Sayfadaki görseller
PDF
ePub

xim deducerentur, canonizationem splendori plurimum possent detrahere.

Tertium, quod § 26. Tertium denique fundamentum in his mart. nec aureola splend. statuitur in doctrina, quam cum S. Thoma nec gesta imitanda fidelibus tradunt caeteri quoque theologi, nimirum, proponi pos- in paradiso martyribus esse gloriam essen

sint.

mum hoc non

tialem, quae dicitur aurea esse; et praeterea eidem adiunctam, sive accidentalem, gloriam, quae aureola appellatur, sitam in quodam gaudio, quo perfunduntur, dum animo conspiciunt partam sibi ex mundo victoriam, cum, pro Christo pugnantes, ultro mortem pro ipso oppetierint; cuius quidem aureolae non aeque participes sunt pueri, qui cum martyres fuerint, solo tamen opere fuerunt, non voluntate: Innocentes sicut non pertingunt ad perfectam rationem martyrii, sed aliquod martyrii habent ex hoc, quod passi sunt pro Christo: ita etiam aureolam, non quidem secundum perfectam rationem, sed secundum aliquam participationem; in quantum scilicet gaudent, se in obsequium Christi occisos esse; ut dictum est de pueris baptizatis, quod habebunt aliquod gaudium de innocentia, et carnis integritate. Sunt haec S. Thomae verba in 4 sent., dist. 49, quaest. 5, art. 3, quaest. 2 ad duodecimum. Ad haec autem Sancti Doctoris verba sic pergit Cardinalis Capisucchius praecit. loco, § 26: Cum aureola sit praemium a Deo beatis concessum intuitu egregiorum operum, quae ipsi pro Deo in terris patrarunt, ac proinde sit praemium respondens operibus; evidens est, Sanctos Innocentes et alios parvulos pro Christo ante usum rationis occisos, aureola non gaudere martyrii. Cum vero infantes, licet martyres, ob mox expensam rationem, aureola non gaudeant martyrii, assumi id a quopiam fortasse poterit, ut tueatur, si iis in militanti Ecclesia beatificationis cultus potest competere, haud tamen congruere, ut alter canonizationis cultus iisdem tribuatur; quandoquidem inter canonizationis decernendas causas et illa recensetur, ut canonizati gesta omnibus per orbem catholicis in exemplum proponantur: huiusmodi autem res gestae in pueris pro Christo necatis desiderantur.

Cur postre- § 27. Et quamvis respondere quisquam Bethleemiticis valeat, nimiam inesse vim argumento, cum infantibus non inde concludatur, ne Bethleemiticos qui

obstet.

dem infantes honorem canonizationis promeritos, cum nec ipsi martyrii aureolam sint consecuti; videtur tamen responsio omni plane robore destituta, si animus ad

Beth

vertatur ad eam facti speciem, in qua leemiticis infantibus vita adempta fuit, atque ad vetustissimam constantemque observantiam Ecclesiae, quae eosdem tamquam martyres semper est venerata. Et profecto, absque eo quod necesse sit amplecti opinionem Armacani, martyrium Bethleemiticorum infantium ad solos circumcisos cohibentis; quod a caeteris communiter exploditur, uti videre est apud Valentiam in suo celebri tractatu de rebus fidei, cap. 4 de Baptismo Parvulorum, § Atque hoc; reiectaque etiam superius allata, improbataque sententia aliorum, qui opinati sunt acceleratum fuisse Bethleemiticis infantibus rationis usum; quod aperte improbatur a D. Thoma 2-2, quaest. 124, art. 1 ad primum; replicari posse videtur, martyres esse Bethleemiticos infantes, et horum instar martyres esse caeteros etiam, qui antequam iis affulgeat ratio, pro Christo intereunt; at cum illis faveat consensus atque doctrina patrum et perpetua Ecclesiae traditio, his vero sola, licet ceteroquin spectabilis, theologorum opinio, haud mirum videri debere, si primis aliquid amplius supra secundos tribuatur. Videatur Vasquez in 3 part. D. Thomae, tom. 2, disput. 153, quaest. 68, cap. 7, ubi, postquam firmaverat, Bethleemiticos esse vere martyres, et martyres quoque esse ceteros pueros pro Christo occisos, ita subdit: Porro, quamvis non tam certum sit, quod diximus de aliis infantibus pro Christo occisis, quam de illis, qui hac de causa ab Herode interfecti sunt, quia, pro interfectis ab Herode, Ecclesiae traditionem et Doctrinam Patrum pleniorem habemus; nihilominus indubitatum apud nos esse debet (id tamen ita certum habendum, ut nisi definitioni Ecclesiae, communi certe quidem theologorum opinioni innitatur) eamdem rationem esse de omnibus, qui post adventum Christi propter ipsum occisi sunt.

[blocks in formation]

miles

causas lib. 1 de Canonizatione, cap. 14, et lib. 3, | piemus; ad eumdem tam in veteri testaproponi expediat.

cap. 15, num. 2 et seq. Superest modo, ut expendantur omnia, ac cognoscatur, an deceat, ut causae Beati Andreae permittendus sit ad ulteriora progressus, an vero conducibilius sit, ut eum servet statum, quem nunc habet, quique idem plane est cum eo, in quo causa Beati Simonis conquiescit. Et quia impossibile haud est alias huic similes excitari instantias, sollicitudi- | nis tuae partes erunt, prudentisque consilii caeterorum, quos ipsi ad id designabimus, indicare, quae ineunda ratio, cum se huiusmodi obtulerit casus, qui plerumque proponi consuevit, de puero aliquo maiori hebdomada ab Hebraeis in contumeliam Christi necato; tales namque sunt Beati Simonis et Andreae, nec non bene multorum ex iis, quos auctores commemoEt si videatur, rant, puerorum neces. Videri enim cuiquam quibus illae peculiaribus cir- fortasse poterit, quoties placeret causis inbeant esse in- teremptorum huiusmodi infantium patere

cumstantiis de

structae.

Ad debitum Deo cultum ex

recitari, et sa

aditum, oportere, hasce neces fuisse cla-
mosas, populo cognitas, ab omnibus damna-
tas, atque a magistratibus vindicatas; prae-
tereaque etiam optimum esse, quandoqui-
dem res est de martyribus non voluntate et
opere, sed solo opere, signorum et mira-
culorum numerum definire, ac requirere
maiorem constituto ad formalem canoniza-
tionem obtinendam. Literas hasce nostras,
apostolicam tibi, dilecte filii, benedictionem
impertientes, absolvimus.

Datum Romae, apud S. Mariam Maio-
rem sub annulo Piscatoris, die XXII. februa-
rii MDCCLV., pontif. nostri anno xv.

CLXIX.

Confirmat resolutionem Congregationis su-
per correctione librorum Ecclesiae 0-
rientalis, super abbreviatione officii et
missae pro monachis Ordinis S. Ba-
silii.

BENEDICTUS PP. XIV.

ad perpetuam rei memoriam.

Quem religionis sensum natura nobis hibendum, et indidit, ut non solum laudemus, celebre canonic. horas mus et glorificemus iugiter Dominum omcrificium offer- nium conditorem, propter quod rationales ri quotidie voluit Ecclesia. facti sumus, et a brutis differimus, verum etiam ut oblationibus et sacrificiis place

mus Deum nostrum, ac scelera nostra ex

mento, quam in catholica Iesu Christi Ec-
clesia alendum, fovendum, adaugendum-
que in primis studia omnia intenta fue-
runt. Quoniam autem Iesus Christus verus
Deus, verusque homo, mediator Dei et ho-
minum, sacerdos in aeternum secundum
ordinem Melchisedech, cessante carnalium
sacrificiorum varietate, omnes differentias
hostiarum una Corporis et Sanguinis sui
implet oblatione; et, quomodo adorare Pa-
trem suum in spiritu et veritate, ipsum-
que orare et laudare docuit, exemplum-
que praebuit; Sancti Apostoli ab eo Magi-
stro instructi, ac per ipsos Catholica Eccle-
sia Spiritu Sancto inspirante edocta, et
officium canonicarum horarum, debita cum
rituum caeremoniarumque magnificentia,
Deo quotidie persolvendum digessit; et sa-
crosanctum missae sacrificium, in quo ni-
mirum Agnus Dei in odorem suavitatis
Deo iugiter a sacerdotibus immolatur, et
panem de coelo verum comedimus, cum
ritibus pariter, caeremoniis et precibus,
quotidie in ecclesiis peragendum mandavit.
Utrumque vero officium scilicet et sacrifi-
cium, ut Omnipotenti Deo esset magis gra-
tum et acceptabile, diversae variaeque,
quoad sacras preces, ritus et caeremonias,
initae fuerunt rationes, iuxta diversas va-
riasque nationes et religiosorum hominum
Ordines, atque instituta tum Occidentalis,
tum Orientalis Ecclesiae, quae secundum tium caeremo-
acceptum a maioribus cuiusque morem et per unitas fidei.
consuetudinem, etsi pro temporum vicibus
aliquando variatam, in unitate tamen ca-
tholicae fidei doctrinaeque perstantem,
quamplurima pro libito et pietate addere.
studuerunt. Apostolica autem haec Sancta Ecclesia Ro-
Romana Sedes nihil habuit antiquius, ni- fragilitati par-
hil curavit impensius, quam ut, cum de cens
studuit brèvi-
utroque nempe officio et sacrificio ab ipsa tati.
aliquid exquisitum fuit, quoad fieri posset,
brevitati ac sincerae pietati, servatis ser-
vandis, consuleretur; ne quamplurimi ex
Christifidelibus, sive recitandis, sive cele-
brandis, sive audientibus officium vel mis-
sam infirmiores, tum propter prolixitatem,
tum propter linguae ignorationem taedio
affecti, quam inde percipere solebant, spi-
ritus pinguedinem et suavitatem aversari
inciperent.

In variis diversarum gen

niis eadem sem

mana humanae semper

[blocks in formation]

dem congreg. ad abbreviatio

plices preces humiliter porrigendas fecerit, | ficat, et reliqua omnia de more ut in ho-
ut dignaremur abbreviare missam et offi- rologio.
cium divinum, pro quibus recitandis ac ce-
lebrandis adeo longum tempus insumen-
dum est, ut id vix ob humanam infirmi-
tatem sine taedio aliquo peragi possit, et
modicum eis temporis spatium superest,
quo operam sacrarum literarum studiis
dare valeant: nos sane preces huiusmodi
remisimus ad dilectum filium nostrum For-
tunatum tituli Sancti Calixti presbyterum
S. R. E. Cardinalem Tamburinum nun-
cupatum, congregationi patriarchali super
correctione librorum Ecclesiae Orientalis
deputatae praefectum, ut eas eidem con-
gregationi expendendas atque examinan-
das proponeret.

§ 3. Postea tractatum est de abbrevia- Alterum eius-
tione missae privatae, et eadem congre- rescript. quo-
gatio censuit permitti posse in hunc mo- nem missæ pri-
dum - Facta praeparatione materiae de mo- vatae.
re in altari, cum solitis orationibus, missa
privata incipiatur a verbis illis. Εὐλογημένη

Rescriptum § 2. Itaque dicta congregatio habita die VII. mai et XIII. augusti MDCCLII. rescrirectione libro- psit, indulgeri posse, ut abbreviatio officii

congreg. deputatae super cor

rum Ecclesiae

runt remissae

Orient. cui fue- ferialis extra quadragesimam fiat iuxta mopreces, quoad dum infra designatum: nempe quoad ababbreviatio- breviationem matutini diebus ferialibus,

nem officii.

praeter quadragesimam, retineatur integrum cathisma: omittatur exapsalmon, sed quotidie unus ex psalmis in eo comprehensis ex ordine recitetur. Die autem domi. nico integrum exapsalmon dicatur, et quatuor psalmi, qui notantur in horologio Basilianorum pag. 42. Aliis vero diebus non ferialibus servetur typicus solitus usque ad primum canonem exclusive: canon Sancti ad Triodium redigatur, nempe prima, octava et nona ode recitetur: postea dicatur canon feriae, sed tria tantum troparia singularum odarum, scilicet primum, quod ad feriam, alterum quod ad Sanctos Martyres, ultimum quod ad Beatam Virginem pertinet: post tertiam odem, solitae cathismae seu antiphonae: post sextam, consuetum conthacion seu icon; deinde synaxarium Sancti: post octavam odem psalmus Magnificat, et solita exapostillaria, et reliqua iuxta typicum. Quoad abbreviationem vesperarum, ex sex antiphonis seu stichis, quatuor tantum dicantur; deinde: Gloria, et hymnus: Lumen hilare, versiculi et prophetiae, aut lectiones e scriptura, quando occurrunt; post orationem Dignare, omittantur antiphonae, deinde dicatur psalmus: Nunc dimittis; reliqua autem omnia de quibus nihil adnotatur, iuxta solitum. Quoad abbreviationem completorii: canon redigatur ad triodium, et in eius recitatione intermisceantur de more oratio dominica, antiphona et synaxarium, quando oportet; deinde psalmus: Magni

Basiλeíz Benedictum regnum etc.; caetera, quae praecedunt, recitentur a sacerdote vel in sacrario, vel dum pergit ad altare. Magnum synaptim, seu collectam, esse retinendum. Retineantur quoque orationes primi, secundi et tertii antiphoni, una cum exclamationibus et cum ipsis antiphonis. Minor autem collecta seu Pacifica, quae incipiunt: 'Et xì ët: etc. etiam atque etiam in pace, omittantur. Oratio ingressus evangelii omittatur. Retinendum trisagium cum oratione. Supplicatio, quae incipit: EnoEv Távτes etc. Dicamus omnes etc., retinenda, sed eo modo, quo sequitur, nempe omissis, quae leguntur post verba illa Kava τὸ μέγα ἔλεός σου δεομεθά σου ἐπάκουσον καὶ Xénov: Secundum magnam misericordiam tuam exaudi et miserere, usque ad orationem extensae supplicationis, quae incipit: Kúpte o ed uv etc. Domine Deus noster etc. Deinde omittantur, quae sequuntur post verba illa: Πλούσιον ἔλεος Divitem misericordiam usque ad exclamationem "O pov etc. Quoniam misericors etc. Preces atque oratio pro catechumenis omittantur. Hymnus cherubycus cum oratione retineatur. Kúpte sóc etc. Domine Deus Omnipotens retineatur, omissis verbis, quae sequuntur 7 xápiti etc. gratia tua, usque ad dià tăv oixtipuõv per miserationes etc. Symbolum quotidie more Graecorum recitandum, exceptis missis, ut vocant, pro defunctis. Troparia seu theotocion in fine missae omittantur. Reliqua omnia retineantur.

§ 4. Demum in congregatione diei XVII. septembris MDCCLIII. inter caetera propositum est: An patribus Basilianis indulgendum sit, ut in officio quadragesimae omittant cathisma psalterii ad horam tertiam et ad horam nonam? Et insuper, ut magnum completorium in quadragesima uno tantum die cuiusque hebdomadae in suis. ecclesiis dicant, aliis vero diebus omittant, dicantque solum parvum completorium? Et rescribere placuit: quoad primam partem, omitti posse cathisma ad horam nonam tantum, dummodo recitatio integri psalterii in tota hebdomada compleatur;

Nonnullae pe viationes quo

culiares abbre

ad offic. quadrag.

tur.

busdam immu

quoad secundam partem, magnum completorium retineatur feria secunda et quarta. Haec tamen et alia in superioribus congregationibus definita pro patribus BasiliaMonast. Me- nis, intelligantur monasterium Medijussi dijussi his definitionibus non non comprehendere, cui suos veteres ricomprehenditus, mores, atque instituta in fundatione praescripta, iuxta apostolicas constitutiones, retinere ac servare praecipitur. Pontifex, qui- § 5. Facta autem nobis per dilectum fitatis, in reliquis lium magistrum Nicolaum Antonellum, in approbat sentent. congreg. utraque signatura nostra referendarium, praelatum nostrum domesticum et dictae congregationis particularis secretarium, huiusmodi relatione, mandavimus, ut recitatio cathismatum psalterii singulis diebus ferialibus extra tempus quadragesimae facienda ita aptetur ac distribuatur, ut saltem in duabus hebdomadis integrum psalterium recitetur: quoad abbreviationem vero missae, ut symbolum in omnibus missis, etiam in iis, quas ipsi pro defunctis vocant, more Graecorum recitetur. Caetera vero benigne approbavimus die XXIV. augusti elapso anno MDCCLIV.

Apost. auctorit. robur adiicitur.

Clausulae cum derogatione

§ 6. Verum, ut praeinserta omnia firmius subsistant ac serventur exactius, nos, qui memoratum Ordinem Sancti Basilii, et potissimum congregationem sub eiusdem Sancti Basilii auspiciis et Ordine militantem, et in Occidentali Catholica Ecclesia religiosis virtutibus, eximiis orthodoxarum adversus schismaticos doctrinarum disciplinarumque studiis et exemplis florentem, plurimi facimus, magnoque in honore act pretio habemus, apostolica auctoritate, tenore praesentium, omnia et singula praeinserta approbamus et confirmamus, illaque perpetuo apostolicae firmitatis robore munimus, atque insimul auctoritate et tenore paribus mandamus omnibus et singulis superioribus generalibus, provincialibus, prioribus ac monachis dictae congregationis et Ordinis, in virtute sanctae obedientiae, ut deinceps, prout praemittitur, et non aliter, ipsi servent, et ab aliis sibi subditis servari faciant et curent et praecipiant; salva tamen semper in praemissis eiusdem congregationis particularis super correctione librorum Orientalium deputatae auctoritate.

§ 7. Decernentes, praesentes literas, et contrar. in eis contenta quaecumque, semper firma, valida et efficacia existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, ac monachis saepe memorati Ordinis et congregationis in omnibus et per

omnia plenissime suffragari, et ita ab eis respective inviolabiliter observari debere; sicque et non aliter in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos, etiam causarum palatii apostolici auditores, et S. R. E. Cardinales et eorumdem Cardinalium Congregationes, nec non Apostolicae Sedis Nuncios, et quos vis alios quacumque praeeminentia et potestate fungentes et functuros, iudicari et definiri debere, ac irritum et inane, quidquid secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus apostolicis, ac in universalibus provincialibusque et synodalibus conciliis editis generalibus vel specialibus constitutionibus et ordinationibus, dictique Ordinis et congregationis, etiam iuramento, confirmatione apostolica vel quavis firmitate alia roboratis, statutis et consuetudinibus; privilegiis quoque, indultis, et literis apostolicis, et quibuscumque aliis decretis in genere vel in specie, aut alias in contrarium praemissorum quomodolibet concessis, confirmatis et innovatis, quibus omnibus pro hac vice tantum, ad praemissorum effectum, derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque.

§ 8. Volumus autem, ut earumdem prae- Fides transentium litterarum transumptis seu exem- da. sumptis habenplis etiam impressis, manu abbatis generalis vel generalis procuratoris pro tempore existentium subscriptis, et sigillo eiusdem Ordinis munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae ipsis praesentibus adhiberetur, si forent exhibitae vel ostensae.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris, die XVII. maii MDCCLV., pontificatus nostri anno xv.

CLXX.

Ut decreta Congregationis de ratione habenda in unione Orientalium perspecta fiant missionariis, ipsos normam ab Ecclesia traditam docet, quod, explosis erroribus orthodoxae fidei oppositis, ritus approbati illaesi remaneant in conversis Orientalibus ad unitatem, ita ut omnes Catholici sint, non omnes Latini fiant.

[blocks in formation]

Primum:

Quemnam ri

beant Syriaci et

dotis cuiusdam, sacris missionibus exercendis deputati in civitate Balserae, quam vulgo Bassoram vocant, quaeque itinere quindecim dierum a Babylonia distat, et mercatorum negotiationibus est celeberrima; quibus litteris exponendum censuit, plures in illa urbe commorari catholicos ritus orientalis, Armenos nempe aut Syriacos, qui peculiari templo carentes, ad Latinorum missionariorum ecclesiam se conferunt, ubi eorum sacerdotes missarum sacrificia iuxta peculiare ipsorum ritus offerunt, aliasque sacras coeremonias perficiunt; laici autem huiusmodi sacris intersunt, et sacramenta ab iisdem sacerdotibus suscipiunt. Indeque tum servare de- Occasionem arripuit quaerendi; utrum praeArmeni, in La- dicti Armeni et Syriaci catholicum suum tinorum eccle- ritum observare debeant, an vero ad tollendam varietatem in ipsa ecclesia, in quam Latini etiam, ut diximus, conveniunt, magis consentaneum videatur, ut Armeni et Syriaci, relicto veteri kalendario, novum amplectantur, in iis quae pertinent ad statuenda tempora paschalis solemnitatis et annuae communionis, sicuti etiam quadragesimae dierumque festorum tam mobilium quam immobilium: atque ulterius progrediendo, quaesivit, quatenus praedictis Balserae Armenis et Syriacis novum kalendarium observandum decernatur, utrum aliis quoque Orientalibus praescribi debeat, qui peculiare quidem habent templum, sed adeo angustum, ut sacris functionibus decenter obeundis impar deprehendatur; ideoque ad ecclesiam Latinorum plerumque se conferunt.

siis sacra peragentes.

[blocks in formation]

Rescriptum utrique quaesinihil innovetur.

non quidem universis, sed speciatim his aut illis, ut piscibus utantur ieiunii tempore, ita tamen, ut nullum inde scandalum oriatur, et aliud pietatis opus, loco abstinentiae a piscibus, subrogare iubeantur. § 3. Haec, uti diximus, a praedicto missionario proposita sunt Congregationi de to redditum, ut Propaganda Fide, quae de more eadem examinanda remisit alteri Congregationi generalis Inquisitionis. Habita vero haec fuit. coram nobis die XIII. martii huius anni MDCCLV., et unanimi Cardinalium Inquisitorum consensu, responsum fuit: nihil esse innovandum. Id quod nos etiam auctoritate nostra firmavimus, perməti potissimum decreto alias a primodicta Congregatione de Propaganda Fide die XXXI. ianuarii anni MDCCII. edito, quod deinde confirmatum et renovatum non semel fuit, et est huiusmodi: Referente R. P. D. Carolo Augustino Fabrono Secretario, sacra Congregatio mandavit praecipi, prout praesenti decreto praecipitur, omnibus et singulis missionum apostolicarum Praefectis et missionariis, ne ullus eorum in posterum, quavis occasione aut praetextu, audeat dispensare cum catholicis quarumcumque nationum Orientalium super ieiuniis, orationibus, coeremoniis et similibus, a proprio earumdem nationum ritu praescriptis, et a Sancta Sede Apostolica approbatis. Praeterea eadem sacra Congregatio censuit, non licuisse, nec licere praefatis catholicis ullatenus a proprii ritus, a Sancta Romana Ecclesia ut supra approbati, consuetudine et observantia recedere. Huiusmodi autem decretum sic confirmatum ac renovatum, iidem eminentissimi Patres ab omnibus et singulis praedictis Praefectis et missionariis omnino et absque ulla tergiversatione obserrari debere mandarunt. Quod quidem decretum respicit catholicos Orientalis Ecclesiae, eorumque ritus ab Apostolica Sede approbatos, Orientalem autem Ecclesiam omnibus notum est quatuor ritibus constare, Graeco videlicet, Armeno, Syriaco et Cophtico, qui sane ritus universi sub uno nomine Ecclesiae Graecae aut Orientalis intelliguntur, non secus ac sub Ecclesiae Latinae Romanae nomine, ritus Romanus, Ambrosianus, Mozarabicus et varii peculiares ritus ordinum regularium comprehenduntur.

§ 4. Adeo perspicua est decreti senten- Conscribendae tia, ut nullo commentario indigeat. Quare ut missionariis encyclicæ finis, nostra haec encyclica epistola eo tendit, ut decreta Congre

« ÖncekiDevam »