Sayfadaki görseller
PDF
ePub

acta fuerit.

sint, eorum plerique latinas ecclesias adire compellantur.

Emendatio ka- § 43. Neminem latent, quae a sanctis lendarii. qua cura sub Gre- Romanis Pontificibus Pio et Victore, atque gorio XIII. per- etiam a Nicaena Synodo, de recta Paschatis celebratione sancita fuerunt. Omnes pariter norunt Romano Pontifici a Concilio Tridentino reservatam fuisse provinciam correctionis kalendarii, ac demum, Gregorio XIII. Pontifice, fuisse rem hanc numeris suis omnibus absolutam. Quamobrem Bucherius in commentario de doctrina temporum, in praefatione ad lectorem, ita scripsit: Computi paschalis in futurum certitudini, iubente Greg. XIII. Pontif., noster abunde providit Clavius. Is fuit ex Societate lesu sacerdos matheseos peritissimus, qui in kalendarii correctione egregiam pontifici navavit operam. Exhibiti itidem Pontifici fuerunt calculi cuiusdam Aloysii Lilii, qui plures annos in illis componendis insumpserat. Perpensis denique libratisque omnibus, in pluribus Congregationibus, adstantibus adhibitisque in consilium peritissimis quibusque viris, prodiit anno MDLXXXII. constitutio praescribens kalendarii normam, quae incipit: Inter gravissimas, in ordine 74, in veteri Bullario tom. 2.

Eiusdem ka

lendarii indi

S44. Veteri igitur kalendario hac ponetio, an Orien- tificia constitutione abrogato, Patriarchis, rit, quaestio Primatibus, Archiepiscopis, Episcopis, Ab

tales obstrinxe

non levis.

batibus, aliisque praelatis imperatum fuit, ut novo emendatoque kalendario uterentur, quemadmodum in eadem constitutione legere est, fusiusque eruitur ex eiusdem Pontificis annalibus Romae impressis anno MDCCXLII., tom. 2, pag. 271. Verum, cum in constitutione nullum de Orientalibus factum fuerit verbum, exurgit hinc quaestio, num eadem Orientales afficiat; quae quidem quaestio non a doctoribus modo instituitur, ut videre est apud Azorium Institut. Moral. tom. 1, l. 5, cap. 11, quaest. 7, et apud Baldellum in sua Theologia Morali, tom. 1, lib. 5, disput. 41; sed etiam proposita discussaque fuit in praestantium virorum conventu habito die IV. iulii anno MDCXXXI., in aedibus Cardinalis Pamphilii, qui ad summum pontificatum evectus, Innocentii X. nomen assumpsit. Haec autem tunc prodiit resolutio: << Subditi quatuor Patriarcharum Orientis non ligantur novis pontificiis constitutionibus, nisi in tribus casibus: primo in materia dogmatum fidei; secundo, si Papa explicite in suis constitutionibus faciat mentio

nem et disponat de praedictis; tertio, si implicite in iisdem constitutionibus de eis. disponat, ut in casibus appellationum ad futurum concilium. » Refertur haec resolutio tum a Verricello de apostolicis missionibus, lib. 3, quaest. 83, num. 4; tum a nobis in nostro opere de Canonizatione Sanctorum, lib. 2, cap. 38, n. 15.

Italo-Graecis

actum.

§ 45. Hanc quaestionem nos missam fa- Illud certum, cimus, cum de illa disputare nulla nunc indictum fuisnecessitas urgeat; satis enim nobis erit in- se kalend., sed ita, ut et lenidicare, quid ad rem hanc nostram gesserit ter cum iis sit Sedes Apostolica, quandoquidem ipsa praecedentia facta evincunt, consultissimum esse responsum quaesito redditum, nimirum: Nihil esse innovandum. Italo-Graecis, qui inter nos vivunt et regimini subiiciuntur latinorum Episcoporum, in quorum dioecesibus constitutum habent domicilium, ab Apostolica Sede mandatum fuit, ut se ad novum kalendarium conformarent, uti perspici potest in citata constitutione nostra: Etsi pastoralis, 57, § 9, num. 4 et seq., Bullarii nostri tom. 1. Et clerus quidem ecclesiae collegiatae S. Mariae de Grapheo civitatis Messanensis, qui graecum ritum retinet, accuratissime novum kalendarium servat, uti videre est in altera constitutione nostra: Romana Ecclesia, quae est 81, § 1, eodem tom. nostri Bullarii. Attamen non illud ita severe fuit indictum, quin nonnunquam, gravioribus id requirentibus causis, epicheiae locus sit relictus. Renuebant Armeni catholici Liburni degentes sese kalendario gregoriano subiicere, precesque Innocentio XII. obtulerunt, ut eos veteri kelendario uti permitteret. Etenim in Congregatione S. Officii feria 4 die xx. iunii MDCLXXIV. decretum huiusmodi emanaverat: « Nuntii apostolici Florentiae relatis iterum litteris datis die x. aprilis, circa petitiones ei factas ab Armenis orandi in missa pro Patriarcha Armenorum, et circa celebrationem paschatis et aliorum festorum secundum eorum ritum, idest secundum calculationem antiquam, quae erat ante correctionem kalendarii et circa celebrationem paschatis, etc. Necnon relata scriptura remissa a sacra Congregatione de Propaganda Fide circa modum. orandi in missa pro Patriarcha Armeno: Rescribatur Nuntio, quoad permissionem orandi in lyturgia pro Patriarcha Armenorum, quod sacra Congregatio stetit in decretis emanatis die vII. iunii MDCLXXIII., videlicet, non posse; et omnino, prohibeatur. Quo vero ad celebrationem Pascha

Graecis vero 0riental. propo

fuit, sed non

iniunctum.

tis, etc. et aliorum festorum, etc. steterent pariter in decretis, videlicet, quod in celebratione Paschatis et aliorum festorum, Armeni Liburni existentes omnino servare debeant kalendarium gregorianum. Quum igitur huic decreto obtemperare Armeni praedicti renuerent, huius rei cognitio delegata fuit particulari congregationi Cardinalium doctrina praestantium, quos inter fuere Card. Ioannes Franciscus Albanus, qui summum deinde pontificatum obtinuit, et Cardinalis Henricus Norisius praeclari nominis inter litteratos viros. Porro ipsa congregatio habita die XXIII. septembris anno MDCXCIX. huiusmodi edidit decretum, a praedicto Pontifice eadem ipsa die confirmatum: << Re mature tractata, perpensis omnibus facti circumstantiis, censuerunt, secundum ea quae proponuntur, conniveri posse cum Armenis Catholicis Liburni commorantibus, et qui peculiarem obtinent ecclesiam, circa usum kalendarii veteris, donec ipsi ad omnimodam kalendarii gregoriani observantiam disponantur, et interim ad Sedis Apostolicae beneplacitum; hac insuper conditione adiecta, quod diebus festis de praecepto iuxta kalendarium gregorianum occurrentibus, ab operibus servilibus abstinere et sacrum audire omnino teneantur.

§ 46. Si vero de Graecis orientalibus sersitum quidem mo sit, constat quidem, aliquando proposinisi volentibus tum ipsis fuisse, ut novo emendato kalend. uterentur; sed tamen id nullum exitum habuit. Inter articulos et conditiones Ruthenis propositas in unione sub Clemente VIII. tractata et absoluta, ea quoque de kalendario recipiendo inserta fuit, cui redditum responsum: Kalendarium novum, si secundum antiquum fieri possit, suscipiemus: uti legere est in opere Thomae a Iesu, pag. 329; et licet responsum illud ambiguitatem quamdam praeseferret, tamen ea de re nihil ulterius actum fuisse deprehendimus, neque hoc super articulo judicium ullum protulit theologus, qui ad rem examinandam fuerat deputatus, quemadmodum patet ex eodem opere pag. 335 et seq. Aliquando tamen ipsimet Orientales sponte sua novum kalendarium susceperunt, uti cognoscere licet ex saepius citata Synodo provinciali Maronitarum habita anno MDCCXXXVI. : « Tam in ieiuniis, quam in festis anni diebus, sive mobilibus, sive immobilibus, romanum kalendarium a Gregorio XIII. summo Pontifice, de nostra natione optime merito, emendatum, in om

nibus ecclesiis nostris observari districte mandamus, eiusque kalendarii rationem et usum, quemadmodum et cantum ecclesiasticum in unaquaque ecclesia a magistris pueros edoceri praecipimus. » Sed quoties Orientales minime consenserunt, iustusque adfuit timor, ne tumultus dissensionesque excitarentur, si novi kalendarii ipsis iniungeretur usus, tulit Apostolica Sedes, ut Orientales et Graeci in remotis regionibus degentes veterem suam disciplinam retinerent, videlicet antiquum servarent kalendarium, occasionem opportuniorem expectans inducendi usum novi emendatique kalendarii. Qua in re consona quoque sunt decreta Congregationum de Propaganda Fide et sacrae Inquisitionis; quemadmodum, quoad primam, deprehenditur ex decretis editis die XXII. augusti MDCXXV. et die xxx. aprilis MDCXXXI.; quoad secundam vero, ex decretis dierum XVIII. iulii MDCXIII., ac XIV. decembris MDCXVI. Imo res eo quandoque processit, ut missionariis quoque veteris kalendarii usus fuerit permissus, dum moram traherent in regionibus, in quibus veteris kalendarii usus solummodo obtinebat; veluti cognoscere est ex nonnullis decretis a Congregatione de Propaganda Fide die XVI. aprilis MDCCIII. et die XVI. decembris MDCCIV. evulgatis.

nique cum iebus abstinere

§ 47. Reliquum est, ut de postremo quae- Syri Armesito, de ieiunio scilicet, verba fiant. Syri iunant, a pisciArmenique catholici, iuxta ipsorum ritum, debent. ab usu piscium ieiunii tempore abstinent; verum, cum Latinos iis vesci conspiciant et caeteroquin impossibile vel saltem difficillimum asseratur eos temperare posse a piscibus, quibus Latinos vesci intuentur; ideo tamquam rationi consentaneum pro- ponitur, ut missionariis facultas tribuatur cum iis dispensandi, caute tamen omnique secluso scandalo, et pio aliquo opere in locum abstinentiae a piscibus subrogato. Aptissimus hic fieret locus disserendi de vetustate ieiunii apud Orientales, eiusque lege, licet severiori, exactissime tamen semper servata; sed ne longiores simus, quam par est, id unum dicimus, Apostolicam Sedem Veterem ieiutoties Patriarchis obstitisse, quoties veterem iisdem relaxanii disciplinam rigorem ieiunii suis subditis praescripti re- ri, nunquam passa est Apolaxare voluerunt. Petrus Maronitarum Pa- stolica Sedes. triarcha, Archiepiscopis et Episcopis sibi subiectis, carnibus vesci laicorum more indulsit, licet iuxta veterem disciplinam carnibus abstinerent; universo autem populo quadragesimae tempore pisces edere vinumque bibere permisit, quamvis id illis

esset prohibitum. Sed Pontifex Paulus V. datis ad Patriarcham Petri successorem litteris apostolicis in forma Brevis die 1x. martii MDCX. iussit, ut abrogatis iis, quae Petrus Patriarcha concesserat, res in pristinum statum restituerentur. In pontificatu nostro ad examen revocata est nimia facilitas atque indulgentia Euthymii Archiepiscopi Tyri et Sidonis, et Cyrilli Patriarchae Antiocheni erga Graecos Melchitas; fuitque improbata, ut patet ex Constitutione nostra: Demandatam 87, § 6, Bullarii nostri tom. 1: « Nos huiusmodi innovationem et abstinentiarum relaxationem et coarctationem, in nimium detrimentum veteris graecarum ecclesiarum disciplinae vergere iudicantes, licet alioquin, deficiente auctoritate Apostolicae Sedis, nullius roboris esse dignoscantur, eas tamen auctoritate nostra expresse revocamus, et nullum effectum in posterum habere, neque ullatenus executioni mandari, sed omnia in pristinum restitui debere iubemus; atque insuper in toto tractu patriarchatus Antiocheni laudabilem consuetudinem a maioribus derivatam, abstinendi etiam qualibet feria quarta et sexta per annum ab esu piscium, quae ab aliis quoque finitimis populis eiusdem graeci ritus exacte custoditur, indistincte servari praecipimus. » Incongruum vero est asserere, ideo dispensationem concedendam esse vel potius generalem dispensandi facultatem, quod nempe Orientales aspicientes Latinos vesci piscibus tempore ieiunii, exinde facile adducantur, ut et ipsi non quidem ex aliquo contemptu, sed naturae fragilitate victi, piscibus Ideoque, reie- ieiunii diebus utantur; hoc namque argueta, tamquam minus legitimento, si quid illud valeret, in primis omma, causa ad nimoda induceretur rituum confusio; deinpensandi obti- de, si illius ratio haberetur, illud etiam ieiunii lex ser consequeretur, ut Latini inspicientes Graevari praecipitur. cos peculiaribus quibusdam vivere institutis, quae Latinis minime permittuntur, imo inhibentur, dispensationem petere possent, ut sibi liceret ea facere, quae a Graecis fieri intuentur; profitentes se latinum quidem ritum suscipere, sed ob naturae fragilitatem eum diutius servare non posse. Haec sunt, quae duximus exponenda in hac encyclica nostra epistola, non solum ad patefacienda fundamenta, quibus innituntur responsiones redditae missionario, qui quaestiones sub initium exscriptas proposuit, sed etiam, ut omnibus perspecta fiat benevolentia, qua Sedes Apostolica Catholicos Orientales complectitur, dum praecipit, ut

facultatem dis

nendam allata,

omnino serventur veteres ipsorum ritus, qui neque catholicae religioni, neque honestati adversantur; nec a schismaticis ad catholicam unitatem redeuntibus exposcit, ut ritus suos deserant, sed ut haereses solum eiurent atque execrentur: exoptans vehementer, ut diversae eorum nationes conserventur, non destruantur, omnesque (ut multa paucis complectamur) Catholici sint, non ut omnes Latini fiant. Finem denique huic nostrae epistolae imponimus, apostolicam benedictionem cuicumque eam legenti impertientes.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris, die xxvI. iulii MDCCLV., pontificatus nostri anno xv.

CLXXI.

Quod Vicariis Apostolicis Episcopis Indiarum Orientalium de electione vicariorum suis literis apost. Ex sublimi praeceperat, id etiam caeteris Vicariis Apostolicis, iuxta modum, praecipit.

Venerabilibus fratribus, ac dilectis filiis, Metropolitanis, Archiepiscopis et Episcopis aliisque Apostolicis Vicariis,

BENEDICTUS PP. XIV.

Venerabiles fratres, dilecti filii, salutem et apostolicam benedictionem.

Quam ex sublimi hac sacrosancti apostolatus specula, in qua per ineffabilem divinae bonitatis abundantiam plane immerentes praesidemus, pro iniecta nobis gravissima omnium ecclesiarum solicitudine, impositaque omnium animarum lesu Christi sanguine redemptarum procuratione, alias, nempe die XXVI. mensis ianuarii anno MDCCLIII., inivimus apostolicae providentiae rationem pro Indiis Orientalibus; eamdem quoque, venerabiles fratres ac dilecti filii, in iis partibus, in quibus vos constituti ac deputati, apostolicum ministerium vestrum, non sine magnis assiduisque laboribus et incommodis, laudabiliter obire pergitis, haud patimur desiderari, quemadmodum immensa supremi pastorum Principis Iesu Christi caritas maximopere urget, ut eo alacrius omnem operam studiumque no

Exordium.

[blocks in formation]

sitio recense- ma pontificii animi nostri molestia tunc

tur.

acceperamus, aliquem scilicet ex Indiarum Orientalium Apostolicis Vicariis episcopali titulo et charactere insignitum, sed sine coadiutore cum futura successione, viam universae carnis ingressum, ad repositam in coelis coronam apostolicis laboribus partam evolasse, ac neminem, qui ordinariam pro defuncto Vicario Apostolico iurisdictionem exerceret, repertum aut deputatum fuisse; eapropter omnibus et singulis Vicariis Apostolicis huiusmodi iniunximus et mandavimus, ut qui neque Episcopum coadiutorem cum futura successione, neque Vicarium ex clero sive saeculari sive regulari generalem haberent, statim atque ad unumquemque eorum aliarum nostrarum in simili forma Brevis desuper expeditarum literarum certa notitia pervenisset, deputarent Vicarium ex clero sive saeculari sive regulari, habilem tamen atque idoneum, qui, eveniente cuiusvis Apostolici Vicarii sine coadiutore cum futura successione obitu, tanquam Apostolicae huius Sanctae Sedis delegatus, teneretur assumere et obire regimen et gubernium apostolici vicariatus, usque ad captam eiusdem apostolici vicariatus huiusmodi possessionem a novo Vicario Apostolico, quem eadem haec Sancta Sedes constituisset, aut usque ad quamcumque aliam ab ipsa Sancta Sede ineundam ordinationem. Porro Vicario Generali huiusmodi per Apostolicum quemcumque Vicarium sibi, ut praemittebatur, deputando, nos laudatarum nostrarum literarum tenore, apostolica auctoritate, concessimus et tribuimus omnes et singulas facultates perpetuis futuris temporibus valituras, quae Vicariis capitularibus cuiusvis cathedralis ecclesiae, sede vacante, inesse et de iure competere dignoscuntur. Praeterea eidem Vicario generali, post tamen Apostolici Vicarii obitum, concessimus et impertiti fuimus usum et exercitium earum facultatum, quibus utebatur et gaudebat, dum viveret, defunctus Apostolicus Vicarius Episcopus; iis dumtaxat exceptis, quae requirunt ordinem et characterem episcopalem, vel non sine sacrorum Oleorum usu exercentur. Quandocumque vero necessitas urgeret, saepedicto Vicario generali potestatem etiam indulsimus et dedimus, consecrandi calices, patenas et altaria portati

lia, cum sacris Oleis omnino ab Episcopo benedictis.

nes.

§ 2. Porro, cum, sicut pariter accepi- Ampliaturque ad reliq. quasmus, casdem omnino occasiones eosdem- cumque regioque prorsus casus, in istis, in quibus munus vobis demandatum adimplere contenditis, regionibus accidere, atque insimul reperiri aliquibus in locis nonnullos Apostolicos Vicarios haud episcopali titulo et charactere insignitos, sed per apostolicas dumtaxat literas sive sub plumbo, sive in simili forma Brevis expeditas, pro Vicarii Apost. huiusmodi officio defungendo destinatos, propter quorum obitum eadem quoque momenta urgere possunt. Ea propter easdem provisiones et facultates, ut supra expressas et pro Indiis Orientalibus initas et concessas, sub iisdem modo et forma, et non aliter, extendimus ad omnes istarum regionum Apostolicos Vicarios sive titulo et charactere episcopali insignitos, sive sacerdotali dumtaxat dignitate praeditos; atque hisce quidem sacerdotibus, ita ut praemittitur, Apostolicis Vicariis, pariter iniungimus et mandamus, ut unusquisque, memor resolutionis suae, teneatur deputare Pro-Vicarium, habilem tamen atque idoneum, qui post cuiusque obitum assumere debeat regimen vicariatus apostolici, atque in eiusdem vicariatus munere permanere, et cum usu earum tantummodo facultatum, quibus utebatur, fruebatur et gaudebat defunctus Vicarius, adlaborare debeat, donec et quousque novus Apostolicus Vicarius ab Apostolica hac Sancta Sede designatus, ipsius vicariatus possessionem et regimen adierit.

laris electio u

da.

§ 3. Praeterea, cum compertum explo- Vicarii capitu ratumque nuper fuerit, in Hibernia, Alba- binam, et quonia, Macedonia, Servia, Bulgaria, Insulis modo celebranmaris Egaei, Perside, Mesopotamia (quemadmodum alibi fortasse reperiatur) reperiri aliquos venerabiles fratres Archiepiscopos et Episcopos locorum Ordinarios et residentiales, quorum aliquot quidem capitulum. canonicorum habent, aliquot vero eiusmodi canonicorum capitulo destituuntur; idcirco, tenore et auctoritate paribus, statuimus, praescribimus et mandamus, ut, eveniente cuiuslibet Antistitis huiusmodi obitu, statim procedatur ad electionem Vicarii capitularis, iuxta morem, usum et consuetudinem hactenus servatam; nimirum, ubi canonicorum capitulum fuerit, vel a canonicis dumtaxat, si ita in more iam positum servatumque fuit, vel a canonicis una cum aliis ecclesiasticis viris, quos in casi

Et quando Vicar. gener. de

bus huiusmodi semper intervenisse et suffragium suum in ea electione tulisse constat. Quando autem capitulum canonicorum non habeatur, ii parochi, sive soli sive cum aliis ecclesiasticis viris, iuxta modum itidem, usum et consuetudinem de praeterito servatam, ad Vicarii capitularis electionem habendam accedant. Sed in hisce electionibus Vicariorum capitularium quorumcumque volumus, praecipimus et mandamus, ut omnino serventur constitutiones Concilii Tridentini, praesertim in sessione vigesima quarta, capite decimosexto.

§ 4. Insuper volumus et mandamus, ut cedente Episc. in iis locis, in quibus ven. fratres AntiVicar. capitul. stiles Ordinarii eorumdem locorum resi

sit habendus

Confirmantur superius statuta.

dentiales, neque capitulum canonicorum, neque parochos in suis civitatibus et dioecesibus habent, sed dumtaxat sacerdotes aliquot et missionarii reperiuntur per terras et oppida dispersi, ita ut, cum quemlibet Antistitem eiusmodi mori contingat, insimul convenire minime valeant, tunc Vicarius generalis iam a defuncto Antistite constitutus, ipso facto intelligatur sit et habeatur Vicarius capitularis, cum supra expressis facultatibus ad Vicarios capitulares de iure spectantibus, exerceatque munus Vicarii capitularis huiusmodi, donec et quousque novus Antistes ab eadem Apostolica hac Sancta Sede designatus illuc advenerit, ac regimen susceperit. Verum probe intelligentes, haud facile in iisdem locis. reperiri ecclesiasticos viros, qui sive doctores sive licentiati in iure canonico in aliqua studiorum universitate fuerint, quemadmodum pro Vicariatus cuiuslibet sive capitularis sive generalis munere obeundo requiritur; nos earumdem partium calamitates commiserantes, tenore et auctoritate paribus, quemcumque in Vicarium capitularem, ut praemittitur, in casibus antedictis eligendum, dummodo ad gubernium et regimen habilis et idoneus fuerit, nunc pro tunc talem esse et haberi volumus et declaramus, perinde ac si doctor sive licentiatus in iure canonico fuerit.

§ 5. Decernentes easdem praesentes literas, et in eis contenta quaecumque, semper firma, valida et efficacia existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere debere, et illis ad quos spectat et pro tempore quandocumque spectabit, in omnibus et per omnia plenissime suffragari, sicque et non aliter in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos, etiam causarum palatii apostolici auditores

trariis.

quoscumque

et S. R. E. Cardinales et eorumdem Cardinalium Congregationes, et quosvis alios quacumque praeeminentiâ et potestate fungentes et functuros, iudicari et definiri debere: ac irritum et inane quidquid secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari. § 6. Non obstantibus apostolicis, ac in Derogaturconuniversalibus provincialibusque et synodalibus conciliis editis generalibus vel specialibus constitutionibus et ordinationibus, et quibuscumque aliis decretis in genere vel in specie, aut alias in contrarium praemissorum quomodolibet concessis, confirmatis et innovatis, ceterisque contrariis quibuscumque. Caeterum vos, venerabiles Hortatio ad fratres, dilecti filii, iisdem quoque, quibus missionarios. Indiarum Orientalium Apostolicos Vicarios prosequuti fuimus, apostolicis verbis et adhortationibus prosequimur. Itaque ex apostolicae providentiae auctoritatisque nostrae ratione, maxime ad procurandam salutem animarum consentanea, a nobis suscepta atque unicuique vestrum praecepta, animadvertite, quanta sit apostolici muneris unicuique vestrum iniuncta cura, atque eapropter satagite, ut per assiduos labores, vigilantiam pastoralem sollicitudinemque contendatis, ne quispiam Christi fidelium vobis commissorum et de quibus ratio supremo pastorum Principi aeterno iudici reddenda est, pereat; sed potius, ut omnes aeternam salutem consequantur, et vobis merces vestris meritis debita a iusto remuneratore Deo tribuatur. Nos interim caelestis praesidii auspicem apostolicam benedictionem in populos etiam vestrarum dioecesum vel provinciarum redundaturam vobis, venerabiles fratres, dilecti filii, peramanter impertimur.

§ 7. Volumus autem, ut earumdem Exempl. fides. praesentium literarum transumptis seu exemplis, etiam impressis et a Congregationis venn. fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium negotiis Propagandae Fidei praepositorum Praefecto et secretario pro tempore existentibus subscriptis, et sigillo eiusdem Congregationis munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae ipsis praesentibus adhiberetur, si forent exhibitae vel ostensae.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris, die VIII. augusti MDCCLV., pontificatus nostri anno xv.

« ÖncekiDevam »