Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[blocks in formation]

Episcoporum zelus excitatur,

nis in Collegio Wilnensi iuxta ritum vestrum instituendis profectu a laudatâ Congregatione de Propagandâ Fide constitutiones et regulae edantur, quae ad maiorem utilitatem, quemadmodum nobis in Domino auguramur, profuturae censentur.

§ 2. Sed omnia et singula a nobis, sive ut cleri sæcula statuta huiusmodi sive statuenda, timenris praecipuam dum est, ne exoptatum a nobis sortiantur curam suscipiant. effectum, nisi provic'a etiam fraternitatum vestrarum sollicitudo, assidua vigilantia et accurata diligentia accesserit. Eapropter vos, venn. fratres, rogamus et in Domino hortamur, ut primum omnium maximam cleri saecularis, in cuius subsidium clerus regularis vocatus fuit, curam alacriter suscipiatis, susceptamque strenue urgere satagatis. Clerus in igno- § 3. Vobis sane praesentibus magis, quam rantia torpet, ubi mag, caret, nobis absentibus, compertum est ac rebus tributione ne ipsis exploratum, quanta apud vos sit cleri

et in offic. dis

gligitur.

Synodus Zamosciae decre

saecularis ignorantia; quam non aliunde. ortum causamque habere non ambigimus, quam partim ex magistrorum illos edocenlium penuriâ, partim ex nullà ipsis iniunctâ rerum gerendarum curâ, partim ex nullâ erga eosdem illorum qui praesunt diligentià et solicitudine, qua suaviter fortiterque ad studia capessenda et negotia ecclesiastica obeunda oblectentur et incitentur.

§ 4. Ad haec omni procul dubio venn. vit, ut quilibet fratres vestros, qui synodum Zamosciae Episcopus officialem saecula- tantâ cum nationis vestrae laude atque utilitate celebrarunt, extirpanda mala et bona

rem haberet.

Episcopi Rutheni non sine

bus potius utuntur.

semina spargenda respexisse pro certo habemus, cum sess. 6, tit. 7 de Officialibus statuerunt, ut quilibet Episcopus officialem habeat saecularem, si inter saeculares quispiam ad hoc officium idoneus inveniatur. § 5. Quoniam autem in suâ quisque vestrum dioecesi (sunt tamen qui plures ha- causa regularibent ecclesias cathedrales) quamplures retinere debet ministros et officiales, quorum operâ in rectâ earumdem dioecesum vestrarum procuratione et negotiis uti valeatis, fraternitates vestrae viros regulares potius quam saeculares ad ministeria huiusmodi substinenda eligere optatis: nec nos, qui aequâ lance res expendimus, fallit, fraternitates vestras ideo hanc tenere rationem, quod regulares magis apti et idonei apud vos reperiantur; nec propterea susceptum consilium institutumque vestrum damnamus; imo, sicut laudamus, ita ob At saeculares negligendo hooculos vobis ponere non omittimus, ex rum otium et ignorantiam foneglectu, ut ita dicamus, cleri saecularis vebunt. eiusdem provenire ignorantiam. Quisque enim ex clero saeculari animum despondet otioque diffluit, cum cogitat, regulares potius constitui in iis muneribus obeundis, quae quilibet saecularis, non repente sed paulatim, sub magistri et praeceptoris disciplina instructus et idoneus, aliquando exercere possit.

Itaque ipsis suadetur, ut a

alumnis Semi

sis,

§ 6. Pastoralis itaque solicitudinis vestrae partes hac in re adimplendas esse in liqua ece. offiDomino existimamus, ut curam omnem cia demandent studiumque vestrum collocetis, ne adole- narii Wilnenscentes alumnos nationis vestrae ex memorato Wilnensi Seminario deinceps, exacto studiorum curriculo, egressos, aliquà ecclesiastici ordinis et officii procuratione destitui patiamini: sed statim quodcumque opus, quodcumque ministerium ad ecclesiasticas res pertinentia illis demandetis. oportet, ut iniuncto quisque priori muneri satisfacere, deinde ad maiora per gradus etiam gravissima promoveri possit officia. Haec profecto agendi ratio, tamquam lucidissimum exemplum ab aliis spectata, unicuique (ducitur enim iuventus maximà spe gloriae et utilitatis) erit incitamento. non levi, ut quisque, dummodo non sit ingenio malo pravoque praeditus, bellum otio vitiisque indicat, et ad labores perferendos virtutesque assequendas hilari promptoque animo contendat et adnitatur. Verum commendationem hanc nostram et exhortationem pro alumnis Collegii Wilnensis ad officia et munera in curiis vestris, quoad vobis integrum erit, promovendis

1

[blocks in formation]

Benedictus Deus et Pater D. N. Iesu Christi, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostrâ, ac praesertim consolatus est nos Deus in adventu dilecti filii Desiderii a Casabasciana fratris Minorum Ordinis S. Francisci de Observantiâ nuncupatorum, quem nostrum ad fraternitatem tuam ceterosque nationis tuae Maroniticae elapso anno Apostolicum Ablegatum dimiseramus. Non solum autem in adventu eius, benedicente Domino, sospitis et incolumis, sed etiam in consolatione, qua consolatus est istic, referens nobis, te, ven. frater, bene valere et prospere agere; quod sane nuntium maximâ pontificium animum nostrum replevit voluptate. Nec minori etiam laetitia affecti sumus audientes, praeclara tuae erga eumdem Desiderium Ablegatum nostrum exhibita humanitatis benevolentiaeque testimonia, pro quibus gratam obstrictamque tibi nostram voluntatem profitentes, opportunam rebus ipsis fraternitati tuae rependendi occasionem praestolamur. De pristina vero pace et concordia tecum, ven. frater, et dilectis filiis presbyteris regularibus Societatis Iesu, apostolicis istic missionariis nostris, restituta quale quantumque gaudium ceperimus, non possumus satis aptis verbis explicare; sed bonorum omnium largitori Deo gratias agimus immortales, atque insimul fraternitatem tuam, quibus valemus in Domino adhortationibus ac precibus etiam rogamus et obtestamur, ut omnem operam

T

|

Maronitarum patroni, contra dicteria Cyrilli Patriarchae Antiocheni Graecorum Melchitarum (1).

BENEDICTUS PP. XIV.
Dilecte fili,

salutem et apostolicam benedictionem.

versus S. Maro

tur.

Inter cetera scripta nobis exhibita, cum Attentata adnuper ad nos accessisti, illud deprehendi- nis cultum et mus, quod ad cultum S. Maronis Abbatis imagines, exortaque inde dispertinet. Scripsit enim ad Congregationem sidia recensende Propagandâ Fide dilectus filius fr. Desiderius a Casabasciana Min. Osberv., quem nos Ablegatum nostrum misimus ad ven. fratrem Patriarcham Maronitarum, scripsit, inquam, imagines S. Maronis Romae impressas, a ven. fratre Patriarchà GraecoMelchita Cyrillo discussas fuisse, et palam ab ipso declaratum, S. Maronem inter sanctos minime numerari, quippe qui haereticus vixerit atque obierit, idque gravibus

studiumque conferas, quo pax et concordia huiusmodi magis magisque confirmetur. Ad opus enim Dei operandum, nempe ad aeternam Christifidelibus procurandam salutem quisque nostrum districte tenetur; quod haud facile, imo nunquam consequemur, nisi pax illa, quae exuperat omnem sensum, et caritas Christi diffusa per Spiritum Sanctum conglutinet, custodiat et tueatur corda nostra. Porro, quemadmodum non dubitamus, quin ab ipso Desiderio Ablegato nostro fraternitati tuae coram fuerit comprobatum, qua apostolicà benignitate, qua caritate, quo zelo prosequi pergamus te, ven. frater, aliosque itidem venn. fratres Antistites ceterosque dilectos filios inclytae nationis tuae, ipsamque nationem Maroniticam, quae S. Maroni maiorem in catholicâ fide eruditionem, perennitatem atque incrementum acceptum referre gloriatur. Nobis omni procul dubio, qui nationis tuae studiosissimi sumus, permolestum accideret eiusdem S. Maronis sanctitatem, eiusque cultum a nonnullis tam male haberi; unde, postquam a calumniis vindicavimus, apostolica quoque nostrâ auctoritate confirmavimus; quod istic omnibus periucundum, opportunum ac salutare fuisse ab eodem Desiderio Ablegato nostro ingenti cum gaudio accepimus. Denique quoad dilectam in Christo filiam Annam Agemi puellam Aleppinam muneris tui partes esse ducimus, ut ipsa a piis prudentibusque animarum directoribus instruatur atque adsistatur, ut procul absit a publicà hominum frequentiâ, plausu et acclamatione, ne vel levis umbra vanitatis virtutem ipsius offendat ac periculis exponat, neque novis dissidiis, dissensionibus et offensionibus detur occasio. Ceterum si quidquam amplius hac in re opus fuerit, non omittemus fraternitati tuae significare. Interim caelestis praesidii auspicem, nostrasque erga te, ven. frater, universamque nationem tuam propensae voluntatis pignus esse cupimus apostolicam benedictionem, quam ex intimo corde depromptam fraternitati tuae universisque Maronitis elargimur.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris, die XII. martii MDCCLIV., pontificatus nostri anno XIV.

Factum improbat Pontifex.

dissidiis Maronitas inter et Graeco-Melchitas occasionem praebuisse; timendum insuper, ne huiusmodi turbae quotidie magis ingravescant, neque tumultum sedari et compesci potuisse, tum quia post suum discessum a locis, ubi ignem restinguere curaverat, nonnulli praesbyteri palam dixerant, eum nullam auctoritatem habere quaestionis definiendae, utrum Maro sanctus extiterit an haereticus; cum praesertim eorum Patriarchâ assereret, Maronem, cum inter vivos ageret, et cum e vitâ decessit, haeresi pollutum fuisse; tum quia per Moncalles, ubi residet Patriarcha Graeco-Melchita, quum iter fecisset ut cum eo colloqueretur, ipsum non invenerat, et aliquibus de causis permissum sibi non fuerat, ut ulterius ad eum assequendum progrederetur.

§ 1. Non solum admiratione nos affecit, sed maxime commovit, quod temere atque inconsulte factum est a ven. fr. Patriarchâ Cyrillo, qui, ut eruditionem fortasse ostentaret, suâ agendi ratione, non dicam restaurare, sed auctoritate suà controversiam iam extinctam definire tentavit: quasi vero eiusdem conditio vel meritum nobis aut Congregationi minime innotescant, et, quod deterius est, Sancti nomine et cultu eum, quoad potuit, privare, qui a pluribus iam saeculis cum Apostolicae Sedis approbatione huiusmodi honore decoratur.

Theodoreti et § 2. Ut tibi compertum est, S. Maro Chrysostomi testimonia de Ma- Vixit sub finem saeculi quarti et initium ronis sanctita- quinti. Theodoretus, qui auctor coaevus

te.

dici potest, cum circa dimidium saeculi quinti floruerit, vitam illius scripsit, in qua heroicae S. Maronis virtutes et insigniter gesta enarrantur. Theodoretus Cyri Episcopus extitit, librum composuit de vitis Patrum, inscriptum Philotheus, sive religiosa historia; cuius duae sunt latinae versiones, quarum una habetur in vitis Patrum, auctore Rosveido, altera Gentiani Herveti in tom. 3 operum eiusdem Theodoreti editionis Sirmondi. Porro sex distinctis locis Theodoretus collaudat sanctitatem S. Maronis, quemadmodum videre est in editione Rosveidi de Vitis Patrum cap. 16, pag. 827 et 828, et cap. 21, pag. 832, et cap. 22, pag. 838, et cap. 24, pag. 840, et cap. 30, pag. 850. Legitur quoque inter epistolas S. Ioannis Chrysostomi trigesima sexta inscripta ipsi Abbati Maroni, in qua ipsius virtutes laudibus prosequitur, eiusque orationibus sese commendat. Porro, ut os occludatur quibusdam non

dicata.

admodum sanae cognitionis, qui conati sunt auctoritatem adimere vitis a Theodoreto Fides et auctoritas patrum conscriptis, quorum numero adnecti pos- vitis Theodoresunt Andreas Rivetus in suo lib. Criticus to scriptis vinSacer lib. 4, cap. 21, Robertus Cocus in suâ Censura quorumdam scriptorum veterum pag. 390, Fridericus Spanhemius in Historiâ Christianâ saeculi quinti § 10, col. 1030, non defuerunt viri sublimis doctrinae atque accuratae critices, qui ad ipsius historiae integritatem sartam tectam tuendam operam suam mentemque contulerint, in quorum numero recensendi sunt Labaeus in dissertatione de Theodoreto in opere Bellarmini de Scriptoribus ecclesiasticis edit. Venetae anno 1728, pag. 156; Garnerius in dissert. 2 de libris Theodoreti tom. 5 operum ipsiusmet Theodoreti editionis Parisiensis anno 1684, pag. 199; Tillemontius in Vita Theodoreti art. 48, tom. 15, pag. 329; Natalis Alexander in Historia ecclesiasticâ saeculi V., cap. 4, art. 28, § 1, n. 1, atque novissimus eruditus Ceillier in Historia universali Auetorum sacrorum et ecclesiasticorum tom. 14, cap. 14, art. 2, § 6, num. 2, in fine pag. 94.

vitae S. Maro

Clem. VIII. fa

tae.

§ 3. Et, quod gravioris momenti esse Et praesertim debet, nostri scriptores et historici accu- nis, accuratior. ratiores, et quidem non admodum creduli consensu, et neque ingenti acumine destituti, fidem cto comprobaquam maximam praebuerunt vitae S. Maronis a Theodoreto descriptae, cum ipsius virtutes factaque gloriosa ita singillatim referant, quemadmodum a Theodoreto enarrantur et commendantur. Proinde S. Maronis vitae, quae a Theodoreto scripta est, omnimodam adhibent fidem. Adeantur Bollandistae die 14 februarii, tom. 2 eiusdem mensis, Bailletius in suis vitis Sanctorum eadem die, Tillemontius tom. 12 suae historiae ecclesiasticae in vitâ praedicti Sancti pag. 412 et sequen. Neque illud ullo modo conticendum est, quod Pontificatum administrante Clemente Vill. cum Romae typis consignatum fuisset missale Maronitarum, cum eius nationis patrocinium sustineret fel. mem. Gabriel Cardinalis Palaeotus, evulgandi facultas a Summo Pontifice eà conditione solum obtenta est, ut sub eiusdem initio poneretur vita S. Maronis deprompta ex Theodoreti historiâ, sicuti diligenter observatum fuit, quemadmodum clarissimus Card. Iacobus Perronius testatus est: Verba feci cum SSmo Domino nostro de vulgando missali Maronitarum, quod typis iam pri

Alia testimo

bus et sancti

dem excusum est, annuitque Sun Sanctitas, ut praefixa hac praefatione (quae est vita S. Maronis desumpta ex Theodoreto) publicaretur.

§ 4. Accedit, quod insigne fuit coenonia de virtuti bium S. Maronis, ut liquet ex epistolâ Artate Maronis. chimandritarum Syriae secundâ ad Hormisdam Pontificem datâ annO DXVII., in qua se in primis subscripsit Alexander Archimandrita vel, quod idem est, Abbas S. Maronis, ut apparet ex tom. 5 collectionis Conciliorum Labbaei edit. Venetae, p. 598, ex Annalibus Card. Baronii ad annum Christi 517, n. 53. Et in actis Concilii Constantinopolitani, habiti an. 536, mentio habetur de eodem coenobio, ibique semper sancti vel beati nomine Maro nuncupatur, ut legenti constabit cit. tom. 2, pag. 967, pag. 978, 994, 999, p. 1075, 1083, 1099, 1111 et pag. 1223. Insuper Pagius in Criticâ ad Annales Card. Baronii ad annum 400, num. 17 et sequen., postquam commemoravit virtutes S. Maronis, orationem convertit ad coenobium ipsius S. Maronis, laudibusque prosequitur religionem catholicam illorum monachorum, ac veluti firmum quoddam catholicae religionis universo in Oriente adversus haereses propugnaculum praedicat; martyrium scilicet indicans, quod imperante Anastasio pro Concilii Chalcedonensis defensione tercentum quinquaginta ex illis monachis fortiter pertulerunt; eorum quippe mentio habetur in Romano Martyrologio die 31 iulii, quo in loco extant praeterea adnotationes venerabilis Gard. Baronii. Neque praetereundum est in ecclesia Collegii Maronitarum huius almae Urbis imaginem S. Maronis in tabula maioris altaris depictam publice coli, eiusque diem festum. quotannis celebrari.

tualibus indul

coratus.

Unde illius fe- § 5. Haec omnia mirifice illustrant sanstus dies spiri- ctitatem S. Maronis, tum etiam ostendunt, tis a Pont. de- quam recte atque legitime rogatu ven. fratris Simeonis Patriarchae Antiocheni, et exemplo eorum quae peracta fuere in literis apostolicis praedecessoris nostri Clementis XII., ostendunt, inquam, quam iuste in quodam Brevi a nobis emisso die XII. augusti anno MDCXLIV. largiti sumus indulgentiam plenariam utriusque sexus Christifidelibus, qui confessione et sacrâ communione expiati die 1x. februarii, quo a Maronitis celebratur festum S. Maronis eorum primarii patroni, adibunt sacras aedes monachorum et monialium Ordinis S. Antonii Abbatis Congregationum tam Montis

|

Libani quam S. Isaiae, et concordiam inter principes christianos, haeresis excidium, et sanctae matris Ecclesiae exaltationem a Deo enixe rogabunt: quae singula luculenter patefaciunt, quam illegitime (ut loquamur remissius) ven. frater Patriarcha Cyrillus adversus S. Maronis cultum se gesserit.

Occasio indicatur erroneae sententiae de Marone inventae.

§ 6. Neque erit difficile rationes investigare, quae ven. fratrem Patriarcham Cyrillum eam in rem impulerunt. Affirmant S Maronitae a S. Abbate Marone se originem ducere, et a catholicâ religione nunquam recessisse, nec ab Ecclesiae unitate se unquam disiunxisse: addunt praeterea, quod, cum ipsi unionem cum Ecclesià Romanà renovaverint, id minime interpretari debet, quasi catholicam religionem aliquando deseruerint iterumque ad ipsam reversi fuerint. At vero alii contrarium senserunt, arbitrati nimirum sunt, Maronitas de Monotelitarum scholâ prodiisse, Maronem eorum caput extitisse, eumdemque haeresi adhaesisse, atque solummodo an. MCLXXXII. ab Aimeto tertio Patriarchâ latino Antiocheno Maronitas fuisse ad Romanam Ecclesiam revocatos. Haec omnia videre est apud lexicum universale gallicum et latinum tom. 5 ad verbum Maronitae, et apud magnum lexicum Morerii editionis Parisiensis anno MDCCXLVII., tom 6, ad verbum Maronitae.

Willelmi et Eustac. narra

Marone haerecoenobio.

§ 7. Willelmus Archiepiscopus Tyri, lib. 22 Sacri Belli, cap. 8, narrat, ea, quae tiones de mopaulo ante indicavimus, ab alterius opinio- nacho nomine nis sectatoribus produci. Verum, quoniam tico deque eius auctoritas Willelmi satis minime foret ad sententiam, quae Maronitis opponitur, roborandam, et fortasse ipse quoque Willelmus id agnovit, ea de re provocatum est ad tom. 2 Annalium Eutychii Alexandri, qui pag. 191 ita scripsit: Fuit tempore Mauritii Imperatoris Romanorum monachus quidam nomine Maron, qui aiebat, duas esse Christi Domini nostri naturas et unam voluntatem, unam operationem, unamque personam etc. Cumque mortuus esset Maron, incolae urbis Hamath (Apameae) monasterium in Hamath excitarunt, quod dair Marum, id est coenobium Maronis appellarunt, fidemque Maronis professi sunt.

§ 8. Negligentiam minime praesetulerunt scriptores Maronitae in exponendis et palam faciendis erroribus, in quos inciderunt Entychius Alexandrinus, Willelmus Archiepiscopus Tyri, aliique eorum secta

Minus vera probatur.

tores. Id innotescet, si legatur dissertatio Fausti Naironis de origine, nomine, ac religione Maronitarum, quaeque praestanti eruditione a dilecto filio Iosepho Simonio Assemano praelato nostro domestico declarata fuere in suo tom. 1 Bibliothecae 0rientalis, pag. 498, quibus accedit Pagius Gallus scriptor in suâ criticâ ad annales Card. Baronii ad annum Christi MCLXXXII. Atque, ut verum dicamus, quando error unius in Christo voluntatis atque operationis exordium habuit, ut omnibus notum est, regnante Heraclio, quomodo fieri potuit, ut idem error Mauritii tempore viguerit? qui dici potest, quod ait Eutychius, coenobium excitatum fuisse post mortuum illum Maronem, de quo ipse sermonem habet, cum ducentis antea annis aedificatum iam deprehendatur, atque dicatum S. Maroni Abbati? quandoquidem scribit Procopius Caesariensis lib. 5 de aedificiis Imperatoris Iustiniani, ab eo restauratum coenobium S. Maronis; compertumque est, et e vivis decessisse Iustinianum anno 565, atque Mauritium mortuum esse anno 602. § 9. Paternam Sedis Apostolicae benerent duos exti- volentiam erga Maroniticam nationem detisse Abbates siderari non patiemur. Nos quippe in unum

Et quatenus vere. evince

Marones.

congessimus laudes nostrorum praedecessorum, atque etiam nostras consociavimus in quadam Allocutione Consistoriali editâ in appendice nostri Bullarii tom. 2, pag. 42. At omisso in praesentiarum quocumque partium studio erga Maroniticam gentem, atque eruditis eius nationis scriptoribus, qui Romae etiam versantur, curâ remissâ ab adversariorum telis vindicandi perpetuam stabilitatem sanctae catholicae religionis in suis regionibus, si id necessitas (quod non credimus) postulet, atque Maronitarum originem a S. Abbate Marone propagatam; his, inquam, praetermissis, id unum reponimus, quod nempe, etiamsi veritati consentanea videantur, quae narrat Eutychius, aliud inde nequit inferri, nisi duos Abbates Marones extitisse, sanctum unum, alterum haereticum. Porro cum eiusdem nominis appellatio non evincat, sanctum fuisse haereticum, aut haereticum sanctum, neque etiam cultum exhibitum sancto praestitum etiam aut praeberi haeretico, inde manifeste consequitur, ven. fratrem Patriarcham Cyrillum auferentem beato Abbati Maroni cultum non solum suae auctoritatis limites excessisse, verum etiam se irreligiosum praestitisse adversus hominem, qui tot iam saeculis inter san

lur. Pont. de Prop. Fide Partis I. Vol. III.

ctos habitus est, ad cuius etiam cultum publicum promovendum non destiterunt Romani Pontifices populos allicere, indulgentias superius commemoratas impertiendo.

ex ipsa tempo

Afferuntur exempla, quibus

non semel con

nomine et san

cus designaren

§ 10. Paulo ante dictum est, quod, etiam- Probatur id si concedatur verum esse quod refert Eu- rum collatione. tychius, aliud exinde non sequitur, nisi duos Abbates Marones, sanctum unum, haereticum alterum, extitisse. Haereticus ille erit, de quo ipse loquitur, quique, ipso teste, vixit tempore Mauritii Imperatoris, vitâ functi, quod indicatum iam est, anno DCII. At sanctus ille est, qui vixit, imperium gerente Arcadio, qui ab anno ccccxcv. usque ad annum ccccv. principatum obtinuit; atque eius vitam scriptis complexus est Theodoretus, scriptor coaevus non exiguae auctoritatis. Affirmavimus eiusdem nominis appellationem causam non esse, cur sanctus haereticus existat aut haereticus sanctus, vel cur honor sancto habitus, traditus haeretico intelligatur; atque haec propositio adeo naturae lumine perspicua est, ut confirmationibus non egeat. Itaque solummodo indicabimus, exemplum confusionis unius et alterius Abbatis Maronis unicum et singulare nequa- tigit sa quam esse, cum duo pariter Raymundi ctus et haeretiLullii, duo Ioannes Cantii extiterint, de tur. quibus prolixius verba fecimus in nostro opere de Canonizatione Sanctorum. Ex Raymundis unus martyrii famâ praedicatur, at non alter, qui infelicem vitam ac mortem sortitus est. Unus pariter Ioannes Cantius beati nomine insignitur, et approbatione Apostolicae Sedis publicâ gaudet veneratione; alter veluti haeresi inquinatus execratur. Quamobrem manifeste apparent irreligiosi conatus ven. fratris Patriarchae Cyrilli, qui sub specie interdicendi cultum Maroni haeretico, quem nominat Eutychius, revera ademit Maroni catholico, Nec tamen proinde exorta de quo mentionem facit Theodoretus; quan- in cultu exhidoquidem S. Sedes in suis constitutionibus bendo sio. unice semper intellexit colere beatum illum Abbatem Maronem, de quo scribit Theodoretus, idemque ut ab aliis coleretur, praescripsit. Idque liquido constat ex iis quae superius a Pontifice Clemente VIII. peracta esse commemoravimus. Tuum erit omnia enunciare Congregationi, atque necessarias easque opportunas facultates accipere, atque de eiusdem nostroque etiam mandato literas dare ven. fratri Patriarchae Turbatus teCyrillo, ut ea revocet quae patravit, neque cultus restitui audeat publicâ veneratione B. Abbatem Ma- iubetur.

70

confu

mere S. Maronis

« ÖncekiDevam »