Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[blocks in formation]

voluntati praescriptaeque legi superiores memorati collegii sive seminarii pro suo arbitrio derogantes, iniuncto salutari operi satisfacere valeant, cum Apostolicam hanc S. Sedem consulere debuissent et loco ac vice adolescentium Moschovitarum non amplius concurrentium subrogari potius debuissent totidem adolescentes nationis Ruthenae graeci ritus, eâ potissimum de causâ, quod et episcopale seminarium pro adolescentibus ritus latini Wilnae atque alia alibi erecta instructaque reperiantur; nec tanta quoad ritum latinum urgeat necessitas, quanta omni procul dubio est illa nationis Ruthenae. Haec enim non solum plures Praesertim na complectitur dioeceses, sed ipsae etiam dioeceses tot refertae sunt parochialibus ecclesiis, ut in solà Metropolitanâ Kioviensi earumdem parochialium ecclesiarum numerus sit millium nongentarum vigintiquinque. Accedit quoque maxima Ruthenorum Antistitum inopia, propter quam collegia sive seminaria dioecesana sibi erigere et instruere haud valent. Insuper, ut maior inter ipsos Ruthenae nationis ecclesiasticos viros, maxime rerum ecclesiasticarum sacrarumque doctrinarum, peritia floreat; cum amplissimae dioeceses orthodoxis schismaticisque hominibus permixtae reperiantur.

tionis Ruthenæ necessitates.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Rutheni quibus ex dioece

§ 7. Porro dioeceses nationis Ruthenae, ex quibus adolescentes in collegium sive sibus sint couseminarium antedictum deinceps admitten- ptandi. dos recipiendosque dumtaxat (dummodo ex natione Moschoviticâ non sit, qui admitti et recipi petat), esse statuimus et districte mandamus, sunt Kyoviensis et Haliciensis metropolitana totius Russiae, Polocensis et Vitebscensis archiepiscopatus, Smoloscensis archiepiscopatus, Wladimiriensis et Brestensis episcopatus, atque episcopatus Chelmensis. Tres vero episcopatus Luceoriensem, Premisliensem et Samboriensem, ac Leopoliensem, inter dioceses eiusdem naticnis Ruthenae adscriptos, ideo exclusos esse statuimus et mandamus, quod pro nonnnullis uniuscuiusque eorumdem adolescentibus alumnis statutus sit locus in collegio sive seminario Leopoli pro Ruthenis et Armenis fundato, cui annuum, nec mediocre, ab eâdem Congregatione Propagandae Fidei pro dictis alumnis subsidium solvitur; unde par aequumque videtur, ut de hisce tribus dioecesibus, quae huiusmodi commodum habent, nullus admittatur recipiaturque, sed de primodictis solummodo dioecesibus, in quibus maior necessitas urget.

nus vicenarius

§ 8. Verum, ut deinceps quoad admis- Alumnorum sionem receptionemque alumnorum nulla numerus admisuboriantur dissidia et partium studia, cum statuitur. numerus viginti alumnorum in laudato collegio sive seminario de praesenti existentium sit, quamvis de praeterito idem numerus, iuxta maiorem vel minorem rerum abundantiam vel inopiam, interdum maior interdum minor fuerit; ipsum viginti alumnorum numerum, quomodolibet in posterum sese habeat annona, nunquam minorem, sed, si reditus et proventus augeantur, maiorem etiam esse volumus et statuimus: cum oeconomiae ratio postulet, ut inopia unius anni suppleatur alterius anni abundantiâ.

[blocks in formation]

piendi.

ut pariter praemittitur, retineri et educari solitis (quos semper in futurum ex eodem Ordine et Congregatione Ruthenâ admittendos recipiendosque pari modo et formå volumus et mandamus, ut magistros et praeceptores habeant aptos et idoneos), reliquos sane sexdecim alumnos, qui admittendi recipiendique sunt, distributos esse volumus et mandamus iuxta decretum eiusdem Congregationis Propagandae Fidei, quod est tenoris sequentis:

In Congregatione generali de Propaganda Fide habitâ die XII. februarii MDCCLIII. decretum fuit, ut sequitur: Ad Collegium Wilnense, ultra quatuor monachos Basilianos, et donec aliter provideatur, esse in posterum admittendos Ruthenos tantum ex infrascriptis dioecesibus: nempe ex Archiepiscopali Kyoviensi sex, quorum unus ex Palatinatu Wilnensi, alter vero ex Palatinatu Novogrodensi, et alter ex Palatinatu Minscensi; alii vero tres ex reliquá eiusque dioecesis Kyoviensis parte, et praesertim ex Ukraina. Ex dioecesi archiepiscopali Polocensi duo, quorum unus ex Palatinatu Polocensi, alter ex Palatinatu Vitebscensi. Ex dioecesi archiepiscopali Smoloscensi duo. Ex dioecesi episcopali Uladimirensi duo, quorum unus pro Uladimiriensi seu Podlachiae parte, alter ex Palatinatu Brestensi. Ex dioecesi Chelmensi duo, quorum unus ex terra Chelmensi, alter ex Palatinatu Belzensi. Ex dioecesi episcopali Pinscensi duo.

Distributionem autem eorumdem sexdecim alumnorum ex qualibet dioecesi respective eligendorum, per praeeinsertum dictae Congregationis decretum factam, tamquam utilem et salutarem non solum approbamus et apostolicâ auctoritate, tenore praesentium, confirmamus, verum etiam districte servandam esse praecipimus et mandamus.

Alumni quo § 10. Praeterea, ad omnem penitus e meordine sint prima vice reci- dio tollendam dissensionem confusionemque, statuimus et ordinamus, ut distributio ita omnino et non aliter fiat, nimirum ut, cum quilibet alumnus ritus latini in saepedicto collegio sive seminario commorans, sive elapso tempore quo inibi educari debet, sive aliter quomodolibet, ex eodem collegio sive seminario egressus fuerit, statim in illud admittatur recipiaturque alumnus ex Metropolitanâ Kyoviensi nationis Ruthenae, et sic deinceps usque ad numerum pro eadem Matropolitana Kyoviensi, iuxta prae

insertum decretum supra statutum; deinde ex dioecesi archiepiscopali Polocensi, atque eodem pacto et ordine ex aliis dioecesibus antedictis. Postquam vero integrum sexdecim alumnorum numerum completum esse constiterit, cum vacatio cuiusvis alumnatus evenerit, non admittatur recipiaturque nisi adolescens nationis Ruthenae ex illâ dioecesi, ex qua alumnus antecedens locum dedit vacationi.

§ 11. Caeterum, ut praescripta et praemissa omnia debitae exequutioni demandentur, ven. fratri ordinario nostro et Apostolicae huius S. Sedis in Polonia Nuntio et dilecto filio regenti eiusdem collegii sive seminarii, modernis et pro tempore existentibus, iniungimus ut, salvâ semper diclae Congregationis Cardinalium Propagandae Fidei praepositorum auctoritate, omnia et singula in hisce nostris in formà Brevis literis, quas etiam typis impressas in conspicuâ dicti collegii sive seminarii parte, ut ab omnibus legi possint, apponi volumus et mandamus, contenta et expressa exacte servari faciant et curent.

Exequutores designantur.

§ 12. Decernentes easdem praesentes li- Clausulae pro praemissorum teras, et in eis contenta quaecumque, sem- firmitate. per firma, valida et efficacia existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, et ab illis ad quos spectat et pro tempore quandocumque spectabit, inviolabiliter observari debere; sicque et non aliter in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos, etiam causarum palatii apostolici auditores, S. R. E. Cardinales et eorumdem Cardinalium Congregationes, necnon Apostolicae Sedis Nuntios et quosvis alios quacumque praeeminentiâ et potestate fungentes et functuros, sublatâ eis et eorum cuilibet quavis aliter iudicandi et interpretandi facultate et auctoritate, iudicari et definiri debere: ac irritum et inane, si secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus Derogatio conGregorii praedecessoris nostri literis, aliisque constitutionibus et ordinationibus apostolicis, caeterisque contrariis quibuscumque.

§ 13. Volumus autem, ut earumdem praesentium literarum transumptis seu exemplis, etiam impressis, manu alicuius notarii publici subscriptis, et sigillo personae in dignitate ecclesiastica constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae ipsis praesentibus adhiberetur, si forent exhibitae vel ostensae.

trariis.

Exemplorum

fides.

utilitatibus et

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscat., die v. aprilis MDCCLIII., pontificatus nostri anno XIII.

CXLVIII.

Monachos Ruthenos S. Basilii solvit a lege emittendi votum de non ambiendis | episcopatibus vel archimandriis, et revocat constitutionem Benedicti XIII. inhabiles reddentem Monachos ambientes, ac rem ad ius commune revocat, monitis tamen tum monachis de vetito dignitatum ambitu, tum patronis de nominandis dignioribus (1).

Dilectis filiis, Proto-Archimandritae, Archimandritis, et Monachis Ordinis S. Basilii Magni nationis Ruthenae,

BENEDICTUS PP. XIV.

Dilecti filii,

salutem et apostolicam benedictionem.

Pontificis stu- Inclytum quidem S. Basilii Magni Ordidium pro Basiliani Ordinis nem non minus antiquitate quam religiosa incrementis. pietate, sacrâ doctrinâ, disciplinâque regulari in catholicâ Ecclesià commendatissimum, singulari semper, etiam dum in minoribus essemus, studio prosequuti, ex quo ad sublimem sacrosancti Apostolatus Cathedram, meritis licet imparibus, evecti fuimus, non omisimus quamplurimis apostolicae auctoritatis benignitatisque documentis ornare. Congregationem vero vestram nationis Ruthenae, quae eiusdem S. Doctoris institutum tantâ cum laude, praesertim in florentissimo Poloniae regno et Lithuaniae ducatu, profitetur, paribus pontificiae caritatis, ubi opportuna sese dedit occasio, testimoniis complecti studuimus, fore in Domino confisi, ut vestra Congregatio maiori alacritate et constantià, non solum schismaticis eiusdem Ordinis Basiliani monachis sese opponeret, verum etiam eosdem ad orthodoxae fidei sinum allicere ac perducere adniteretur. Quoniam autem veremur, ne ea in ipsâ Congregatione vestrâ accidere possent, quae non tam exoptata a nobis religiosarum virtutum incrementa impedire, quam gravia quoque detrimenta afferre valeant, eapropter haud patimur con

[blocks in formation]

Quartum votum monachis praescriptum.

§ 2. Deinde nobis facile persuademus, non aliam fortasse ob causam a superioribus congregationis vestrae quartum tribus aliis votum fuisse additum in solemni cuiusque monachi professione emittendum, ne scilicet quisque monachorum episcopatus vel archimandrias sibi quomodolibet procuraret, neque, si ad illos vel illas quomodolibet etiam nominari vel promoveri contingeret, nisi prius approbationem assensumque suorum superiorum impetrasset, omnino acciperet, quam ut omni ambitioni occluderetur aditus. Quo firmius praeterea eiusmodi a superioribus vestris statuta quartum votum addendi lex subsisteret, a fel. rec. Benedicto Papa XIII. praedecessore nostro procurator tunc temporis existens generalis laudati Ordinis S. Basilii Magni apostolicas in simili formâ Brevis literas die xv. men. decembris an. MDCCXXVIII. siones. hac super re dandas curavit, quarum vigore ad officia et dignitates monachos omnes memorati Ordinis, qui sine expresso superioris generalis seu Protc-archimandritae pro tempore existentis et memorati Ordinis consensu sibi archiepiscopatus, episcopatus, archimandrias, aut quascumque alias dignitates procurarent, eo ipso ad illas inhabiles esse ac fore declarabatur.

Sanctio poenalis Benedi

cti XIII. contra

voti transgres

§ 3. Insuper eam profecto, quae ex statutis decretisque antedictis redundatura reputabatur, utilitatem et regularis disciplinae observantiam non solum minime provenisse ex certis documentis rescivimus, verum etiam maximopere dolemus, duas inde non leves sed gravissimas ortum habuisse inordinationes. Ac prima quidem, quod mona- Ambitus per chi ad archiepiscopatus, episcopatus et ar- tur, sed augechimandrias promoveri cupientes, praeter illas, quas prius apud eos, qui ius nomi

(1) Ex Bull. de P. F. pag. 298, collat. Vide Bened. XIII. const. Cum, sicut vol. II., huius op.

eam non tolli

tur.

iure nominan

tandi.

nandi habebant, ut nominarentur adhibebant partes, preces et officia, novis quoque partibus et officiis apud superiores OrQuaerelae pro dinis contendunt, ut ab hisce licentiam di, seu praesen- novâ lege praescriptam consequantur. Altera vero inordinatio ex primâ omnino exsurgit, quod ii, quibus nominandi sive praesentandi ius inesse non ambigitur, merito queruntur, debitum sibi eiusmodi ius propler novam antedictam legem plurimum imminutum esse, cum ablatam sibi experiantur pristinam libertatem nominandi sive praesentandi ad archiepiscopatus, episcopatus et archimandrias eos monachos Ordinis vestri professos, quos sibi in Domino existimant benemeritos atque idoneos, sed illos dumtaxat, qui a superioribus suis saepedictam licentiam obtinuis

Sublato proin

de voto, et poe

restituuntur.

sent.

§ 4. Eapropter praecipuum apostolici nis, sanctiones ministerii nostri munus esse intelligimus, non minorem pro rectâ disciplinâ a nobis adhibendam esse curam, quam ut dissensiones maxime omnes auferantur et omnia pro aequitate ac iustitiâ procedant, neque ullae prorsus audiantur querimoniae. Cum autem per sacros catholicae Ecclesiae canones satis superque consultum sit, ut omnis, quoad consequendos archiepiscopatus, episcopatus, ceterasque dignitates ecclesiasticas, excludatur ambitus, statutis inflictisque etiam contra ambitiosos poenis; cupientes nos omnia et singula, prout harum praesentium nostrarum in formâ Brevis literarum tenore apostolicâ auctoritate nostrâ reducimus, ad commune ius sanctionesque canonicas reducere; proindeque tenore et auctoritate paribus, nec non motu proprio, ac ex certà scientiâ et maturâ deliberatione nostris, deque apostolicae potestatis plenitudine omnibus et singulis statutis et consuetudinibus antedictis, atque ipsis memoratis Benedicti praedecessoris literis derogantes et derogatum esse declarantes, volumus et districte mandamus, ut deinceps id omne unice servetur et exacte custodiatur, quod per sacros canones praescriptum ubique debitae exequutioni mandatur, nec aliae poenae.hac in re locum. habeant, quam quae in ipsis sacris canonibus statutae sunt.

[blocks in formation]

siae et Ordinis sui niti et officiis omnibus contendere, sed potius in memoriam illis revocamus, quod, si ambitus ad saeculares etiam dignitates et honores a civilibus legibus prohibetur laicis, quanto magis ambitus ad archiepiscopatus, episcopatus et dignitates ecclesiasticas prohibitus esse debeat clericis et religiosis viris. Nullus itaque (verba sunt can. Nullus 1. q. 1.) per ambitum ad episcopalem honorem permittatur accedere; nam cum hic excessus in laicâ conversatione culpetur, quis putat, quin religiosis et Deo servientibus incutiat opprobrium. Nec ob eorum oculos abiicere omittimus praeclara exempla SS. Cypriani, Augustini, Fulgentii, Caesarii, Epiphanii, Basilii, Gregorii Nazianzeni, Theodoreti et Ioannis Chrysostomi, ut ceteros praetereamus, qui, quamvis meritis eximiis insigniti, tamen tantum abest ut ad episcopatum assequendum contenderint, quin omnem imo operam studiumque adhibuerint, ne vel inviti ad episcopatum pertraherentur. § 6. Neque unusquisque ignorare debet, Episcopatu ina peccati culpâ immune non esse deside- dignus est, qui illum petit, vel rium ipsum Episcopatus, tum quia, quam- appetit. vis desiderium aliis iuvandi, in his praesertim quae ad Deum sunt et salutem animarum, laudabile est et maximopere commendatur, tamen, cum hoc adiumentum praestari non valeat sine ipsâ episcopatus sublimitate, ut plurimum ex vitio insitae de suis viribus praesumptionis ortum habet; tum quia nemo se iis virtutibus, quae ad episcopatus ministerium necessario requiruntur, ornatum esse sine peccato existimare potest; atque huiusmodi desiderium semper est vitiosum, iuxta Angelici Doctoris doctrinam, 2-2, quaest. 183, art. 1 in corpore, in Quodlibet. 2, art. 11 in corpore, in Quodlib. 13, art. 9 in corpore. Atque haec communis est doctrina omnium eorum, quos retulimus in tractatu nostro de Canonizatione Sanctorum, lib. 3, c. 31, num. 6 et seqq. Demum eorumdem oculis exponimus auream S. Basilii Caesareae Episcopi inclyti Ordinis vestri fundatoris doctrinam traditam in constitutionibus monasticis cap. 9, tom. 2 editionis monachi Ioannis Garnier. Ceterum, inquit S. Doctor, nequaquam convenit, ut asceta cupiat unquam ingredi in clerum (ecce episcopatus desiderium) aut fratribus praefici (ecce desiderium archimandriae): nam diabolica haec pestis est labesque libidinis dominandi, quae res summae diaboli nequitiae insigne est. Et postquam gravissi

Ad ecclesiasticas dignitates

cooptandi.

ma ex huiusmodi desiderio provenientia | plenarios et integros effectus sortiri et ob-
damna explicavit, addit: Cognito itaque
detrimento, hanc absurdam cupidinem fu-
giamus. Denique hoc capitulum hisce ab-
solvit verbis: Quod si Deus aliquando
eligat quempiam ad eiusmodi munera,
novit, cum sit industrius ac sagax, quem-
admodum etiam ipsum praestiturus sit
dignum. Nos autem conscii esse debemus
nobismetipsis, nunquam nos aliquid tale
appetivisse, neque ullo modo eiusmodi de-
siderium in animo habuisse: nam et hic
animae morbus gravissimus est, et facit
ut a bonis excidamus.

§ 7. Tandem, cum apostolica huiusmodi digniores sunt nostra dispositio ac sanctio eorum quoque ius respiciat, qui ad archiepiscopatus, episcopatus et archimandrias nominandi vel praesentandi ius quomodolibet habere dignoscuntur, iisdem salutare S. Bernardi monitum indicimus, reputandi nimirum ecclesiasticis dignitatibus indignum eum, qui vel per se ipsum vel per alios ad earumdem dignitatum consequutionem sese commendat. Alius pro alio, alius forte et pro se rogat. Pro quo rogaris, sit suspectus: qui ipse rogat pro se, iam iudicatus est. Verba sunt eiusdem S. Bernardi lib. 4 de considerat., cap. 4, quibus apprime consonant verba S. Thomae Aquinatis 2-2, quaest. 100, art. 5 ad tertium: Si vero aliquis pro se rogat ut obtineat curam animarum, ex ipsa praesumptione redditur indignus. Postremo addere praestat verba Concilii Tridentini sect. 24 de reform. cap. 1. «Omnes vero et singulos, qui ad promotionem praeficiendorum quodcumque ius quacumque ratione a Sede Apostolicâ habent, aut alioquin operam suam praestant, nihil in iis pro praesenti temporum ratione innovando, hortatur et monet, ut in primis meminerint, nihil se ad Dei gloriam et populorum salutem utilius posse facere, quam si bonos pastores et Ecclesiae gubernanadae idoneos promoveri studeant; eosque alienis peccatis communicantes mortaliter peccare, nisi quos digniores et Ecclesiae magis utiles ipsi iudicaverint, non quidem precibus vel humano affectu aut ambientium suggestionibus, sed eorum exigentibus meritis praefici diligenter curaverint. »

firmitate.

Clausulae pro § 8. Haec sane sive statuenda sive manpraemissorum danda sive monenda habuimus, decernentes omnia et singula in iisdem praesentibus nostris litteris contenta, semper firma, valida et efficacia existere et fore, suosque

tinere, et ab illis, ad quos spectat et pro
tempore quandocumque spectabit, inviola-
biliter observari debere; sicque et non ali-
ter in praemissis per quoscumque iudices
ordinarios et delegatos, etiam causarum
palatii apostolici auditores et S. R. E. Car-
dinales et eorumdem Cardinalium Congre-
gationes, nec non Sedis Apostolicae Nun-
tios, et quosvis alios quacumque praeemi-
nentia et potestate fungentes et functuros,
sublatâ eis et eorum cuilibet quavis aliter
iudicandi et interpretandi facultate et aucto-
ritate, iudicari et definiri debere; ac irri-
tum et inane, si secus super his a quo-
quam quavis auctoritate scienter vel igno-
ranter contigerit attentari.

trariis.

§ 9. Non obstantibus praefati Benedicti Derogatur conpraedecessoris nostri litteris et quibuscumque statutis et decretis in contrarium praemissorum in conciliis et synodis nationis Ruthenae forsan editis, et Ordinis vestri etiam iuramento, confirmatione apostolica, vel quavis firmitate alià roboratis. statutis et consuetudinibus, privilegiis quoque, indultis et litteris apostolicis, in contrarium praemissorum quomodolibet concessis, confirmatis et innovatis. Quibus omnibus et singulis, illorum tenores praesentibus pro plene et sufficienter expressis ac de verbo ad verbum insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad praemissorum effectum, hac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus, ceterisque contrariis quibuscumque.

§ 10. Volumus autem, ut earumdem praesentium literarum transumptis, seu exemplis, etiam impressis, manu alicuius notarii publici subscriptis et sigillo personae in dignitate ecclesiasticâ constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae iisdem praesentibus adhiberetur, si forent exhibitae vel ostensae.

Interim vobis, dilecti filii, apostolicam benedictionem peramanter impertimur.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem sub annulo Piscatoris, die XII. aprilis MDCCLIII. pontificatus nostri anno XIII.

CXLIX.

Regulas tradit missionibus Angliae regen-
dis, praesertim vero statuit quae debeat
esse dependentia missionariorum Regu-
larium a Vicariis Apostolicis quaeque

Exemplorum auctoritas.

« ÖncekiDevam »