Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Fides habenda transumptis.

Catholici re

sita petitio.

nostrum lesum Christum, perficiatis opus vestrum. Ad cuius prosperi successus auspicium apostolicam benedictionem, studiosae nostrae voluntatis pignus, vobis, venn. fratres, dilecti filii, peramanter imperti

mur.

§ 27. Volumus autem, ut earumdem praesentium literarum transumptis seu exemplis, etiam impressis et ab eiusdem Congregationis venn. fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium negotiis Propagandae Fidei praepositorum Praefecto et Secretario pro tempore existentibus subscriptis, ac sigillo eiusdem Congregationis munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae ipsis praesentibus adhiberetur, si forent exhibitae vel ostensae.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris, die xxx. maii MDCCLIII., pontificatus nostri anno XIII.

CL.

Confirmatis suis literis apostolicis Cum nuper de cura animarum conferenda etium clericis saecularibus in Indiis, decernit, ex Pii V. literis Exponi nobis, nullum ius regularibus competere ad beneficia curata obtinenda vel retinenda.

BENEDICTUS EPISCOPUS

servus servorum Dei,

ad perpetuam rei memoriam.

Cum alias, nempe de anno millesimo segis alias propo- ptingentesimo quinquagesimo primo, ex parte charissimi in Christo filii nostri Ferdinandi VI. Hispaniarum regis catholici nobis repraesentatum fuisset, non eas adhuc in Indiarum Occidentalium regnis atque provinciis ipsius dominio subiectis rerum circumstantias subsistere, ob quas olim sanclae memoriae Pius V., ad istantiam tunc existentis catholici Hispaniarum regis, aliique deinceps Romani Pontifices praedecessores nostri statuerunt, earum regionum parochias, doctrinas, aliaque munia et officia ad animarum curam pertinentia, per regulares personas obtineri et administrari debere, quin immo saecularem clerum illarum partium a multo iam tempore adeo et numero excrevisse et moribus, atque

edita a. MDCCLI.

doctrina conspicuum, proindeque ad obtinenda et gerenda eiusmodi munia idoneum se praebere, ut nihil iam obstare videretur, quo minus earumdem parochiarum, doctrinarum, aliorumque officiorum provisio et dispositio, ad eam, quae generaliter per orbem vigere dignoscitur, ecclesiasticae disciplinae formam, prout non solum ipse Ferdinandus rex, sed etiam Archiepiscopi et Episcopi per easdem Indiarum regiones constituti magnopere optabant, revocari posset; nos, omnibus mature perpensis, Pontificis decreta per littequum regiam hanc petitionem non modo ras apostolicas generalibus Ecclesiae institutis, verum etiam praedicti Sancti Pii aliorumque Pontificum praedecessorum nostrorum menti, ac saepe declarato Sedis Apostolicae sensui, conformem agnoverimuus; per nostras sub plumbo editas litteras, quarum initium est: Cum nuper, datas apud S. Mariam Maiorem, an. Incarnationis dominicae MDCCLI. sexto idus novembris, pontificatus nostri anno XII., decrevimus, atque permisimus, ut, non obstantibus dicti Sancti Pii V. praedecessoris litteris, aliisque in earum confirmationem ab Apostolica Sede emanatis (quibus etiam, quatenus opus esset, expresse derogavimus), saeculares etiam clerici, seu presbyteri quicumque, quos scilicet praedicti Archiepiscopi et Episcopi, aliique locorum Ordinarii in Indiis Occidentalibus constituti, praevio examine, iuxta ea, quae in Concilio Tridentino statuta sunt, idoneos et habiles reperissent, ad parochias, doctrinas et alia quaecumque munia et officia ad animarum curam pertinentia, in posterum admitti et assumi, eisque etiam parochiales ecclesiae huiusmodi aliaque ecclesiastica perpetua beneficia, quibus animarum cura imminet, in titulum conferri possent et valerent; prout in dictis litteris nostris latius continetur.

ius

Catholici regis propositum

clericis favorabile.

§ 1. Cum autem nuper idem Ferdinandus rex nobis exponi fecerit, quod ipse, saecularibus cui ex iuribus suae regiae coronae, patronatus, ac nominandi et praesentandi ad omnia dictarum regionum beneficia ecclesiastica, et officia curata huiusmodi ex fundatione seu dotatione, aut privilegiis apostolicis actu vigentibus, aliisque legitimis titulis, competit, in dies magis magisque agnoscens ad rectum disciplinae ordinem et ad promovenda in clero saeculari dictarum partium sacrarum doctrinarum studia, aliosque communis utilitatis effectus, magnopere proficuum fore, si saeculares huiusmodi clerici, seu presbyteri ad

omnia vel pleraque beneficia et officia praedicta, per ipsum eiusque successores catholicos reges, nominentur et praesententur, decreverit et constituerit, praedictis S. Pii V. aliorumque Romanorum Pontificum indultis et facultatibus, in favorem regularium, vel nullo modo, vel saltem parcissime, et in locis et casibus dumtaxat, in quibus forsan saecularium clericorum defectus reipsa subsistere dignoscatur, in Eiusdemque posterum uti; ideoque easdem priores litpro editarum teras nostras, novo ac perpetuo confirmalitterarum con- tionis nostrae munimine roboratas, uberius pliatione et de per nos declarari et, ut infra, super his

nova instantia

firmatione, am

claratione.

provideri desideret: nos eiusdem Ferdinandi regis supplicationibus inclinati, praesentium tenore et auctoritate simili, primodietas nostras apostolicas litteras, cum omnibus et singulis decretis et declarationibus in ipsis contentis et expressis, perpetuo confirmamus, ac iterato apostolicae auctoPont. annuen- ritatis nostrae robore communimus; decerdo declarat, nullum ius ne nentes, nullum in posterum ius, nullamque que in petit actionem, aut exceptionem, in vim praedipossessorio, re- ctarum litterarum Sancti Pii Papae V., gularibus competere ad bene- aliarumque, ut supra, ab aliis Romanis curata India Pontificibus editarum, praedictis regularirum occid. ob- bus competere, ut sive in petitorio iudicio,

licia et officia

tinenda aut retinenda.

sive in possessorio, privativam facultatem. obtinendi et administrandi parochias et doctrinas eiusmodi, aliaque officia animarum curam concernentia, sibi suisque ordinibus asserere, aut se in illarum illorumque possessione confovere possint; sed tam eos, qui nunc parochias, doctrinas et officia praefata obtinent, quam quibus forsan in posterum eiusmodi curata beneficia et officia, servatis de iure servandis, committi et demandari contigerit, tamquam ad nutum amovibiles, posse tum ab Episcopis aliisque locorum Ordinariis, tum etiam a propriis regularibus superioribus, iustis concurrentibus causis (super quarum subsistentia illorum conscientiam oneramus, sed nunquam illos ad earum declarationem, aut verificationem compelli posse volumus et decernimus), ab earundem parochiarum, doctrinarum et officiorum regimine et exercitio removeri; eveniente autem remotione, liberum fore catholicis regibus, alios quoscumque idoneos saeculares, aut regulares clericos seu presbyteros, iuxta legitima eorum regii patronatus iura, ad huiusmodi curata beneficia et officia nominare et praesentare, ac respective Episcopis aliisque locorum Ordinariis, huiusmodi clericos seu presbyteros, praevio examine,

aliisque servatis de iure servandis ad illa admittere et assumere, seu, quatenus saeculares fuerint, ipsis etiam in titulum eadem conferre et de iis providere.

jusmodi paro

praepositi, qui

§ 2. Volumus autem, ut omnes et sin- Regulares huguli, cuiuscumque Ordinis, Congregatio- chiis vel officiis nis, Societatis et Instituti, etiam expresse busin rebus sunominandi, regulares, qui huiusmodi pa- periori regulari privative subiirochiarum, doctrinarum et officiorum re- ciantur; gimine et exercitio retinebuntur, seu quos ad eadem inposterum assumi et admitti | contigerit, (iuxta ea, quae tam in citatis nostris litteris incipientibus: Cum nuper, quam in aliis anno incarnationis dominicae millesimo septingentesimo quadragesimo quarto, decimo kal. decembris editis, quarum initium est: Firmandis, atque asserendis, a nobis decreta et declarata fuerunt) noverint, se in iis quidem, quae concernunt eorum regularis instituti observantiam, Episcopis aliisque locorum Ordinariis nullatenus subiectos esse, sed a suis superioribus regularibus quoad haec privative dependere. In his autem, quae vel ad ipsum In quibus auspectant exercitium curae animarum, vel iurisdictioni et etiam ad eorum vitam et mores pertinent, correctioni cuEpiscopis quoque aliisque Ordinariis lo- sint. corum praesulibus subiectos esse; ideoque ab iisdem Episcopis et Ordinariis, nec non Vicariis et visitatoribus ab iis deputatis, aeque ac a suis regularibus superioribus in his omnibus iudicari et corrigi posse; et Ordinarii praequidem ea lege, ut, quatenus unius et al- rogative in caterius superiorum huiusmodi iudicia inter tiae iudicii. se non conveniant, episcopalis seu ordinariae curae processus, atque sententia, regularis praelati iudicio et actis omnino praevalere debeant; ac reipsa praeferantur et executioni demandentur.

tem Ordinari

mulative sub

su discrepan

tuta confirman

§ 3. Praesentes quoque literas, et in eis Superius stacontenta quaecumque, nulla umquam ex tur. causa, colore et capite, etiam in corpore iuris clauso, etiam ex eo, quod quicumque in praemissis ius vel interesse habentes aut habere praetendentes, cuiusvis status aut Ordinis, Congregationis et Instituti, etiam hic de necessitate specialiter exprimendi, existant, iisdem non consenserint, nec ad ea vocati et auditi, neque causae, propter quas praesentes emanaverint, satis adductae, probatae aut verificatae fuerint, de subreptionis, obreptionis aut nullitatis vitio, seu intentionis nostrae aut consensus interesse habentium, aliove quolibet defectu notari, impugnari, aut in controversiam et iudicium etiam ad effectum obtinendae aperitionis oris, aut restitutio

ri prohibetur.

nis in integrum, adduci posse; sed semper et perpetuo firmas, validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios effectus sortiri et obtinere, ac illis, quorum favorem concernunt, plenissime suffragari, atque etiam ab omnibus, ad quos respective pertinet et pertinebit in posterum, inviolabiliter observarí, volumus et decerAliter iudica- nimus. Sicque, et non aliter, in praemissis iudicari et censeri per quoscumque ordinarios et delegatos iudices, etiam causarum palatii apostolici auditores, ac S. R. E. Cardinales, eorumque Congregationes, necnon Apostolicae Sedis Legatos seu Nuntios, aliosque quoslibet quacumque praeeminentia et potestate fungentes et functuros; sublata eis et eorum cuilibet aliter iudicandi et interpretandi facultate, ac etiam irritum et inane decernentes, quidquid ab eorum quolibet in contrarium iudicari et decerni, seu scienter vel ignoranter attentari contigerit.

1

Contrariis amplissime derogatur.

§ 4. Non obstantibus praedictis Sancti Pii V. aliisque Romanorum Pontificum. praedecessorum nostrorum in eorumdem confirmationem, etiam in forma specifica, editis literis, nostraque et Cancellariae Apostolicae regula de non tollendo iure quaesito, aliisque apostolicis seu in universalibus, provincialibus aut synodalibus Conciliis editis generalibus aut specialibus constitutionibus et ordinationibus; nec non quarumcumque ecclesiarum seu Ordinum, Congregationum et Institutorum, etiam specialiter exprimendorum, quantumvis iuramento, confirmatione apostolica, vel quavis alia firmitate roboratis, statutis et consuetudinibus, etiam immemorabilibus; privilegiis quoque, exemptionibus et indultis, etiam in corpore iuris clausis, aut sub quibusvis formis et verborum tenoribus, seu clausulis et decretis, etiam derogatoriarum derogatoriis, et irritantibus in genere vel in specie, etiam motu proprio et de apostolicae potestatis plenitudine, seu consistorialiter, aut ad regum aliorumque supremorum principum instantiam, vel peculiarium quorumcumque meritorum intuitu, aliove titulo, etiam oneroso, quibuscumque personis, collegiis, locis, Ordinibus etiam militaribus, Congregationibus, Societatibus et Institutis, etiam Societatis Iesu, vel Sancti Ioannis Hierosolymitani, aliisque quibuslibet, in contrarium praemissorum concessis ac pluries confirmatis, approbatis et innovatis. Quibus omnibus et singulis, eorum tenores, formas, causas et occasiones

praesentibus pro expressis, insertis et specificatis habentes, pari motu et apostolicae auctoritatis plenitudine, ad praemissorum effectum, plenissime derogamus, eaque respective, quatenus praesentibus adversantur, de medio tollimus et abolemus per praesentes. Quarum transumptis seu exemplis etiam impressis, manu notarii publici subscriptis, et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eamdem fidem ubique locorum et gentium in iudicio et extra haberi volumus, quae eisdem praesentibus haberetur, si originaliter exhiberentur.

§ 5. Nulli ergo omnino hominum liceat paginam hanc nostrarum confirmationis, declarationum, decretorum et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli, Apostolorum eius, se noverit incursurum.

Datum in Arce Gandulphi Albanen. dioecesis anno Incarnationis Dominicae millesimo septingentesimo quinquagesimo tertio, quinto idus iulii, pontificatus nostri an. XIII.

CLI.

Certas firmasque regulas tradit de librorum examine et condemnatione ab Universali R. Inquisitione et Indicis Congregatione perpetuo servandas.

BENEDICTUS EPISCOPUS

servus servorum Dei,

ad perpetuam rei memoriam.

Transumptorum fides.

Sanctio.

Cura praedecessorum Pon

xiis libris.

Sollicita ac provida Romanorum Pontificum praedecessorum nostrorum vigilantia tificum in proin eam semper curam incubuit, ut Chri- scribendis nostifideles ab eorum librorum lectione averteret, ex quibus incauti ac simplices detrimenti quidpiam capere possent, imbuique opinionibus ac doctrinis, quae vel morum integritati vel catholicae religionis dogmatibus adversantur. Nam (ut vetustissimum mittamus Sancti Gelasii I. Decretum, quaeque iam pridem a Gregorio IX., aliisque Pontificibus hac de re statuta fuerunt) ignorare neminem arbitramur, quae fuerint a praedecessoribus nostris Pio IV., Sancto Pio V. et Clemente VIII. diligentissime praestita, ut saluberrimum opus at

Sacrosanctae Tridentinae Synodi patribus susceptum, mature discussum, ac pene ad exitum perductum, de vetitae lectionis librorum Indice conficiendo atque vulgando, non absolverent solum atque perficerent, sed sapientissimis etiam decretis act regulis communirent. Quod quidem negotium Apostolica Sedes continenter urget ac promovet, ad id deputatis duabus S. R. E. Cardinalium Congregationibus, quibus onus inquirendi in pravos noxiosque libros impositum est, cognoscendique, quibus emenHaec cura de datio, et quibus proscriptio debeatur. Id legata est tum Congr. Univ. In- muneris Congregationi quidem Romanae quisit, tum al- Universalis Inquisitionis à Paulo IV. comS. Pio V. insti- missum perhibent, idque adhuc ab ea exerceri pergit, ubi de libris ad certa rerum genera pertinentibus iudicandum occurrit. Certum est autem, Sanctum Pium V. primum fuisse Congregationis Indicis Institutorem, quam subsequentes deinde Pontifices Gregorius XIII., Sixtus V. et Clemens VIII. confirmarunt, variisque privilegiis et facultatibus auxerunt: eiusque proprium, ac fere unicum, officium est, in examen libros vocare, de quorum proscriptione, emendatione vel permissione capienda est deliberatio.

teri Indicis a

tutae.

Utriusque Congregationis cir

§ 1. Qua maturitate, consilio, ac prudencumspectio in tia in Congregatione Universalis Inquisiproscribendis tionis de proscribendis vel dimittendis li

bris deliberetur, cum neminem latere putamus, tum nos ipsi plane perspectum, ac diuturna experientia compertum habemus; nam in minoribus constituti, de libris nonnullis in ea censuram tulimus et consultoris eiusdem Congregationis munere diu perfuncti sumus, postremo inter S. R. E. Cardinales cooptati, Inquisitoris generalis locum in ea obtinuimus; ac demum ad Apostolicam Sedem, meritis licet imparibus, evecti, non modo censorum animadversiones in libros nonnullos aliquando legere ac ponderare, sed etiam in Congregationibus, quae singulis feriis quintis coram nobis habentur, Cardinalium sententias atque suffragia, antequam de iisdem libris quid decernatur, audire et excipere consuevimus. Haud minoris diligentiae testimonium ferre possumus, adeoque debemus, pro altera Congregatione Indicis, cui generaliter incumbit, ut supra diximus, de quorumvis librorum proscriptione decernere. Dum enim in minoribus versaremur, cum primi, tum secundi censoris, seu relatoris, officium in ea Congregatione non semel obivimus; ex quo autem supremum

[blocks in formation]

nis Congrega

§ 3. Porro Romanae Universalis Inqui- Inquisitiositionis Congregatio ex pluribus constat tio quibus viris S. R. E. Cardinalibus a Summo Pontifice busve de rebus constet. quidelectis, quorum alii sacrae Theologiae, in ea agatur. alii canonici iuris doctrina, alii ecclesiasticarum rerum peritia, munerumque Romanae Curiae exercitatione, prudentiae demum ac probitatis laude, conspicui habentur. His adiungitur unus ex Romanae Curiae praesulibus, quem assessorem vocant; unus etiam ex Ordine Praedicatorum sacrae Theologiae magister, quem commissarium appellant; certus praeterea consultorum numerus, qui ex utroque clero saeculari ac regulari assumuntur; alii demum praestantes doctrina viri, qui, a Congregatione iussi, de libris censuram instaurant, iisque qualificatorum nomen tributum est. De variis in praefata Congregatione, iisque gravissimis rebus agitur, in primis autem de causis fidei ac de personis violatae religionis reis. At cum librum aliquem ad eam, tamquam proscriptione dignum, deferri contigerit (nisi ad Indicis Congregationem, ut fieri plerumque solet, iudicandum remittat, sed pro rerum temporumque ratione sibi de illo cognoscendum esse arbitretur); nos, inhaerentes decreto lato ab eadem Congregatione feria quarta kalendis iulii anni millesimi septingentesimi quinquagesimi, atque a nobis confirmato feria quinta insequente, hac ratione et methodo iudicium institui mandamus:

[blocks in formation]

dicatis et paginis, in quibus notati errores continentur. Mox liber cum animadversionibus revisoris ad singulos consultores mittatur, qui in congregatione pro more habenda singulis feriis secundis in aedibus Sancti Officii, de libro et censura sententiam dicant. Ipsa deinde censura, cum libro et consultorum suffragiis, ad Cardinales transmittantur, ut hi in Congregatione, quae feria quarta haberi solet in fratrum praedicatorum coenobio Sanctae Mariae supra Minervam nuncupato, de tota re definitive pronuncient. Post, ab assessore Sancti Officii acta omnia ad Pontificem referantur, cuius arbitrio iudicium omne absolvetur. § 5. Cum autem sit veteri institutione dae, si de aucto- receptum, ut auctoris catholici liber non, ris catholici li- unius tantum relatoris perspecta censura,

Ulteriores cautelae adhiben

bro agatur.

illico proscribatur; ad normam praefati decreti mensis iunii anni millesimi septingentesimi quinquagesimi, volumus eam consuetudinem omnino servari; ita ut, si primus censor librum proscribendum esse iudicet, quamvis consultores in eandem sententiam conveniant, nihilominus alteri revisori ab eadem Congregatione electo liber et censura tradantur; suppresso primi censoris nomine, quo alter iudicium suum liberius exponat. Si autem secundus revisor primo assentiatur, tunc utriusque animadversiones ad Cardinales mittantur, ut, iis expensis, de libro decernant. At si secundus a primo dissentiat, ac librum dimittendum existimet, tertius eligatur censor, cui, suppresso priorum nomine, utraque censura communicetur. Huius autem relatio, si a priore consultorum sententia non abludat, Cardinalibus immediate communicetur, ut ipsi, quod opportunum fuerit, decernant sin minus, iterum consultores perspecta tertia censura suffragium ferant; idque, una cum omnibus praefatis relationibus, Cardinalibus exhibeatur, qui, re ita mature perpensa, de controversia denique pronunciare debebunt. Quotiescumque autem Pontifex, vel ob rei, de qua in libro agitur, gravitatem, vel quia id auctoris merito aliisque circumstantiis tribuendum censeat, libri iudicium coram se ipso in congregatione feriae quintae habendum decrevit; quod saepe a nobis factum fuit et quoties ita expedire iudicabimus, in posterum quoque fiet: tunc satis fuerit exhibere Pontifici et Cardinalibus libri censuras et consultorum suffragia, omisso examine congregationis feriae quartae, eiusque relatione, quam per assessorem Pon

tifici faciendam diximus: nam Cardinalium suffragiis coram ipso Pontifice ferendis, atque huius definitiva sententia, vel alio opportuno consilio in eadem congregatione capiendo, res absolvetur.

gregatio, certa

§ 6. Altera quoque Indicis Congregatio Indicis Conplures complectitur Cardinales ipsi a Pon- que eiusdem tifice adscriptos, iisdemque dotibus praedi- munera. tos, quibus S. Officii Cardinales pollere solent; quum etiam eorum aliquos in utraque Congregatione locum habere contingat. Ex iis unus eiusdem Congregationis praefectus existit; assistens vero perpetuus est magister sacri palatii; secretarius autem, a prima Congregationis institutione usque in praesentem diem, ex Ordine fratrum Praedicatorum a summo Pontifice pro tempore eligi consuevit. Sunt praeterea ex utroque clero saeculari et regulari eiusdem Congregationis consultores et relatores selecti; et quidem, ubi aliquis librorum relationes coram Congregatione semel, bis, tertio, laudabiliter peregerit tum ipsa Congregatio Pontificem rogare solet, ut eius auctoritate in consultorum numerum referatur.

de statuendis

quae in libro

ptione serven

§ 7. Sub ipsa pontificatus nostri primor- Iterata Pondia, ea nos subiit cogitatio, ut certam ali- tificis consilia quam et immutabilem methodum pro exa- certis regulis, mine iudicioque librorum in hac Indicis rum proscriCongregatione servandam statueremus. Qua tur. de re non modo consilium exquisivimus dilecti filii nostri Angeli Mariae S.R.E. Cardinalis Quirini nuncupati eiusdem S. R. E. Bibliothecarii, et dictae Congregationis praefecti, qui pari prudentia et doctrina suum nobis sensum scripto declaravit; verum etiam antiquiores aliquot eiusdem Congregationis consultores coram dilecto filio Iosepho Augustino Orsi Ordinis Praedicatorum, tunc ipsius Congregationis secretario, nunc autem palatii apostolici magistro, convenire iussimus, suamque sententiam aperire, quae pariter scripto concepta, nobis iam tunc exhibita fuit. Cumque haec omnia diligenter apud nos asservata fuerit, nunc demum veterem deliberationem nostram resumentes, quemadmodum ea, quae ad librorum examen atque iudicium in primodicta Congregatione Sancti Officii peragendum, pertinent, auctoritate nostra constabilivimus; ita etiam ea, quae ad Congregationem Indicis, et eiusdem generis negocia apud eam tractanda facere possunt, opportunis decretis constituere volentes, praelaudati Cardinalis praefecti consiliis, dictorumque consultorum votis in

« ÖncekiDevam »