Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Primum sibi examen insti

consultoribus

haerendo, haec deinceps servanda decerni

mus:

§ 8. Cum Congregatio Indicis ad librotuendum a Con- rum censuram unice, ut dictum est, instigregationis Secretario et duo- tuta, non ita crebro convocari soleat, ut bus designatis altera Sancti Officii Congregatio, quae, ob cum relatore causarum et negociorum multitudinem, ad id assumpto. singulis hebdomadis ter haberi consuevit; illius propterea secretario peculiare munus et officium recipiendi librorum denunciationes, ut fieri iam ante consuevit, committimus et demandamus. Is autem a libri relatore percontabitur diligenter, quas ob causas illum prohiberi postulet; tum librum ipsum haud perfunctorie pervolvet, ut de propositae accusationis subsistentia cognoscat; duobus etiam in eam rem adhibitis consultoribus, ab ipso, praevia summi Pontificis, aut Cardinalis praefecti, vel eius, qui praefecti vices supplet, approbatione eligendis. Quorum collato consilio, si liber censura et nota dignus videatur, unus aliquis relator ad ferendum de eo iudicium. idoneus, illius nempe facultatis, de qua in libro agitur, peritus, eâdem, quam nuper innuimus, ratione eligendus erit, qui scripto referat animadversiones suas, adnotatis paginis, quibus singula ab ipso reprehensa continentur. Sed antequam eius censura ad Cardinalium Congregationem feratur, haberi volumus privatam consultorum Congregationem, quam olim parvam dixerunt, nos Subsequitur autem praeparatoriam vocavimus, ut, reCongreg. prae- latoris animadversionibus ad librum collatis, de earum pondere iudicium fiat. Huiusmodi Congregatio semel omnino singulis mensibus, aut etiam saepius, si oportuerit, ab ipso Congregationis secretario convocanda erit, vel in suis cubiculis vel opportuniore, ut ipsi videbitur, loco, intra praedicti coenobii aedes, ubi is commoraQuinam huic tur. Eique semper intererit magister sacri quando ac ubi palatii pro tempore existens, una cum sex

paratoriae exa

men.

intersint, et

convocanda.

aliis e numero consultorum singulis vicibus, pro qualitate argumenti et materiae, de qua disputandum erit, ut supra de primis duobus consultoribus et de relatore constitutum est, a secretario eligendi; praeter secretarium ipsum, cuius partes erunt in tabulas referre consultorum sententias, quas deinde ad Congregationem Cardinalium mittet, cum relatoris censura. In generali demum Congregatione omnia illa servari debebunt, quae superius statuta sunt pro Congregatione Sancti Officii circa Postremum librorum examen. Ac, quemadmodum ad generalis Congregationis iu- assessorem Sancti Officii pertinet, de actis

tario Pontifici

in Congregatione Summum Pontificem cer- dicium a Secre tum reddere; ita ad secretarium Congre- deferendum. gationis Indicis spectabit, quoties haec librum aliquem proscribendum aut emendandum censuerit, eiusdem Pontificis assensum, praevia diligenti actorum omnium relatione, exquirere.

§ 9. Quoniam vero in Congregatione In- Clansula, dodicis de sola librorum prohibitione agitur, nec liber corrinonnulla hoc loco adiungenda iudicavimus, proscriptionis decreto appoeidem Congregationi potissimum usui fu- nenda. tura, quae tamen ab altera etiam Congregatione Sancti Officii, dum in huius quoque generis causis se immiscet, ubi similes rerum circumstantiae se offerant, aeque observanda erunt. Quotiescumque agatur de libro auctoris catholici, qui sit integrae famae et clari nominis vel ob alios editos libros vel forte ob eum ipsum qui in examen adducitur et hunc quidem proscribi oporteat, prae oculis habeatur usu iamdiu recepta consuetudo prohibendi librum, adiecta clausula: Donec corrigatur, seu: Donec expurgetur, si locum habere possit, nec grave quidpiam obstet, quo minus in casu, de quo agitur, adhiberi valeat. Hac autem conditione proscriptioni adiecta, non statim edatur decretum, sed, suspensa illius publicatione, res antea cum auctore, vel quovis altero pro eo agente et rogante, communicetur, atque ei quid delendum, mutandum corrigendumve fuerit, indicetur. Quod si nemo auctoris nomine compareat, vel ipse, aut alter pro eo agens, iniunctam correctionem libri detrectet, congruo definito tempore decretum edatur. Si vero idem auctor, eiusve procurator, Congregationis iussa fecerit, hoc est novam instituerit libri editionem cum opportunis castigationibus ac mutationibus, tunc supprimatur proscriptionis decretum; nisi forte prioris editionis exemplaria magno numero distracta fuerint; tunc enim ita decretum publicandum erit, ut omnes intelligant, primae editionis exemplaria dumtaxat interdicta fore, secundae vero iam emendatae permissa.

[blocks in formation]

Casus propo

librorum lectione facile incurritur. Si qua vero ignominiae labe auctoris nomen ex eo aspergi contingat, id non directe sed oblique ex libri damnatione consequi. Qua sane ratione minime improbandas censemus huiusmodi librorum prohibitiones, inauditis auctoribus, factas; quum praesertim credendum sit, quidquid pro se ipso, aut pro doctrinae suae defensione, potuisset auctor afferre, id minime a censoribus atque iudicibus ignoratum neglectumve fuisse. Nihilo tamen minus, quod saepe alias, summa aequitatis et prudentiae ratione, ab eadem Congregatione factum fuisse constat, hoc etiam in posterum ab ea servari magnopere optamus, ut, quando res sit de auctore catholico, aliqua nominis et meritorum fama illustri, eiusque opus, demptis demendis, in publicum prodesse posse dignoscatur, vel auctorem ipsum suam causam tueri volentem audiat, vel unum ex consultoribus designet, qui ex officio operis patrocinium defensionemque suscipiat.

§ 11. Quemadmodum vero, ubi de Connuntur, in quibus licet a da- gregatione Sancti Officii agebamus, eidem tis regulis nonnihil recedere. nos semper interfuturos recepimus, quo

Secretum omnibus in Con

dicis senten

tiescumque de libro, cuius materia gravioris momenti sit, iudicium agatur; quod erit nobis facillimum, quum eadem Congregatio qualibet feria quinta coram nobis habeatur; sic et Indicis Congregationi praesentiam nostram impendere parati sumus, quoties rei gravitas id promereri videbitur. Neque enim id opus esse dicendum est, quum vel haeretici hominis liber denunciatur, in quo auctor errores catholico dogmati adversantes consulto tradit aut tuetur; vel opus aliquod in examen adducitur, quo rectae morum regulae labefactantur, ac vitiis et corruptelis fomenta praebentur. In his enim casibus ne illas quidem, quas supra scripsimus, accuratiores cautelas adhibere necesse erit; sed, haeretico dogmate vel pravo moris incitamento semel comperto, proscriptionis decretum illico sanciendum erit, iuxta primam, secundam et septimam Indicis regulas, sacrosancti Tridentini Concilii iussu editas atque vulgatas.

§ 12. Cum in praelaudata Congregatione gregatione In- Sancti Officii severissimis legibus cautum tiam ferentibus sit, ne de rebus eiusdem Congregationis imponitur, ad quisquam cum alio extra illam loquatur; gat. S. Officii. nos hanc eamdem silentii legem a relatoribus, consultoribus et Cardinalibus Congregationis Indicis religiose custodiendam

instar Congre

lur. Pont. de Prop. Fide Partis I. Vol. III.

praecipimus. Illius tamen secretario potestatem facimus, ut animadversiones in libros censurae subiectos, eorum auctoribus vel aliis illorum nomine agentibus et postulantibus, sub eadem decreti lege communicare queat; suppressis semper denunciatoris censorisque nominibus.

Quales esse o

porteat revisores Congrega

§ 13. Examinandis corrigendisque libris peropportuna sunt, quae decem regulis In- res et consultodicis a patribus Tridentinae Synodi confe- tionis. ctis atque editis continentur. In instructione autem fel. recor. Clementis PP. VIII. eiusdem regulis adiecta, Tit. de correctione librorum § V., Episcopis et Inquisitoribus cura committitur, ut ad librorum edendorum examen spectatae pietatis et doctrinae viros adhibeant, de quorum fide et integritate sibi polliceri queant, nihil eos gratiae daturos, nihil odii, sed, omni humano affectu posthabito, Dei dumtaxat gloriam spectaturos, et fidelis populi utilitatem. His porro virtutibus animique dotibus, si non maiori, at pari certe de causa, praestare oportet huius nostrae Congregationis revisores et consultores. Cumque eos omnes, qui nunc huiusmodi munera obtinent, tales esse non ignoremus, optandum sperandumque est, non absimiles deinceps futuros, qui ad id eligentur; homines nimirum vitae integros, probatae doctrinae, maturo iudicio, incorrupto affectu, ab omni partium studio, personarumque acceptione alienos; qui aequitatem libertatemque iudicandi cum prudentia et veritatis zelo coniungant. Cum autem eorum numerus nunc certus et constitutus non sit, ab eiusdem Congregationis Cardinalibus consilium expectabimus atque capiemus, num eum pro futuris temporibus definire oporteat vel expediat: hoc tamen iam nunc decer- Eorum numenentes, quatenus eorum numerus definia- rus indefinitus, ex utroque cletur, ut tam relatores, quam consultores, ro eligendus. ex utroque clero, saeculari nempe et regulari, assumantur, alii quidem theologi, alii utriusque iuris periti, alii sacra et profana eruditione praestantes, ut ex eorum coetu, pro varietate librorum, qui ad Congregationem deferuntur, idonei viri non desint ad ferendum de unoquoque iudicium.

[blocks in formation]

Ut rectum illud sit, ac in neutram partem declive.

§ 15. 1. Meminerint, non id sibi muneris onerisque impositum, ut libri ad examinandum sibi traditi proscriptionem modis omnibus curent atque urgeant; sed ut, diligenti studio ac sedato animo ipsum expendentes, fideles observationes suas verasque rationes Congregationi suppeditent, ex quibus rectum iudicium de illo ferre, eiusque proscriptionem, emendationem aut dimissionem pro merito decernere valeat. Ne quis de re § 16. II. Tametsi hactenus cautum sit, sibi plane non perspecta sen- cavendumque deinceps non dubitemus, ut tentiam ferat. ad referendum et consulendum in praedi

cta Congregatione, ii solum admittantur, qui scientiam rerum, quas libri delati respective continent, diuturno studio acquisitam possideant (decet enim de artibus solos artifices iudicare); nihilominus, si forte eveniat, ut alicui per errorem materia aliqua discutienda committatur, ab illius peculiaribus studiis aliena, idque a censore aut consultore electo ex ipsa libri lectione deprehendatur, noverit is, se neque apud Deum neque apud homines culpa vacaturum, nisi quamprimum id Congregationi aut secretario, aperiat, seque ad ferendam. de huiusmodi libro censuram minus aptum professus, alium magis idoneum ad id muneris subrogari curet. Quo tantum abest, ut existimationis suae dispendium apud Pontificem et Cardinales passurus sit, ut magnam potius probitatis et candoris opinionem et laudem sibi sit conciliaturus. Neque ad pro- § 17. I. De variis opinionibus atque prii instituti sive scholae opi- sententiis in unoquoque libro contentis, nionem, sed ad animo a praeiudiciis omnibus vacuo, iudimata. et com- candum sibi esse sciant. Itaque nationis, licorum doctri- familiae, scholae, instituti affectum excunam exigatur. tiant; studia partium seponant; Ecclesiae Sanctae dogmata, et communem catholicorum doctrinam, quae Conciliorum Generalium decretis, Romanorum Pontificum constitutionibus, et orthodoxorum patrum atque doctorum consensu continetur, unice prae oculis habeant; hoc de caetero cogitantes, non paucas esse opiniones, quae uni scholae, instituto, aut nationi certo certiores videntur, et nihilominus, sine ullo fidei aut religionis detrimento, ab aliis catholicis viris reiiciuntur atque impugnantur, oppositaeque defenduntur, sciente act permittente Apostolica Sede, quae unamquamque opinionem huiusmodi in suo probabilitatis gradu relinquit.

Ecclesiae dog

munem catho

[blocks in formation]

nisi omni ex parte illius liber legatur; quaeque diversis in locis posita et collocata. sunt, inter se comparentur; universum praeterea auctoris consilium et institutum attente dispiciatur; neque vero ex una vel altera propositione a suo contextu divulsa, vel seorsim ab aliis, quae in eodem libro continentur, considerata et expensa, de eo pronunciandum esse. Saepe enim accidit, ut quod ab auctore in aliquo operis loco perfunctorie aut subobscure traditum est, ita alio in loco distincte, copiose ac dilucide explicetur, ut offusae priori sententiae tenebrae, quibus involuta, pravi sensus speciem exhibebat, penitus dispellantur, omnisque labis expers propositio dignoscatur. Ambigua di§ 19. v. Quod si ambigua quaedam ex- probatique anciderint auctori, qui alioquin catholicus sit ctoris in aeet integrà religionis doctrinaeque famâ, accipiantur. aequitas ipsa postulare videtur, ut eius dicta benigne, quantum licuerit, explicata, in bonam partem accipiantur.

§ 20. Has porro, similesque regulas, quae apud optimos scriptores de his agentes facile occurrent, semper animo propositas habeant censores et consultores; quo valeant, in hoc gravissimo iudicii genere, conscientiae suae, auctorum famae, ecclesiae bono et fidelium utilitati consulere. Duo autem reliqua sunt in eum finem plane opportuna, quae hoc loco adiungenda omnino esse iudicamus.

cta catholicis,

quam partem

statuendum.in

afferuntur, nee

§ 21. Prodeunt aliquando libri, in qui- Quid de libris bus falsa et reprobata dogmata, aut syste- quibus repromata, religioni vel moribus exitiosa, tan- bata dogmata quam aliorum inventa et cogitata, expo- refutantur. nuntur et referuntur, absque eo quod auctor, qui opus suum pravis huiusmodi mercibus onerare sategit, ea refutandi curam in se recipiat. Putant vero, qui talia agunt, nulli sese reprehensioni aut censurae obnoxios esse, propterea quod de alienis, ut aiunt, opinionibus nihil ipsi affirment, sed historice agant. At, quidquid sit de eorum. animo et consilio, deque personali in eos animadversione, de qua viderint, qui in tribunalibus ad coercenda crimina institutis ius dicunt, dubitari certe non potest, magnam eiusmodi libris in Christianam Rempublicam labem ac perniciem inferri; quum incautis lectoribus venena propinent, nullo exhibito vel parato, quo praeserventur, antidoto. Subtilissimum hoc humanae malitiae inventum ac novum seductionis genus, quo simplicium mentes facile implicantur, quam diligentissime revisores advertant, ac censurae subiiciant; ut vel hu

[blocks in formation]

expungantur.

§ 2, sapientissime cautuin legitur, ut quae famae proximorum, et praesertim ecclesiasticorum, et principum, detrahunt, bonisque moribus et christianae disciplinae sunt contraria, expungantur. Et paulo post: Facetiae etiam, aut dicteria, in perniciem aut praeiudicium famae et existimationis aliorum iactata, repudientur. Utinam vero in aspectum lucemque hominum libri eiusmodi in hac temporum licentia et pravitate non efferrentur, in quibus diffidentes auctores mutuis se iurgiis conviciisque proscindunt; aliorum opiniones nondum ab Ecclesia damnatas censura perstringunt; adversarios eorumque scholas ac coetus sugillant et pro ridiculis ducunt, magno equidem bonorum. scandalo, haereticorum vero contemptu, qui digladiantibus inter se catholicis, seque mutuo lacerantibus, plane triumphant. Etsi vero fieri non posse intelligamus, ut disputationes omnes e mundo tollantur, praesertim cum librorum numerus continenter augeatur, Faciendi enim plures libros nullus est finis, ut est apud Ecclesiasten cap. 12; compertum praeterea nobis sit, magnam aliquando utilitatem ex iis capi posse; modum tamen in defendendis opinionibus, et christianam in scribendo moderationem, servari merito volumus. Non inutiliter (inquit Augustinus in Enchirid. cap. 59. prope finem) exercentur ingenia, si adhibeatur disceptatio moderata, et absit error opinantium se credere, quod nesciunt. Qui veritatis studium et purioris doctrinae zelum, quo suarum scriptionum mordacitatem excusent, obtendere solent, ii primum intelligant, non minorem habendam veritatis, quam evangelicae mansuetudinis, et christianae caritatis rationem. Caritas autem de corde puro, patiens est, benigna est, non irritatur, non aemulatur, non agit perperam, (utque addit idem Augustinus, lib. contra litteras Petiliani cap. 29, num. 31) sine superbia de veritate praesumit, sine saevitia pro veritate certat. Haec magnus ille non veritatis minus, quam caritatis Doctor, et scripto et opere praemonstravit. Nam in suis adversus Manichaeos, Pelagianos, Donatistas, aliosque tam sibi quam Ecclesiae adversantes, as

| siduis conflictationibus, id semper diligentissime cavit, ne quempiam eorum iniuriis aut conviciis laederet, atque exasperaret. Qui secus scribendo vel disputando fecerit, is profecto nec veritatem sibi praecipue cordi esse, nec caritatem sectari se ostendit.

Nec cuiquam liceat suas opiniones veluti

mata venditaris insimulare.

§ 23. li quoque non satis idoneam iustamque excusationem afferre videntur, qui ob singulare, quod profitentur, erga vete- Ecclesiae dogres doctores studium, eam sibi scribendi re, alienas errorationem licere arbitrantur; nam, si carpere novos audeant, forte ab laedendis ve teribus sibi minime temperassent, si in eorum tempora incidissent; quod praeclare animadversum est ab auctore operis imperfecti in Matthaeum Homil. 42. Cum audieris, inquit, aliquem beatificantem antiquos Doctores, proba qualis sit circa suos Doctores. Si enim illos, cum quibus vivit, sustinet et honorat, sine dubio illos, si cum illis vixisset, honorasset: si autem suos contemnit, si cum illis vixisset, et illos contempsisset. Quamobrem firmum ratumque sit omnibus, qui adversus aliorum sententias scribunt ac disputant, id quod graviter ac sapienter a ven. servo Dei praedecessore nostro Innoc. Papa XI. praescriptum est in decreto edito die secunda. martii anni millesimi sexcentesimi septuagesimi noni. Tandem, inquit, ut ab iniuriosis contentionibus Doctores, seu scholastici, aut alii quicumque, in posterum abstineant, ut paci et caritati consulatur, idem Sanctissimus in virtute Sanctae Obedientiae eis praecipit, ut tam in libris imprimendis ac manuscriptis, quam in thesibus ac praedicationibus, caveant ab omni censura et nota, nec non a quibuscumque conviciis contra eas propositiones, quae adhuc inter catholicos controvertuntur, donec a Sancta Sede recognitae sint, et super eis iudicium proferatur. Cohibeatur itaque ea scriptorum licentia, qui, ut aiebat Augustinus lib. 12 Conf., cap. 25, num. 34, Sententiam suam amantes, non quia vera est, sed quia sua est, aliorum opiniones non modo improbant, sed illiberaliter etiam notant, atque traducunt. Non feratur omnino, privatas sententias, veluti certa ac definita Ecclesiae dogmata, a quopiam in libris obtrudi, opposita vero erroris insimulari; quo turbae in Ecclesia excitantur, dissidia inter Doctores aut feruntur aut foventur, et christianae charitatis vincula persaepe obrumpuntur.

Angelici Doctoris exem

tur.

§ 24. Angelicus scholarum princeps, Ecplum proponi- clesiaeque Doctor, S. Thomas Aquinas, dum tot conscripsit nunquam satis laudata volumina, varias necessario offendit philosophorum theologorumque opiniones, quas veritate impellente refellere debuit. Caeteras vero tanti Doctoris laudes id mirabiliter cumulat, quod adversariorum neminem parvipendere, vellicare, aut traducere visus sit, sed omnes officiose ac perhumaniter demereri; nam, si quid durius, ambiguum obscurumve eorum dictis subesset, id leniter benigneque interpretando, emolliebat atque explicabat. Si autem religionis ac fidei causa postulabat, ut eorum sententiam exploderet ac refutaret, tanta id praestabat modestia, ut non minorem ab iis dissentiendo, quam catholicam veritatem asserendo, laudem mereretur. Qui tam eximio uti solent ac gloriari magistro (quos magno numero esse, pro singulari nostro erga ipsum cultu studioque, gaudemus), ii sibi ad aemulandum proponant tanti doctoris in scribendo moderationem, honestissimamque cum adversariis agendi disputandique rationem. Ad hanc caeteri quoque sese componere studeant, qui ab eius schola doctrinaque recedunt. Sanctorum enim virtutes omnibus in exemplum ab Ecclesia propositae sunt: cumque Angelicus Doctor Sanctorum albo adscriptus sit, quamquam diversa ab eo sentire liceat, ei tamen in contrariam in agendo ac disputando rationem inire omnino non licet. Nimium interest publicae tranquillitatis, proximorum aedificationis, et caritatis, ut e catholicorum scriptis absit livor, acerbitas atque scurrilitas, a christiana institutione ac disciplina, et ab omni honestate Ediciturque prorsus aliena. Quamobrem in huiusmodi ceatur scripto- scriptorum licentiam graviter pro munere suo censuram intendant Congregationis Cardinalibus cognoscendam subiiciant, ut eam pro zelo suo et potestate coerceant. Religiosa in- § 25. Quae hactenus a nobis proposita iungitur praemissorum ob- ac constituta sunt, praedecessorum nostroservantia. rum decretis plane consona, Congregationum quoque nostrarum legibus et consuetudinibus comprobata, in librorum examine ac iudicio instituendo, apostolica auctoritate deinceps servari decernimus: mandantes universis et singulis, qui in praefatis Congregationibus locum obtinent, seu illis quomodolibet operam suam praestant, ut adversus praemissa sic a nobis statuta ni

ut nimia coer

rum licentia.

hil edicere, innovare, decernere aut intentare praesumant, absque nostra vel successorum nostrorum pro tempore existentium Romanorum Pontificum expressa facultate.

trariis.

§ 26. Non obstantibus contrariis quibus- Derogatio convis, etiam apostolicis, constitutionibus et ordinationibus, necnon earundum Congregationum, etiam apostolica auctoritate seu quavis firmitate alia roboratis decretis, usibus, stilis et consuetudinibus etiam immemorabilibus, caeterisque in contrarium facientibus quibuscumque.

§ 27. Nulli ergo omnino hominum liceat paginam hanc nostrorum decretorum, mandatorum, statutorum, voluntatum ac derogationum infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli, Apostolorum eius, se noverit incursu

rum.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, anno Incarnationis dominicae MDCCLIII., VII. idus iulii, pontificatus nostri anno XIII.

CLII.

Impense commendat Episcopis Ruthenis instructionem cleri Regularis valde neglectam, eisque suggerit ut id per offcia presbyteris saecularibus ac nominatim alumnis a Collegio Vilnensi egredientibus committenda obtinere nitantur (1).

Venerabilibus fratribus Metropolitae, Archiepiscopis et Episcopis nationis Ruthenae in regno Poloniae,

BENEDICTUS PP. XIV.

Venerabiles fratres,

salutem et apostolicam benedictionem.

Quae, venn. fratres, pro pristino inclytae nationis vestrae Ruthenae decore conservando, confirmandà catholicae religionis adversus schismaticos constantiâ vestrâ, dissidiis sive componendis sive propulsandis, rationibusque dioecesum vestrarum adaugendis, a nobis nostroque nomine a Congre

(1) Ex Bull. P. de Prop. Fide pag. 319, coll. cum Reg. Vat. Vide supra const. Commendatissimum.

Sanctio.

« ÖncekiDevam »