Sayfadaki görseller
PDF
ePub

mina assumere.

quamcumque lii, anno MDCCIII. sub felic. rec. Clemenob causam Mahumetana no te Papa XI. praedecessore nostro celebratum, inter caetera, canone tertio sanctissime statuerat, nimirum ne turcica seu mahumetana nomina sive parvulis sive adultis in baptismate imponerentur; neve Christifideles turcicis seu mahumetanis nominibus, quae nunquam sibi imposita fuerant, ob quamcumque vel tributorum. exemptionem et immunitatem, vel liberi commercii commodum, vel evitandarum poenarum causam, se nuncupari paterentur: id ipsum, inter caetera, nos quoque commendantes, confirmavimus ac servandum praecepimus in nostra encyclica epistola, cuius initium est - Inter omnigenas, pro regno Serviae et finitimis regionibus, super pluribus religionis ac disciplinae capitibus, die XI. mensis februarii an. MDCCXLIV. pontificatus nostri anno quarto edita. Providum igitur ac salutare eiusmodi statutum ab antecessoribus vestris tanta cum sapientia et religione conditum, et tamquam luculentum catholicae fidei sinceraeque vestrae christianae pietatis exemplum, aliis ad imitandum et omnino custodiendum a nobis districte praeceptum, quemadmodum in provinciae vestrae maiorem gloriam et existimationem, maioremque consequendae aeternae animarum salutis utilitatem, ita si negligi forte contingat, in maius eiusdem vestrae provinciae dedecus apertumque animarum discrimen redundare vi detur.

[blocks in formation]

maximo cum pontificii animi nostri moerore accepimus, quod quamplurimi istius provinciae, posthabita aeternae salutis ratione, eadem turcica sive mahumetana nomina usurpare pergant, non solum ut a tributis et oneribus illis quae Christifidelibus imposita sunt vel imponi saepe contingit, immunes et liberi sint et habeantur; verum etiam ut tam ipsi, quam eorum parentes, a mahumetana secta apostatasse minime credantur, nec poenis hac in re inflictis mulctentur. Haec enim omnia, etsi fides Christi in corde teneatur, fieri tamen nequeunt sine Mahumetis errorum simulatione, sinceritati christianae contraria; quae mendacium in re gravissima continet, et virtualem fidei negationem, maxima cum Dei iniuria proximique scandalo, includit. Unde opportuna etiam prae

betur Turcis ipsis occasio, Christifideles omnes tamquam hypocritas et deceptores existimandi, atque adeo iure ac merito persequendi.

nus ferendus.

§ 2. Accedit praeterea ad moerorem do- Unde nullateloremque nostrum magis magisque augendum, quod nonnnlli ex vobis ipsis, venerabiles fratres, atque ex vobis quoque, dilecti filii parochi et missionarii, ad tam pravam ac detestabilem simulationem nihi animadvertentes, immo conniventes, atque inanibus ad excusandas excusationes in peccatis rationum momentis adducti, eos Christifideles curae vestrae creditos, qui saepedicta turcica seu mahumetana nomina assumunt, iisque vocari student, ad Sacramentorum participationem, sine ullo prorsus conscientiae angore et publica cum bonorum Christifidelium offensione, admittere non vereantur.

§ 3. Hinc est, quod nos, qui, ex iniuneta nobis omnium ecclesiarum sollicitudine ac suprema sacrosancti apostolatus procuratione, christianos omnes in viam salutis reducere, eosdemque puros, sinceros, in spiritu et veritate ambulantes et absque macula, Deo exhibere tenemur, postquam venerabiles fratres nostros S. R. E. Cardinales contra haereticam pravitatem generales Inquisitores super hac re audivimus, de eorum consilio, primum quidem laudatum Concilii Albani vestrae provinciae canonem renovantes, apostolica auctoritate nostra tenore praesentium confirmamus et districte servandum mandamus; necnon memoratae Ecclesiae nostrae decreta ad vestram quoque provinciam auctoritate et tenore paribus extendimus et servanda itidem praecipimus: deinde districte pariter prohibemus, ne quilibet ex Christifidelibus, quocumque casu vel praetextu, aut in quibusvis excogitabilibus circumstantiis, eadem turcica seu mahumetana nomina, ut Mahumetani credantur, assumere audeat.

Nova sanctio

ne damnatur, ac interdicitur.

[blocks in formation]

Diffidentes de sua in fide con

obsecrare et increpare in omni patientia et doctrina, ut conversationem suam inter gentes habentes bonam, in omnibus seipsos praebeant exemplum bonorum operum, ut ii, qui ex adverso sunt, vereantur, nihil habentes malum dicere de ipsis, quasi malefactoribus, qui turpis lucri causa aliud in ore, aliud in corde gerant. Quod si qui admonitionibus vestris et praeceptis nostris non acquiescant, ad apostolicae disciplinae normam, virga compesci debent, et circa ipsos Albanensis Synodi vestrae et dictae epistolae nostrae sanctiones et poenae omnino exequendae sunt, quibus in vita Sacramentorum, et post mortem, si in:poenitentes decesserint, suffragiorum incapaces declarantur. Quas quidem poenas iterum, quatenus opus sit, innovamus et infligimus et debitae executioni a vobis mandandas volumus et iniungimus. Hoc autem nemini ex vobis, venerabiles fratres, dilecti filii, durum esse debet; quoniam, nisi abundaverit iustitia vestra plusquam schismaticorum et haereticorum, quorum, tamen nullus mahumetanum nomen assumere praesumit, non intrabitis in regnum coelorum.

§ 5. Illos denique, qui ex mahumetanis stantia ad Chri- christiani sunt facti, vel qui istorum sunt stianorum ter- filii, si de sua in fide constantia diffidant, ras confugere hortatur. vereanturque ne, si turcica deponant no

mina, dominantium poenas incurrant, easdemque subire formident, serio admoneatis, ut omnino regiones illas occulte deserant et ad terras Christianorum accedant atque confugiant, in quibus et Deus, qui dat escam omni carni, et fidelium caritas minime ipsis deerit; maxime si Episcoporum commendatitiis epistolis muniantur. Interim vobis, venerabiles fratres, dilecti filii, apostolicam benedictionem quam a quolibet venerabili fratre Antistite in sua dioecesi Christifidelibus orthodoxis nostro nomine impendi volumus, peramanter elargimur. Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, die 1. augusti MDCCLIV. pontificatus nostri

anno XIV.

CLXV.

Ecclesiasticis omnibus ritus Slavo-Latini praecipit ut in missis et divinis officiis slavum literale idioma cum characteribus hieronymianis retineant, et missalibus, breviariis etc. utantur ty

pis Congregationis Propagandae Fidei editis.

BENEDICTUS EPISCOPUS

servus servorum Dei,

ad perpetuam rei memoriam.

licitudo, ne no

sus in sacros ri

Ex pastorali munere, quo Romani Pon-Pontificis soltifices catholicae praesunt ecclesiae, eam- vitates et abuque moderantur, consueverunt praedeces- tus irrepant. sores nostri vigilem navare curam, ut, in sacris peragendis, suos unaquaeque natio legitime invectos ritus religiose custodiat, eiusque idiomatis uniformitatem retineat, quo illius respective maiores in Missae Sacrificio divinisque officiis usi dignoscuntur; prohibentes ne quid a prisca lingua, vulgaribus licet dicendi formulis immutata, deflectatur, omnemque adhibentes operam, ut abusus procedentibus temporibus inolescentes eradicarent.

§ 1. Cum itaque ex fide dignorum te- Ritus nationis Illyricae constimonio acceperimus, in ritum Slavo-La- cessus a loantinum, quem felic. record. praedecessor ne VIII. noster Ioannes Papa VIII. fideli ac religiosae nationi Illyricae, una cum idiomate, quod nunc slavum literale appellant, et characteribus, quos hieronymianos dicunt, adhibendum concessit, et successivis temporibus recolendae memoriae praedecessores pariter nostri Urbanus VIII. et Innocentius X., dum missale et breviarium eodem idiomate et characteribus, excudenda typis traderentur, iteratis vicibus confirmarunt, nonnullos irrepere abusus, Aposto- Interv. pluribus irreptis ablicae Sedis intentionibus institutisque con- usibus. trarios, perniciosa aliquorum libertate, qui audent missas, insertis orationibus et precibus slavo vulgari sermone conscriptis, componere; initium quoque Evangelii secundum Ioannem et psalmum Lavabo, eadem vulgari lingua latinisque characteribus impressa, nulla desuper a nobis facultate et approbatione praeobtenta, sibi aliisque sacerdotibus legenda proponere: idcirco, ne huiusmodi abusus, qui eumdem ritum miscere ac turbare facile posset, latius progrediatur; postquam aliis nostris editis constitutionibus, nimirum quinquagesima septima, cui initium Etsi pastoralis, et octogesima septima incipiente Demandatam coelitus, quae extant in Bullarii nostri Tom 1, pag. 197 et 328, Graecorum rituum conservationi et integritati, pro Italc-Graecorum et Graecc-Melchitarum nationibus, abunde providimus; eamdem nunc solli

[blocks in formation]

litur.

datur.

nes et sacerdotes tam saeculares, quam cuiuscumque Ordinis aut Instituti regulares, qui ritum Slavc-Latinum profitentur, in augusto altaris sacrificio et in horis canonicis aliisque divinis Officiis persolvendis ac obeundis, missalia, tabellas et breviaria characteribus hieronymianis impressa typis Congregationis Propagandae Fidei, quaeque imposterum ibidem imprimentur, non sine praeviis opportunis revisionibus et apprcbationibus aliisque diligentiis hucusque adhibitis et deinceps adhibendis a viris doctis et Slavo-Latinum idioma ac hieronymianos characteres apprime callentibus, quemadmodum per plura anteacta saecula ab illyrico clero servatum studiose fuit, ita deinceps omnino adhibere debeant et teneantur: utque in posterum nemo ex praedicto clero, in missis celebrandis, aut in divinis Officiis persolvendis, orationes et preces, quae nostra et Apostolicae Sedis auctoritate examinatae non fuerint et approbatae, recitare, aut quoquo modo adhibere audeat seu praesumat.

Quarum exe- § 2. Quocirca venerabilibus fratribus nocutio Archiep. et Ep. deman- stris Archiepiscopis et Episcopis, in quorum dioecesibus ritus Slavo-Latinus viget, committimus atque iniungimus, ut pro zelo et sollicitudine, qua tenentur concreditis sibi ovibus praeesse, et sacrorum Ecclesiae rituum integritati advigilare, sedulam exactamque huiusce nostrae voluntatis ac districti praecepti executionem curent atque urgeant, ac novitates omnes irreplosque quoslibet abusus eliminent, adhibitis efficacioribus remediis a sacris canonibus in pervicaces et refractarios indictis; similia vero successivis temporibus attentari minime patiantur.

[blocks in formation]

nentia et potestate fungentes et functuros, sublata eis et eorum cuilibet quavis aliter iudicandi et interpretandi facultate et auctoritate, iudicari et definiri debere; ac irritum et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel igncranter contigerit attentari.

trariis.

§ 4. Non obstantibus contrariis quibus- Derogatio convis, etiam in synodalibus forsan aut provincialibus conciliis editis constitutionibus aut decretis, privilegiis quoque et indultis eidem nationi Illyricae, eiusque ecclesiis atque praesulibus, quavis etiam apostolica auctoritate concessis ac iteratis vicibus confirmatis et innovatis, ac usibus, stylis et consuetudinibus quantumvis diuturna observantia firmatis; quibus omnibus et singulis, tenore praesentium et ad praemissum effectum, specialiter et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscunque.

ptis habenda.

§ 5. Volumus autem, ut earumdem prae- Fides transumsentium literarum transumptis seu exemplis, etiam impressis, manu alicuius notarii publici subscriptis et sigillo personae in dignitate ecclesiastica constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae ipsis praesentibus adhiberetur, si forent exhibitae vel ostensae.

§ 6. Nulli ergo omnino hominum liceat paginam hanc nostrae declarationis, inhibitionis, praecepti, mandati, commissionis et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius, se noverit incursurum.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, anno Incarnationis Dominicae millesimo septingentesimo quinquagesimo quarto, octavo kalendas septembris, pontificatus nostri anno XV.

CLXVI.

Agit iterum de validitate matrimonicrum, quae a duobus coniugibus Calvinistis contrahuntur, quorum alter deinde catholicam religionem amplectatur; et iterum declarat nulla matrimonia inita a Calvinianis cum illa conditione quoad vinculum donec in honestate permanseris (1).

Sanctio poenalis.

Venerabili fratri Sigismundo Antonio Episcopo Albensi in Transilvania,

BENEDICTUS PP. XIV.

Venerabilis frater,

salutem et apostolicam benedictionem.

Acceptis fraternitatis tuae literis, in quibus conabaris ostendere, matrimonium, quod Christina Marchasi post calvinianam haeresim condemnatam, nomenque datum religioni catholicae, celebraverat cum Michaele Boza viro Romanae fidei, adhuc in vivis agente Stephano Varadi homine Calviniano, cui iampridem nupserat per eam verborum formulam, quae moris est apud eos in Transilvania, illaque adhibita celebri conditione« donec in fide et honestate permanseris », irritum ac nullum esse; rem totam mature et diligenter expendimus. Ne autem in aequivocis laboremus, animadvertendum fraternitati tuae proponimus, non esse nobis rem de is matrimoniis, quae a calvinianis haereticis contrahuntur in iisdem erroribus ad obitum usque perseverantibus, quae neque tum nobis proposuimus, neque nunc nobis proponimus consideranda; sed, quod examinandum. declarandumque nobis oblatum est, circa eorum matrimonia versari, qui cum fuerint inter se copulati quo tempore in haeresis calvinianae tenebris ambulabant, alter postea ex iis ad lumen catholicae religionis oculos aperit, vivoque adhuc primo coniuge calviniano, cum catholico matrimonio secundo rite coniungitur. Neque in hoc ipso rerum systemate affirmavimus, primum illud matrimonium a duobus coniugibus initum quo tempore in eadem haeresi perseverabant, ita semper effectu carere, ut, si alter ex iis religionem catholicam ampleclatur, semper possit secundum matrimonium cum catholico aliquo coniuge celebrare (1). Bene vero asseruimus id solum licere, et posse, quando ea posita fuerit circumstantia, scilicet quod matrimonium primum ad certum tempus coarctatum fuerit a conditione de eodem quoad vinculum, adulterio interveniente, solvendo: quemadmodum coarctari ab haereticis calvinianis in Transilvania cognovimus. Haec si attente considerabit fraternitas tua atque distinguet, non dubitamus fore, ut nobis

(1) Consule eumdem Bened. XIV. de Syn. dioec., lib. 13, cap. 22, num. 3.

cum in eodem sensu convenias, et in casu praeposito ea consilia capias, quae et ratio. et aequitas postulant a canonicis sanctionibus manifestatae. Et benedictionem tibi apostolicam impertimur.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris die XIII. novembris MDCCLIV. pontificatus nostri anno xv.

CLXVII.

Procuratori missionum seminarii Parisiensis in civitate Macai, aliisque missionariis in dicta domo commorantibus, facultatem tribuit in privato residentiae domus oratorio sacrum faciendi, cum periculosum sit nimis publicam petere ecclesiam ad sacrificium celebrandum (2).

BENEDICTUS PP. XIV.

ad futuram rei memoriam.

Narratio petitionis.

Exponi nobis nuper fecit ven. frater Ioachimus Enjobert Episcopus Edimensis, quod in Urbe Macai dilectus filius modernus et pro tempore existens procurator missionum seminarii Parisiensis moram trahit, ac etiam non raro accidere solet, ut sacerdotes Sinenses, alumni seminarii Siamensis earum missionum, per dictam civitatem transire oporteat, sive dum e Siamo in Sinas redeunt, sive cum ex provinciis Sinensibus ad ipsam civitatem Macai ob nonnullas legitimas rationes accedere ac inibi per aliquod temporis spatium commorari tenentur; valde autem periculosum est, ne, dum tam dictus procurator quam presbyteri praedicti sacrosanctum missae sacrificium in ecclesiis celebrant, agnoscantur a gentilibus Sinensibus, quibus praedictarum ecclesiarum ingressus patet sicut et Christianis: ac propterea dictus Ioachimus Episcopus ad dirimenda quaecumque pericula, quae in praemissis oriri possunt, facultatem celebrandi in privato oratorio domus residentiae procuratoris tum illi tum presbyteris praedictis per nos concedi plurimum desiderat. Nos, piis eiusdem, Ioachimi Episcopi votis hac in re quantum in Domino possumus favorabiliter annuere et omnibus miscupientes, dictumque procuratorem specia- sionariis.

(2) Ex App. ad Bull. de Prop. Fide, pag. 175, collat. etc.

Concessio ora

torii domestici

in domo procu

ratoris pro ipso

ratio de mart.

libus favoribus et gratiis prosequi volentes, et a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et poenis a iure vel ab homine quavis occasione vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus existit, ad effectum praesentium tantum consequendum, harum serie absolventes et absolutum fore censentes, huiusmodi supplicationibus inclinati, eidem moderno et pro tempore existenti procuratori missionum seminarii Parisiensis in Civitate Macai commoranti ac in sacro presbyteratus Ordine constituto, ut ipse in privato domus suae residentiae oratorio ad hoc decenter extructo et ornato, seu extruendo et ornando, ab omnibus domesticis usibus libero (super quo conscientiam suam oneramus), sacrosanctum missae sacrificium per seipsum celebrare, ac per quoscumque sacerdotes missionarios in dicta domo commorantes celebrari facere libere et licite possit et valeat in praesentia aliorum quorumcumque Christifidelium, sibi sacerdotibusque praedictis inservientium, auctoritate apostolica tenore praesentium concedimus et indulgemus. Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, ceterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem. sub annulo Piscatoris, die 11. decembris MDCCLIV. pontificatus nostri anno xv.

CLXVIII.

Ex martyrio et instituta canonizatione Andreae Rinnensis, plura exponit de martyrio et cultu publico in Ecclesia praestito pueris, ante usum rationis, in odium Christi, interemptis.

Dilecto filio Benedicto Veterani sanctae consistorialis aulae advocato et fidei promotori,

BENEDICTUS PP. XIV.

Dilecte fili,

salutem et apostolicam benedictionem.

Historica nar- § 1. Beatus Andreas de Pago, seu vico cultuque B. An- Rinnensi, Brixinensis diaecesis, nondum dr. Tinnensis. exacto tertio aetatis suae anno a Iudaeis

in odium christianae fidei sub annum MCDLXII fuit crudelissime trucidatus. Non ita post multos a martyrio annos publice coli coepit; quandoquidem sub annum. MCDLXXV. eiusdem ossa, sublimi a terra loco recondita fuerunt in pariete ecclesiae praememorati Vici, Deo in honorem S. Andreae Apostoli dicatae. Cum autem subinde, una cum miraculorum fama, eo semper magis religiosum populi obsequium excreverit, ac praeterea infantis reliquiae, scientibus et probantibus Ordinariis, assiduis nec interruptis cultus publici actibus fuerint exceptae; impulere haec omnia superioribus annis venerabilem fratrem nostrum Episcopum Brixinensem, dilectumque filium abbatem monasterii Viltinensis Ordinis Praemonstratensis, aliosque emeritos viros ecclesiasticos, ut supplices a S. Sede exposcerent indultum peculiaris missae et Propositae inofficii peculiares itidem lectiones habentis, concessione ofin beati honorem, martyrii die quarto Idus ficii, peculiar. iulii, recitandi a clero saeculari et utriusque sexus regulari, in civitate universaque Brixinensi dioecesi. Huic autem petitioni quinto kalendas octobris anni MDCCLI. rescripsimus, ut primum ab Ordinario conficeretur processus de martyrii ac miraculorum fama, deque cultu immemoriali, de ficer processus. quibus iuridice nobis liquere optabamus, ante peculiaris officii missaeque concessio

nem.

stantiae pro

missae.

Rescript. fuit, mar

ut super fama mar. et mirac.

ac super cultu

immemor con

Quandonam huiusmodi processus non sit necessar. prae

§ 2. Haud ipsis arrisit rescriptum hoc nostrum. Quare, cum expositum nobis fuisset, ad exequenda omnia, quae illo prae- mittendus. cipiebantur, diuturno tempore, labore magno, nec exiguis sumptibus opus esse, quandoquidem Brixinone duo processus ordinaria auctoritate confici deberent; nosque ipsos in nostro opere de Canonizatione Sanctorum lib. 4, par. 2, cap. 5, plura recensere exempla, quibus officia et missae propriae, in alicuius beati honorem concessa quandoque fuisse constabat, ex iis tantummodo, quae de eo literis consignarant auctores graves, quaeque de publico eiusdem cultu erant pervulgata, quin ullus antecesserit processus ab Ordinario confectus super virtutum seu martyrii aut miraculorum vel cultus antiqui ac hominum memoriam excedentis fama; propterea quod huiusmodi processus tunc solummodo sit necessario praemittendus, quando praeter officii missaeque concessionem in causa progredi quis velit, et ad formalem usque canonizationem procedere, haud vero, quum, peculiaris officii missaeque indulto obtento,

« ÖncekiDevam »