Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[blocks in formation]

potest.

gremium ingredi cupiebant; hic autem sermo est de hominibus, qui nostrarum partium sunt, quique christiana et catholica professione censentur. Verumtamen rationis fundamentum idem omnino in allatis exemplis, ac in nostra facti specie, nobis esse videtur; ut scilicet suprema apostolica auctoritas adhibenda sit in gravibus, publicis ac urgentibus casibus, quibus per ordinariae auctoritatis usum satis provideri nequit. Eos vero, qui recedendi a nobis tentatione sollicitari possent, a praecipiti casu, quantum fas est, remorari, si non idem est, ac viam sternere illis, qui ad

(1) Ex Reg. Vat. ep. Ben. XIV. an. XIV., p. 281, 287, depromimus sequentes literas quibus, an. MDCCLIV. clerum universum Goritiae de archiepiscopatus erectione certiorem facit.

Dilectis filiis praelatis, superioribus, presbyteris, aliisque utriusque cleri saecularis et regularis civitatis et dioecesis Goritiae,

BENEDICTUS PAPA XIV.

Dilecti filii,

salutem et apostolicam benedictionem.

Vobis, dilecti filii, prae caeteris magis compertum exploratumque esse debet, quot a nobis suscepti labores, quot toleratae angustiae, quae obita discrimina fuerint, ut tandem, benedicente bonorum omnium largitore Deo, et charissima in Christo filia nostra Maria Theresia Bohemiae et Hungariae Regina illustri in Imperatricem electa apostolicis nostris consiliis studiisque obsecundante, archiepiscopatum Goritiae ab extincto patriarchatu Aquileien. tot confusionum dissidiorumque fomite penitus separatum a fundamentis erigeremus et constitueremus. Nec alia sane ratione, quam ut opportunum et salutare ad aeternam animarum Christifidelium istarum partium salutem facilius comparandam remedium commodumque afferremus; sicut ex aliis apostolicis nostris sub plumbo pridie nonas iulii anno Incarnationis Dominicae MDCCLI. expeditis literis plenius de omnibus constat. Eapropter praecipuas apostolici ministerii nostri partes esse reputamus, ut maiori, quam antea, cum sollicitudine ac vigilantia adlaboremus, non solum omnia et singula a nobis pro perenni eiusdem archiepiscopatus stabilitate acta, gesta, ac statuta sarta tectaque custodire; verum etiam nova semper pro dicti archiepiscopatus utilitate, decore, tranquillitate et incremento, quoad nobis vita superstes erit, apostolicae providentiae auctoritatisque documenta iuxta sacros canones et apostolicas constitutiones minime desiderari in iis praesertim, quae rectam debitamque Sacramentorum administrationem, animarumque curam respiciunt. Ac

nos accedere cupiunt, non multum sane ab eo differre nobis videtur. Haec habebamus tibi significanda: tibique, dilecte fili, apostolicam benedictionem impertimur.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem sub annulo Piscatoris, die xIx. martii MDCCLII., pontificatus nostri anno XII.

CXXXV.

Suppresso Aquileiensi patriarchatu et vicariatu apostolico, erigit metropolitanam ecclesiam Goritiensem (1).

BENEDICTUS EPISCOPUS

servus servorum Dei,

ad perpetuam rei memoriam.

Sacrosanctae militantis Ecclesiae guber- Prooemium. nacula, quae copiosus in misericordia Deus, et in cunctis suis gloriosus operibus, ad

primum quidem, etsi, vobis, dilecti filii, a Tridentina Synodo, sess. 23, cap. 15, de Reformatione decretum est; illud tamen vobis in memoriam revocare tenemur, nimirum nullum sacerdotem sive saecularem sive regularem nullo pacto posse Sacramentum Poenitentiae quibusvis saecularibus personis etiam sacerdotibus ministrare, nisi vel actu parochus et legitime constitutus sit, vel in examine per Ordinarium Antistitem, in cuius dioecesi fidelium confessiones audire debet, aptus et idoneus ad illas excipiendas repertus approbatusque fuerit; cum amplissima derogatione privilegiorum et consuetudinis cuiuscumque etiam immemorabilis eidem decreto contrariorum. In huiusmodi sane decreto sive dispositione comprehensae intelliguntur, ac sunt, omnes et singulae regularium virorum familiae quamvis speciali ac specialissima mentione dignae, quemadmodum a felicis recordationis Urbano Papa VIII. praedecessore nostro in sua apostolica constitutione 92, quae incipit; Cum sicut accepimus: statutum pariter habetur, quemlibet sacerdotem sive saecularem sive regularem non posse curam animarum sive cum perpetuo sive cum ad tempus titulo gerere et exercere, nisi prius fuerit ab Ordinario Antistite approbatus, eidemque ab ipso Antistite commissa animarum cura; cum huiusmodi actus ad potestatem episcopalem privative pertineat; sicut non solum in capite Cum satis, de officio archidiaconi, statutum legitur; in quo apertis literis contrariae consuetudini derogatur; verum etiam in capite 11, sess. 25, de Regularibus eiusdem Tridentini Concilii. Quamvis autem in hoc cap. 11 contraria Regularium privilegia minime abrogantur; tamen, cum in cap. ultimo dictae sessionis 25 de Regularibus eorumdem regularium hac in re privilegiis derogetur, huiusmodi derogatio comprehendit etiam quidquid in ipso capite 11 statutum est iuxta constitutionem recolendae memoriae Innocentii PP. XIII. itidem praedecessoris nostri, cuius initium est: Apostolici Ministerii, a felicis pariter recordationis Benedicto PP. XIII., etiam praedecessore nostro in sua constitutione, quae incipit: In suprema, confirmatam. Quod a nobis quoque in constitutione nostra, cuius principium est: Apostolicum Ministerium, pro missionibus Angli

hoc nobis, meritis quamvis imparibus, comlusta causa mittere, et debilitati nostrae magnum apoveteres supprimendi, novas- stolicae servitutis iugum imponere voluit, que erigendi cathedrales sta ut tamquam de summo vertice montis ad tuitur urgens huius mundi infirma reflectentes intuitum, necessitas avertendi dissidia. quid pro huiusmodi Ecclesia illustranda, ad

fidei orthodoxae propagationem, divinique cultus augmentum conferat, quidque animarum Christifidelium saluti quomodolibet conveniat, attentius prospicere non omittamus, demandata tenentes, et propterea causis dissidiorum, quae inimicus homo suggerit, per suppressionis et extinctionis. ecclesiarum, etiam patriarchalium, fontium

canis die xxx. mensis maii anno MDCCLIII. proxime elapso editam § 10 declaratum statutumque fuit. Porro Romani Pontifices praedecessores nostri ad dissidia et litium iurgia non sine gravi Christi fidelium offensione e medio ubique gentium tollenda semper intenti sapientissime constituerunt iura, quae super parochiales regularium virorum ecclesias, et super regulares personas curam animarum saecularium hominum in ipsis regularium virorum ecclesiis exercentes, ordinariis Episcopis omnino competunt. Quae quidem iura nos quoque per nostram constitutionem, quae die vi. mensis novembris anno MDCCXLVII. in lucem prodiit et incipit: Firmandis: non solum apertissime declaravimus explicavimusque; verum etiam antedictas praedecessorum nostrorum constitutiones retulimus et amplissime confirmavimus; insuper exposuimus et decidimus controversias omnes, quae super exercitio episcopalis auctoritatis quoad parochiales ecclesias regularium virorum, parochosque regulares alias exortae fuerant. Nos itaque laudatis tam praedecessorum nostrorum quam nostris constitutionibus conciliaribusque decretis inhaerentes, decernimus, statuimus et mandamus, ut nullus omnino sacerdos sive saecularis sive regularis in civitate et dioecesi Goritiae possit confessiones hominum saecularium etiam sacerdotum excipere, nisi parochus legitime constitutus, et ab Archiepiscopo Goritiae pro tempore existente canonice approbatus, vel nisi ab ipso debitam ad excipiendas Christifidelium confessiones facultatem consecutus fuerit. Item decernimus, statuimus et mandamus, ut, salvo semper iure patronorum sive ecclesiasticorum sive laicorum (quatenus ipsis de iure competat praesentandi, nominandive quemlibet sacerdotem vel saecularem vel regularem ad exercendam animarum curam, aut cum perpetuo titulo), nullus omnino sacerdos praesentatus vel nominatus curam animarum suscipere et exercere possit, etiamsi parochia unita sit et incorporata, uti dicitur, monasterio, et parochus ipse sit monachus, nisi ab Archiepiscopo approbatus, eidemque ipsa animarum cura ab ipso quoque Archiepiscopo demandata et commissa fuerit. Denique decernimus, statuimus et mandamus, ut semper stabile salvum et illaesum sit, iuxta praemissa, ius Archiepiscopi Goritiae super ipsis ecclesiis parochialibus, quamvis unitae sint monasteriis quocumque genere unionis, super ipsis quoque parochis etsi regularibus in iis omnibus quae curam animarum concernunt, nec non super omnibus aliis quibuscumque, qui licet titulo parochiali carentes, in Sacramentorum administratione se ingerunt. Eapropter per hasce nostras in forma brevis literas apostolica auctoritate, et de plenitudine nostrae potestatis, omnibus et singulis quibuscumque privilegiis et consuetudinibus etiam immemorabilibus in contrarium praemissorum quomodolibet facientibus derogantes et dero

et originum dissidiorum huiusmodi ministerium, penitus eliminatis, apostolica auctoritate, qua fungimur in hac parte, earum loco novas ecclesias metropolitanas, pro dominiorum diversitate, ne fideles ipsi inibi degentes in recidivae contentionis scopulum relabantur, erigimus, aliaque desuper disponimus, prout rationabiles causae et pia sublimium principum vota exposcunt, temporumque, locorum et personarum qualitatibus et circumstantiis matura deliberatione pensatis, ad Omnipotentis Dei, eiusque gloriosissimae genitricis Virginis Mariae laudem et gloriam, ac eius

gatum esse et fore cupientes, declaramus omnes et singulos quoscumque cuiusvis dignitatis, auctoritatis, et praeeminentiae praelatos, archidiaconos, sive saeculares sive regulares, et omnes et quascumque parochiales ecclesias quamvis monasteriis, conventibus, coenobiis, eremis, hospitalibus, hospitiis, domibus, locisque piis, et quocumque alio nomine nuncupatis cuiusvis Ordinis, Instituti, Congregationis, Societatum, et etiam Societatis Iesu, confraternitatis, sodalitatis ac religionis quomodolibet unitas et incorporatas, sub hac ordinatione nostra comprehendi, et comprehensos, et comprehensas esse fore et intelligi debere et haberi. Decernentes easdem praesentes literas et in eis contenta quaecumque semper firma, valida et efficacia existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, et ab omnibus ad quos spectat, et pro tempore quandocumque spectabit, inviolabiliter observari debere, sicque et non aliter in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos etiam causarum palatii apostolici auditores, et Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, et Apostolicae Sedis Nuntios et quosvis alios quacumque praeeminentia et potestate fungentes et functuros, sublata eis et eorum cuilibet quavis aliter iudicandi et interpretandi facultate et auctoritate, iudicari et definiri debere, ac irritum et inane quidquid secus super his a quoquam quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, contigerit attentari. Non obstantibus, quatenus opus sit, nostra et cancellariae nostrae apostolicae regula de iure quaesito non tollendo, et quibusvis aliis apostolicis ac in universalibus provincialibusque et synodalibus Conciliis editis generalibus vel specialibus constitutionibus et ordinationibus, caeterisque contrariis quibuscumque. Ceterum volumus et praecipimus, ut in ipso archiepiscopatu a nobis, ut supra innuimus, erecto et instituto, omnia a Concilio Tridentino praescripta exacte serventur, constitutiones omnes sive a Romanis Pontificibus praedecessoribus nostris, sive a nobis ipsis promulgatae, accurate custodiantur debitaeque executioni dentur, atque ut Archiepiscopus pro tempore existens habeat et libere exerceat omnes et singulas facultates, quas et sacri canones Episcopis tribuunt et concedunt, et laudata Tridentina Synodus Ordinariis locorum tamquam delegatis apostolicis impertitur. Volumus autem ut earumdem praesentium literarum transumptis seu exemplis, etiam impressis, manu alicuius notarii publici subscriptis, et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides in iudicio et extra adhibeatur, quae ipsis praesentibus adhiberetur, si forent exhibitae vel ostensae.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris, die Ix. martii MDCCLIV., pontificatus nostri anno XIV.

dem militantis Ecclesiae honorem, conspicimus in Domino salubriter expedire.

§ 1. Sane etc. Sequitur narratio suppressionis patriarchatus Aquileiensis, eiusque dioecesis et provinciae divisos in duos archiepiscopatus; (1) ac alias prout in literis nostris apostolicis pontificatus nostri anno undecimo desuper expeditis plenius et uberius continetur. Nos propterea erectioni archiepiscopatus Goritiensis huiusmodi modum et formam imponere, eamdemque erectionem per nos, ut praefertur, factam, apostolica auctoritate praefata confirmare cupientes, quique dudum inter alia voluimus, quod petentes beneficia ecclesiastica aliis uniri, tenerentur exprimere verum annuum valorem, secundum communem aestimationem, tam beneficii uniendi, quam illius, cui uniri petitur, alioquin unio non valeret, et in unionibus semper commissio fieret ad partes, vocatis quorum interest; motu, scientia et potestatis plenitudine similibus, in dicta civitate Goritiensi valde conspicua, et in sui amplitudine circuitus duorum milliarum et ultra, in qua civitate Goritiensi, eiusque suburbiis, plures, ut pariter accepimus, reperiuntur ecclesiae, videlicet presbyterorum regularium Societ. Iesu cum publico gymnasio, ac fratrum Ordinis Minorum conventualium Sancti Francisci, et Cappuccinorum, et Carmelitarum discalceatorum nuncupatorum, praeter duo monialium monasteria, unum sub Sanctae Clarae, alterum vero sub Sanctae Ursulae respective regulis, et tres utriusque sexus Christifidelium confraternitatum ecclesiae, scilicet Sanctissimi Sacramenti, et Sanctorum AnParochialis gelorum Custodum, et Sancti Ioannis Netionis S. Crucis, pomuceni nuncupati, nec non ecclesia fraet S. Viti una rum Misericordiae nuncupatorum, ut iure primitur, et ex- merito archiepiscopalis civitatis nomine tinguitur.

ecclesia Exalta

cum aliis sup

nuncupari valeat, parochialem ecclesiam Exaltationis Sanctae Crucis et Sancti Viti, cum ei annexis altera parochiali ecclesia de Salcano nuncupata Goritien., ac perpetuo simplici beneficio ecclesiastico sub invocatione Sanctae Annae in parochiali, seu alia ecclesia dictae civitatis Goritiensis, quae, sicut etiam accepimus, de iurepatronatus laicorum nobilium et illustrium, videlicet praefatae Mariae Theresiae reginae, ex fundatione vel dotatione existit, et quam quondam cognominatus comes Coronini primodictae parochialis ecclesiae rector,

(1) Vide supra const. Postquam per alias

dum viveret, obtinébat, quaeque per obitum dicti cognominati comitis, qui extra Romanam Curiam diem clausit extremum, ad praesens vacat, sive, ut praefertur, sive alias quovis modo etc. Illiusque titulum collativum ac denominationem, naturam et essentiam parochialis ecclesiae collativae, ita quod ex nunc illa collativa esse desinat, et de caetero uti talis in titulum collativum conferri aut impetrari, vel alias de illa disponi contigerit, collationes, impetrationes, aliaeque dispositiones huiusmodi nullae et invalidae, nulliusque roboris vel momenti existant, nullique suffragentur, nec coloratum titulum possidendi cuiquam tribuant, eadem apostolica auctoritate, de consensu praefatae Mariae Theresiae reginae, perpetuo supprimimus et extinguimus: illisque sic suppressis, et extinctis eamdem parochialem ecclesiam Exaltationis Sanctae Crucis et Sancti Viti, in sua structura valde elegantem, et ob eius pulchritudinem, ac praecipue septemdecim marmoreorum altarium in ea existentium magnificentiam, dignam propterea ut titulo et honore archiepiscopalis ecclesiae decoretur, ad laudem et gloriam Omnipotentis Dei, ac Beatae Virginis Mariae, et Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, necnon fidei catholicae exaltationem, et totius ecclesiae militantis gloriam, in archiepiscopalem et metropolitanam ecclesiam Goritiensem nuncupandam, et in ea archiepiscopalis et metropolitani praesulis scopalem et me tropolitanam, Goritiensis sedem et provinciae caput, pro cum omnibus uno deinceps Archiepiscopo Goritiensi, qui iuribus. pallii et crucis usum aliorum Archiepiscoporum more habeat, cum suis capitulo, sigillo, arca, mensa archiepiscopali, omnibusque aliis insigniis archiepiscopalibus, nec non privilegiis, honoribus et praerogativis Archiepiscopis debitis et concessis, ac iuribus, iurisdictionibus, facultatibus, praeeminentiis, gratiis, favoribus et indulis realibus, et personalibus, et mixtis, quibus aliae metropolitanae ecclesiae, earumque praesules quomodolibet, non tamen titulo oneroso, seu ex indulto aut privilegio particulari, utuntur, fruuntur, potiun tur et gaudent, ac uti, frui, potiri et gaudere possunt, similiter perpetuo erigimus et instituimus, ac nomine, titulo et honore archiepiscopali et metropolitano decoramus, necnon pro tempore existentem ecclesiae praefatae Goritiensis praesulem in

Iniuncta nobis.

Eaque eri

gitur in eccle

siam archiepi

[blocks in formation]
[blocks in formation]

sem, patriarchatus olim Aquileiensis per nos, ut praefertur, suppressi et extincti suffraganeas, ac ven. fratres nostros modernos, ac pro tempore existentes earum respective Episcopos, pro Archiepiscopi Goritiensis pro tempore existentis suffraganeis, qui tanquam membra capiti eidem Archiepiscopo Goritiensi iure metropolitico subsint: ita quod Archiepiscopus Goritiensis pro tempore existens praefatus, in Tridentina, ac Tergestina, ac Petinensi, necnon Comensi civitatibus et dioecesibus, ius metropoliticum sibi vindicet; necnon Tridentina, ac Tergestina et Petinensis, ac Comensis ecclesiae praefatae eidem Archiepiscopo et Metropolitano Goritiensi ad omnia et singula teneantur et sint adstrictae, ad quae suffraganei suis metropoliticis ecclesiis et Metropolitanis tenentur et obligati sunt, ut iudicentur iuxta canonicas sanctiones; ac eidem Archiepiscopo Goritiensi praefatos suos suffraganeos consecrandi, ad provinciales Synodos evocandi, ac cum eis etiam ecclesiastica negotia terminandi, et causas quarumcumque appellationum, sive querelas, alias ad eum tamquam Metropolitanum, iuxta decreta Concilii Tridentini devolutas, ac alias iuxta sacrorum canonum statuta spectantes, cognoscendi, omniaque alia et singula quaecumque, quae de iure vel consuetudine, aut alias quovis modo ad Archiepiscopos et archiepiscopale munus.spectare et pertinere solent et debent, gerendi, faciendi et exercendi, plenam et omnimodam auctoritatem concedimus et facultatem.

§ 3. Provinciae quoque Goritiensis clerum et populum universum, ac omnia loca, ecclesias et monasteria ac oratoria et pia loca, necnon confraternitates a parte imperii existentes olim praefato Aquileiensi patriarchatui per nos, ut praefertur, suppresso et extincto subiecta et subiectas, pro eorumdem ecclesiae et Archiepiscopi Goritien. provincialibus, pariter perpetuo concedimus et assignamus, ac deinceps perpetuis futuris temporibus praefatas Tridentinam et Tergestinam, ac Petinensem, nec

Iur. Pont. de Prop. Fide Partis I. Vol. III.

non Comensem ecclesias, dictae ecclesiae Goritien. suffraganeas censendas, ac tam eas, quam illarum civitates et dioeceses respective universas, sub ipsa provincia Goritiensi comprehensas et nullatenus ab ea exemptas, nec dictae Sedi Apostolicae immediate, neque ulli alteri, nisi tantum Goritien. ecclesiae et illius Archiepiscopo praefatis, quoad archiepiscopalia, metropolitica, ac provincialia iura et iurisdictiones, subiectas esse et fore, dicta auctoritate declaramus. Pro residentia vero et habitatione Archiepiscopi Goritien. pro tempore existentis praefati, in eadem civitate Goritien. domum conspicuam et mobilibus decenter instructam, cum suis cappella, necnon vi- scopales Aedes. ridario et vinea propinquis, seu annexis, et ad hunc effectum a pia liberalitate quondam tunc in humanis agentis Augustini Codelli, dum viveret, donatam et destinatam, concedimus et assignamus.

Et archiepi

nicis constitu

§ 4. Utque eadem parochialis ecclesia Capitulum in Exaltationis Sanctae Crucis et Sancti Viti nova metropolitana dignitain archiepiscopalem ecclesiam Goritiensem, tibus et Canout praefertur, erecta, ex omni parte per- tum, nec non Mansionariis, fectior reddatur, condignoque capitulo et aliique tituli ecanonicorum et dignitates in ea obtinen- riguntur. tium, ac mansionariorum numero condecoretur, in ea unam praeposituram, quae inibi post pontificalem maior, ac de infrascripto iure nominandi regio semper existat, pro uno presbytero dictae parochialis ecclesiae Exaltationis Sanctae Crucis et Sancti Viti in archiepiscopalem ecclesiam Goritien., ut praefertur, erectae praeposito, qui illius capituli, ut infra erigendi, caput existat, et in choro, capitulo, processionibus, caeterisque functionibus, et actibus capitularibus publicis et privatis dictae ecclesiae, praeeminentiam et primum locum habeat, et unum decanatum, qui secunda, quemque pro tempore obtinens praepositus ad Sanctum Stephanum denominari debeat, attento quod in Gradiscae territorio. quaedam ecclesia olim filialis ecclesiae patriarchalis Aquileiensis per nos, ut praefertur, suppressae et exstinctae, titulo praepositurae decorata reperitur, pro uno cierico seu presbytero futuro dictae ecclesiae decano, et unum primiceriatum, qui tertia, dignitates inibi respective existant, quemque pro tempore etiam obtinens abbas Belinge seu de Belluna vel Bulegna denominari similiter debeat, attento quod in eodem Gradiscae territorio quaedam ecclesia pariter olim filialis praefatae ecclesiae Aquileiensis titulo abbatiae decorata

63

reperitur, pro uno clerico seu presbytero futuro dictae ecclesiae primicerio; ac quinque canonicatus, totidemque praebendas, pro totidem clericis seu presbyteris futuris in ea canonicis; ac sex mansionariatus, pro sex presbyteris futuris in ea mansionariis; ac unam et alteram perpetuas sine cura cappellanias, pro duobus presbyteris ut infra nominandis, qui tamen in patriarchali ecclesia Aquileiensi, per nos, ut praefertur, suppressa et extincta praefata, pro celebratione infrascriptarum missarum remanere debeant; cum capitulo, stallo, mensa capitulari, arca, bursa et sigillo communibus, ac omnibus et singulis aliis capitularibus signis et insigniis, alii metropolitanis ecclesiis, earumque capitulis de iure, usu, consuetudine, privilegio aut alias quomodolibet, non tamen ex indulto seu privilegio particulari, competentibus, quique praepositus, ac decanus et primicerius, necnon canonici praefati, capitulum inter se constituant, et tam ipsi quam mansionarii praefati apud dictam ecclesiam personaliter residere, ac in ea singulis diebus, et debitis temporibus, horas canonicas, ac missam conventualem seu maiorem semper Ordo praece pro benefactoribus applicandam, caeteraque dendi, incum- divina officia solita et consueta, cum de

bentia onera.

bita mentis attentione, servataque ecclesiastica disciplina, ac infrascriptis ordine et praecedentia omnino servatis, videlicet quod praepositus semper primum, ac decanus secundum, ac primicerius tertium locos habeant, deinde iuxta antianitatem quinque canonici, et successive etiam iuxta antianitatem seu mansionarii praefati succedant, qui mansionarii nunquam de gremio capituli censeri debeant, minusque vocem aut votum in capitulo ac sessionibus capitularibus habere valeant, sed, ultra ecclesiae servitium ferialibus diebus, canonicis ac dignitates in ea obtinentibus, omnes vero Archiepiscopo Goritiensi pro tempore existenti, prout in Cathedralibus et metropolitanis ecclesiis practicari solet, inservire teneantur, psallere, decantare, recitare et respective celebrare, et alias dictae ecclesiae in divinis laudabiliter deservire debeant et teneantur, dicta apostolica auctoritate etiam perpetuo erigimus et instituimus. Illisque sic erectis et institutis pro mensarum archiepiscopalis et respective Et praeben- capitularis praefatae parochialis Exaltatiounicuique assi- nis Sanctae Crucis et Sancti Viti ecclesiae nantur, ac de- in archiepiscopalem ecclesiam Goritiensem ut praefertur erectae, nec non archiepisco

dales redditus

finiunt.

| patus et praepositurae, ac decanatus et primiceriatus, ac quinque canonicatuum, totidemque praebendarum, nec non sex mansionariatuum, ac unius et alterius cappellaniarum, ut praefertur, erectorum et ereclarum huiusmodi, respective dote, illumque ac illos et illas pro tempore respective obtinentium congrua sustentatione, ac onerum eis pro tempore respective incumbentium supportatione omnia et singula fructus, redditus, proventus, iura, obventiones et emolumenta universa ex infrascriptis monasterio ac parochialibus ecclesiis et beneficiis, ut infra, supprimendis et extinguendis, et fundationibus seu legatis piis, etiam ut infra, applicandis; ita tamen, ut Archiepiscopo Goritiensi sexmille. sexcenti, ac praeposito, praeter infrascriptae domus habitationis usum, mille, et decano octingenti, ac primicerio sexcenti, singulis vero ex quinque canonicis quadringenti et quinquaginta, ac singulis ex sex mansionariis pro tempore existentibus praefatis biscentum, nec non singulis ex duobus cappellanis praefatis centum et quinquaginta floreni monetae currentis in ditionibus Austriacis, annuatim assignentur, eadem apostolica auctoritate similiter perpetuo applicamus et appropriamus: ita quod liceat futuris Archiepiscopo Goritiensi ac praeposito, et decano, ac primicerio, et quinque canonicis, nec non mansionariis praefatae ecclesiae in archiepiscopalem, ut praefertur, erectae pro tempore existentibus, illarum et illorum omnium fructuum, reddituum, proventuum, iurium, obventionum et emolumentorum huiusmodi, veram, realem et actualem possessionem, per se, vel alium, seu alios, eorum, ac dictarum mensarum archiepiscopalis et respective capitularis nominibus, propria auctoritate libere apprehendere et apprehensam perpetuo retinere, fructus quoque, redditus et proventus, iura, obventiones et emolumenta quaecumque percipere, exigere, levare, ac in eorum et mensarum archiepiscopalis et respective capitularis huiusmodi usus et utilitatem convertere, cuiusvis licentia desuper minime requisita.

[blocks in formation]
« ÖncekiDevam »