribit: Offerendi filios potestas tam ad matrem, quam ad patrem pertinet.

§ 21. Feliciter nobis patriae potestatis stingui debet obstaculum superasse videmur, quod nobis jusque temeri- aliquam difficultatem ingerebat, in eoque superando ratione validissima nixos fuisse, quae in religionis favore posita est; ingenue tamen omnino agnoscimus, aliquid praeterea adhuc desiderari, ut statuere possimus, oblationem ad baptismum ab avia factam, tam iudaea matre, quam tutoribus iudaeis repugnantibus, licitam validamque esse, adeoque admittendam. Nam, si in solo favore fidei omnia posita ac fundata essent, exinde consequeretur, ut a quacumque persona, licet extranea, fieret oblatio infantis iudaei ad baptismum, parentibus licet ipsius reluctantibus, eadem admittenda esset; contra quam docet Sanctus Thomas, quem caeteri theologi communiter sequuntur, infantes ex infidelibus natos, sine parentum consensu minime baptizandos esse; atque illud etiam fortasse eveniret, ut christianorum cuilibet permissum in posterum videretur, in hebraeorum vicum penetrare, atque alicuius iudaei infantem, utroque parente invito, vel ibidem baptizare, vel foras asportando baptizandum offerre, quod hodierno tempore non solum improbatur, sed etiam a tribunalibus ecclesiasticis vindicatur.

Avia sub ap- § 22. Verum, si casus hic, qui in quaepellatione parentum com- stione versatur, una cum adiunctis circumprehenditur, stantiis consideretur, haud facile quidem demonstrari poterit, ex eo quod aviae oblatio admittatur, vel communem laedi theologorum sententiam, quam supra exposuimus, vel violentiis aut dolis aditum aperiri ad hebraeorum infantes, invitis eorum parentibus, baptismati offerendos, aut re ipsa baptizandos; tum quia communis theologorum sententia nihil aliud docet, nisi quod minime licet infantes infidelium, invitis parentibus, baptizare; cumque iidem nequaquam ulterius procedant ad explicandum, quinam illi sint, qui sub appellatione parentum veniant, locum excipit legalis dispositio, quae docet, sub appellatione paEt ad nepo- rentum aviam comprehendi; quam ad rem admittitur, ex- verba textus in promptu sunt in L. Apclusis ab hoc pellatione ff. de verbor. significat.: Appelofficio, praeter matrem, aliis latione parentum non tantum pater, sed

tum

tutelam

mulieribus.

etiam avus, et proavus, et deinceps omnes superiores continentur, sed et mater, et avia, et proavia: tum quia hoc ipso in casu non improvisa aliqua vis aut impetus in

tercedit, nec talis oblatio fit a persona penitus extranea, cum paterna avia sit, quae ad Christi fidem conversa nepotem ad baptismum sponte offerat; ac praeter id, quod iam dictum est, videlicet appellatione parentum paternam quoque aviam comprehendi, observandum etiam occurrit, quod Romanis legibus a tutela mulieres omnes excludebantur: Tutelam administrare virile munus est, et ultra sexum foemineae infirmitatis tale officium est, quemadmodum legitur in Leg. Tutelam Cod. quando mulier tutelae officio fungi potest. Quum tamen deinde rigorem huiusmodi mitigari placuisset, et mulieres etiam ad tutelam exercendam idoneas declarari, id ad solam aviam solamque matrem restrictum fuit, ut in authent. matri et aviae, eodem titulo, videre est; quod quidem signum evidens, immo argumentum satis clarum est, paternam aviam minime extraneam dicendam esse, etiam in eo, quod pertinet ad nepotum seu filiorum filii sui educationem; maxime vero ubi, velut in praesenti casu, cum avia ipsa consentiunt patrui; quorum quidem in iudaica lege tanta ratio habetur, ut matri in proprii filii successione praeferantur, quemadmodum in c. 27 libri Numerorum praescriptum habetur, ac super ipso observant expositores Tostatus q. 33, Calmetus ad vers. 11, et du Hamel ad vers. 9.

Duplex obiectum

contra

Legis ordo matrem aviae in tutela praefert.

§ 23. Hic vero novimus dictum iri, aviam ad legitimam nepotis tutelam habile qui- haec insurgens. dem redditam esse, verum secundo loco, idest post matrem; ac praetera locum non esse loquendi de Tutoribus legitimis, quoties, ut in re praesenti accidit, testamentarii adsunt a patre dati. Verumtamen utrique responsionis parti non deest, quod denuo reponi possit. Verum quidem est, secundum iam citatam authenticam matri et aviae, in tutela legitima matrem aviae praeferri: Matri et Aviae secundum ordinem tutelam subire permittimus; quo loco glossa ad verba secundum ordinem notat: Cum primo Mater, secundo Avia admittatur; at saltem extra controversiam non est, et valde incertum videtur, utrum praelatio matris, respectu aviae, matri competat, quando ipsa iudaea sit; cum complures, iique graves, auctores doceant, matrem in tutela filii aviae preferendam esse, cum ipsa christiana est, non autem cum iudaea. Etenim authentica Matri et Aviae desumpta est ex Novella 118 de haeredibus ab intestato venientibus. In hac Novella le

do ratione infi

tatur in variis casibus.

gislator ordinem successionum constituit; ac deinde, ad tutelarum ordinem gradum faciens, parem hunc successionum ordini fore statuit, ideoque matri praelationem in Hic tamen or tutelis supra aviam tribuit. Ad extremum delitatis immu- autem, totam suam dispositionem iterum complectens, verbis huiusmodi eamdem concludit: Haec autem omnia, quae de successione sancimus, obtinere in iis volumus, qui catholicae fidei sunt. Ex quo plausu dignum et probabile argumentum illis suppeditatur, qui contendunt ac docent, in tutela legitima minime matri supra aviam praelationem deberi, cum mater iudaea est, sed tutelam christianae aviae deferendam esse, quod ita favor exigat religionis; cuius quidem ratio a legislatore habita est in re minoris momenti; cum statuerit, quod licet mater filiam dotare. teneatur, quando pater id faciendi de suo facultatem non habet, id tamen a matre omnino praestandum sit, etiamsi patri divitiae suppetant, quoties hic christianus et proles christiana sit, mater vero in infidelitate aut in iudaismo remanserit; quemadmodum, legum civilium dispositiones referendo, pluribus ostendunt Bossius de Dote ad cap. 5, § 2, num. 26 et seq., et Cardinalis de Luca de Dote, discurs. 142, num. 54.

Tutores testa- § 24. Non inficiamur item, quod minimentarii legi

Sed et illi su

timos a tutela me dubium est, legitimis tutoribus nequarepellunt. quam locum esse, ubi testamentarii adsunt; spicionis exce- verum illud videndum restat, num id adptione repelluntur. mittendum sit, quando testamentarii suspecti sunt, cum, secundum Romanas leges. testamentariis etiam suspicionis exceptio detur, ipsaeque leges in Urbe quidem praetori, in provinciis autem praesidibus, onus iniunxerint suspectos tutores removendi, et in eorum locum alios non suspectos substituendi, ut in Institutionibus Iustiniani, et in titulo Codicis: de suspectis tutoribus vel curatoribus, videri potest. Pontifex Gregorius IX. in controversia, quae per ipsum soluta fuit in pluries laudato c. Ex literis, de conversione infidelium, utrum videlicet filius apud iudaeam matrem remanere, an christiano patri tradi deberet, supradictam legum dispositionem prae oculis habuit, ut ex subiectis eiusdem verbis colligitur: Non debet apud eas remanere personas, de quibus possit esse suspicio, quod saluti vel vitae insidientur illius; et contra iudaeam matrem pronunciavit, propter periculum perversionis: Materque pueri, si eum remanere contingeret apud

eam, posset illum adducere ad infidelitatis errorem, in favorem maxime fidei christianae, respondemus, patri eumdem puerum assignandum. Hoc autem responsioni illi fundamentum praebet, non loquendum scilicet de tutoribus legitimis, ubi testamentarii adsunt, si testamentarii ab exceptione immunes sint; secus vero quando iidem exceptionem patiuntur praeiudicii, damnique notabilis, quod pupillo afferrent, cum religionis offensa; quemadmodum omnino contingeret, si nunc christianae aviae oblatio reiiceretur, ne ius impediretur eorum iudaeorum, qui tutores testamentarii existunt.

§ 25. Nonnullos fortasse audieris dicen- Nil obstat. tes, quod, si oblatio aviae admittatur, res exempla non quod huius rei fiet, quae antea nunquam facta fuisse me- adsint. moretur. Hoc idem nobis obiectum fuit; sed nihil plane ea res nos commovit, cum ne casus quidem ullus allatus fuerit, quo aviae oblatio repudiata sit. Cum autem res, quae in quaestionem cadit, non quidem. tantummodo ratione dispicienda, sed quoquo modo executioni mandanda sit, et positiva necessitas adsit de ipsa in alterutram partem decernendi, nullus relictus locus est illius negligendae, aut in aliud tempus Exemplum Avi differendae; sed videndum omnino est, cumstantiis. in paribus cirquid secundum iustitiam fieri oporteat. Idem plane contigit Gregorii XIII. tempore, quum scilicet ipse decrevit, ut avi ad Christi fidem conversi oblatio reciperetur, etiamsi mater dissentiret, quemadmodum a nobis plane expositum fuit in alia epistola nostra ad Urbis Vices-Gerentem conscripta; et relatum habetur, ut supra innuimus, apud Sylvium, cui nunc adiungimus Valentiam tom. 4 commentariorum theologicorum, disput. 4, qu. 3, punct. 3, S Quarto dico. Etenim ne tunc quidem ante eiusmodi sententiam a Pontifice prolatam contigerat, ut oblatio avi, dissentiente matre, recepta umquam fuisset. Ergo et sententia illa nova extitit, et tamen executioni demandata, et cum plausu excepta fuit. Eademque dici potest aditum iis aperuisse, qui in praesentia ad recipiendam aviae oblationem propensi sunt, quum pari iure censeri debeant avus et avia in eo, quod pertinet ad curam non minus filii, quam filiorum ipsius, cum haec a familia sua per matrimonium in viri familiam translata, primas in hac partes una Huius patriae cum illo obtinuerit. Et quoniam, avi men- valet favor relipotestatí aequitione redeunte, obiectum illud iterum re- gionis in avia junctus alteri dit, patriam potestatem penes eumdem, legitimo titulo.

Ins naturale matris in filio

non autem penes aviam residere; non mirum videri debet, si et nos responsione illa denuo occurramus, videlicet favorem religionis id praestare, ut patriae potestatis defectus illi non officiat, qui alio caeteroquin legitimo titulo infantis oblationem. facit; ad ea autem, quae supra dicta sunt de communi opinione, qua mater filium, dissentiente patre, valide ac licite baptizandum offert, etiamsi patria potestas in patre non autem in matre sita sit, non iniucundum fore arbitramur, si id adiungimus, quod ad rem hanc scribit Vasquez tom. 2, super 3 part. S. Thomae, quaest. 68, art. 10, disput. 155, cap. 3, num. 35. Licet iure civili soli patri concessa sit patria potestas in filium, quod attinet ad aliquos effectus in ipso iure peculiares, nempe ut pater usumfructum habeat in bonis filii, non autem mater, et ut suus haeres dicatur, ac proinde iure (ut dicunt) suitatis gaudeat, quod respectu matris non conceditur; tamen, quod spectat ad retinendum filium in suo consortio, et societate, ut illum nutriat, aequale videtur ius matris cum iure patris; ac proinde si alter consentiat, etiamsi sit mater, quia nimirum videtur ex consortio filii cum altero, nempe cum patre, ei damnum spirituale sequi, ratione commodi spiritualis, quod filio ex separatione provenit, consensus illius repugnantiae alterius praevalere debet.

§ 26. Nisi nos memoria fallit, nihil aliud rum educatio- modo reliquum est, quam ut quaestioni illi quaque insupe- respondeamus, quomodo scilicet fieri posrabile ostendi- sit, ut mater, quae super educatione filii

ne non unde

tur.

infantis ius habet ab ipsa natura derivatum, quod ideo naturale ius appellatur, eo iure privari possit ab avia, quae aliam auctoritatem in nepotem habere nequit, quam quae ipsi a iure civili tribuitur. In quo illud forsan satis esset respondere, praecipuum fundamentum illius praeponderantiae, quae aviae facto tribuitur, in religionis favore situm esse; quod autem hic quaeritur, iam antea quaesitum fuisse in altero casu, quum scilicet Gregorius XIII. avi factum dissensui matris praevalere debere iudicavit; nec ullam de huiusmodi Exemplum de quaesito rationem habitam fuisse. Sed ut servitute poe- ad propositae interrogationis nodum pronali constitu- prius accedamus, quaerimus, utrum filii mancipiorum et eorum, qui pleno iure servi sunt, dissentientibus eorum parentibus, baptizari possint. Et quidem si, secundum communem opinionem, responsum

parentibus in

tis.

Jur. Pont. de Prop. Fide Partis I. Vol. III.

Aliud est ius nem ducens, a

a natura origi

tans.

dandum sit, respondendum erit, posse. Iterum igitur, quaerimus, num huiusmodi parentibus faveret, nec ne, ius naturale pro educatione filiorum suorum infantium; neque responderi posse arbitramur, eosdem naturali eorum iure in proprios filios caruisse. Quaerimus denique, quomodo filii praedicti baptizari possint sine consensu parentum, pro quibus stat ius naturale, quod immutabile dicitur. Verum, ut huiusmodi interrogationi responsum dari possit, ad theologos recurrendum est. Respondent ipsi, ius patrum in filios infantes, pro eo, quod ad educationem pertinet, naturale dici posse duplici ratione; vel scilicet quia a natura originem habeat, vel quia lex naliud lex natuturae iubeat, ut nemo alius eorum educaræ aliquid prætioni, exclusis parentibus, se immiscere cipiens, aut ve possit. Admittunt theologi, ius illud primo sensu naturale esse, non autem secundo; ideoque concludunt, quod cum dominium mancipii seu servi eiusque filiorum, iure gentium in dominum transferantur, potest dominus filios infantes a parentibus separare, eosque baptizandos iubere, etiamsi parentes dissentiant. Ita edisserit Sylvius tom. 4, sup. 3 part. S. Thomae, qu. 68, art. 10, conclus. 7, et ante eum satis solide Suarez tom. 3, super 3 parte S. Thomae, quaest. 68, art. 10, disp. 25, sect. 4, § Quocirca. Iam vero nihil praeter ius et fas postulare nobis videmur, dum contendimus, quod quemadmodum naturae ius non laeditur, ubi, repugnantibus parentibus, captivorum filiis baptismus confertur, ita neque idem naturae ius violari dicatur, quoties, nulla vi adhibita, ac patente persona, quae id faciendi ius habeat, infans hebraeus, dissentiente matre, aut sacro Fonte abluitur, aut baptizandus offertur; sicut enim pro primo casu militat ius gentium, ita pro altero favor religionis, cuius vis eam nobis obligationem imponit, ut eamdem promoveamus, quantum, seclusa cuiuslibet iniuria, nobis facere permissum est; veluti in praesentia continget, si oblatio hebraei infantis, quae ab avia sponte fit, recipiatur.

Ius a natura tributum, quod

a

iure gentium superatur, muldebet favori religionis, et animarum saluti.

to magis cedere

[blocks in formation]
[blocks in formation]

bere.

tentiam Consul

nerunt.

bendam, adeoque in favorem aviae, quod idem est in casu, ac in favorem religionis, decernendum non existimet? Novimus, dilectos filios Sanctae Inquisitionis ConsulIn hanc sen- tores, tum sacrae theologiae, tum canonici tores S officii, iuris peritos, quorum suffragia validis ratum Cardinales Inquisitores getionibus innixa perlegimus, pro avia comnerales, conve- muniter censuisse. His concordes audivimus in Congregatione coram nobis habita ven. fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium sententias pro admittenda aviae oblaPontifex iu- tione. Quare tam sapientibus consiliis inaviae acceptari. haerendo, huic epistolae nostrae finem imponimus, oblationem aviae recipiendam esse decernentes, tibique impertientes apostolicam benedictionem.

bet oblationem

[blocks in formation]

tionemque novae congregationis virginum sub invocatione Societatis SS. Cordis Iesu, cuius congregationis regimen et gubernium, tanquam superiorissa et praeses, dilecta in Christo filia Anna Agemi, emissis sive simplicibus sive sollemnibus votis, suscepit in aedibus cuiusdam monasterii dilectorum filiorum monachorum S. Antonii Abbatis congregationis S. Isaiae nuncupatorum, ab iisdem monachis divenditi et distracti. Huiusmodi praeterea dissensiones, dissidia ac turbas magis magisque in dies augeri et confusionem parere videntur, ex eo praesertim, quod fraternitas tua primum delegaverit dilectum filium Michaelem Fadel sacerdotem maronitam pro examinanda evulgata, sive vera sive falsa, eiusdem Annae Agemi sanctitate; deinde libellum, sive manu scriptum sive typis impressum, super assertis miraculis, revelationibus, aliisque extraordinariis donis ipsius Annae Agemi ab eodem Michaele. Fadel compositum non solum approbaverit, verum etiam omnia et singula in dicto libello contenta esse vera confirmaverit; atque insuper ut in ecclesia Aleppi libellum memoratum publice legendum mandaverit; unde factum est, ut quamplurimi utriusque sexus Christifideles, sive rudes et indocti, sive decepti, indebitam et excedentem erga saepedictam Annam Agemi venerationem ostendere et commonstrare adhuc pergant. Quae quidem omnia quam absona et aliena sint ab ipsa sanctissime instituta, ac tot canonicis legibus confirmata, et ubique per catholicum orbem ab omnibus recepta et integerrime servata, atque in praesentia maxime florente catholicae Ecclesiae disciplina nemo est qui non intelligat.

tione Patriar

Illud quoque nos maximo affecit dolore, De agendi raquod fraternitas tua, quam nos ipsi pro chae dolet. suprema auctoritate nostra Antiochenum inclytae nationis Maronitarum Patriarcham constituimus, laudatam Apostolicam Sedem, sive literis ad Congregationem venerabilium fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium de Propaganda Fide nuncupatam, sive ad nos ipsos, quemadmodum districte teneris, opportune datis, certiorem facere, eiusque consulta in negotio gravissimo petere, sicut ab universis christiani nominis ven. fratribus Patriarchis, Primatibus, Metropolitanis, Archiepiscopis, Episcopis et locorum Ordinariis gratiam et communio

(1) Ex App. ad Bull. Pont. Sac. Congr. de Prop. Fide. Tom. II., pag. 160.

Mandat translationem Annæ

nem cum Romana Ecclesia habentibus exacte peragitur, sive omiserit, sive detrectaverit.

Eapropter nos quippe, qui in rebus hisAgemi ad aliud ce ob tot volumina a nobis edita non memonasterium. diocriter versati sumus, et probe propter

Congregationem abolet ad

da.

omnium saeculorum memoriam scimus non tam illatas in catholicam Ecclesiam ab haereticis et schismaticis calumnias, quam occultissimas principis tenebrarum fraudes, quibus et sapientibus et insipientibus illudere, et sanctissimos utriusque sexus homines impetere et aggredi consuevit et adnititur, cupientes ut, ea qua decet prudentia, dissentiones, dissidia et turbae antedictae e medio tollantur, et omnia ad pristinam concordiam, tranquillitatem et christianam pacem componantur, te, ven. frater, monemus et adhortamur, atque fraternitati tuae mandamus, ut primum quidem ipsam Annam Agemi ad aliud monialium monasterium transferas, in eoque sub debita superiorissae et praesulum eiusdem obedientia, iuxta leges et constitutiones eiusdem monasterii, vivere, nostra etiam apostolica auctoritate praecipias et mandes. Hac enim ratione planum fieri confidimus, ut quemadmodum filius obediens loquitur victorias, ita non tam victoriam de se ipsa, mundo, carne et daemonio reportare valeat, quam veram laudem post vitam ab hominibus recipiat: illo enim tempore potissimum merita sanctitatis extollenda sunt, quando nec laudantem adulatio, nec laudatum tentet elatio, et aeternam denique in coelis gloriam a misericordiarum patre, iusto iudice et remuneratore Deo, consequatur.

Deinde vero volumus itidem et mandadissidia tollen- mus, ut memorata congregatio instituta et erecta omnino aboleatur et extinguatur, quemadmodum suprema auctoritate nostra abolemus et extinguimus, atque abolitam et extinctam esse declaramus, ne novarum rerum et seditionum fomes et occasio sit et perseveret. Insuper volumus pariter et mandamus, ut monasterium, in quo ipsa congregatio instituta et erecta reperiebatur, statim iisdem monachis, quorum erat, restituatur.

[blocks in formation]

ris a quoquam quacumque auctoritate et dignitate praedito retineri vel legi vetamus, atque per fraternitatem tuam hanc nostram prohibitionem notam fieri volumus et iubemus.

bedientiam ex

Ceterum nos amplius pro votis, manda- Patriarchae otis praeceptisque nostris a fraternitate tua citat. operam, studium auctoritatemque tuam hac in re collatum iri, a virtute, zeloque tuo, et obstricta nobis fraternitatis tuae observantia certo pollicentes, fraternitati tuae persuasum esse cupimus, te nobis ita obsequentem et muneri tuo satisfacientem nostram et Apostolicae huius Sanctae Sedis gratiam et benevolentiam magis magisque conciliaturum, et meritam laboribus tuis mercedem in coelis repositam a supremo pastorum principe lesu Christo, cuius vices in terris plane immerentes gerimus, accepturum esse. Interim ad prosperi successus et coelestis praesidii auspicium apostolicam benedictionem uberrima cum divinorum munerum copia coniunctam, quam universis patriarchatus tui Christifidelibus nostro nomine elargiaris, tibi, venerabilis frater, peramanter impertimur.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris, die IV. ianuari MDCCLII., pontificatus nostri anno XII.

CXXXIV.

Decreto S. Congregationis relato super dubiis ab Archiepiscopo Antibarensi propositis circa bona ecclesiis olim a Turcis erepta et christianis vendita, vel ab ipsis usurpata, ostendit non posse, iuxta decretum, tuta conscientia, retineri. Suspendit tamen iudicium usque ad certiores notitias de periculis, quae praevidentur; interim Congregationi dispositionem animi sui exponit condonandi possessoribus fructus perceptos, permittendi possessionem fundorum retentoresque a censuris absolvendi (1).

« ÖncekiDevam »