Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Quamdiu facultas dispen

sion. duret.

periantur vicarii, vel absint spatio ducentorum milliariorum, non possint ab Episcopis alii subdelegari sacerdotes, quam qui ab Apostolicâ Sede habent dispensandi facultatem; hi autem soli consueverunt esse missionarii.

Denique ad rectum usum facultatum sandi in mis- dispensandi adnotasse iuvabit, facultatem dispensandi in foro conscientiae perpetuo concessam esse; eam vero, quae ad forum iudiciale spectat, intra viginti annorum curriculum esse cohibitam (1). Cumque iuxta receptam praxim, soleat huiusce facultatis confirmatio indulgeri, omnino necesse est, ut missionarii hac in re sibi provide consulant, non redigentes ad suprema propemodum statuti termini momenta cogitationem et curam petendae confirmationis, ne periculum subeant vel nullitatis actus, si quid efficiant post elapsum facultatum terminum, vel fraudandi pauperes Christifideles opportunis malorum remediis, quatenus eo deveniant, ut huiusmodi facultatibus amplius uti non valeant. Haec sunt, quae in apostolicis constitutionibus san. mem. Pii IV. Pont. Max. aliorumque ipsius successorum, et in pontificiis Brevibus Clementis IX., Alexandri VIII., Clementis XI., Clementis XII. et SSmi D. N. Benedicti XIV. feliciter regnantis continentur; quibusque, ut par est, observatis ac respective perpensis, non solum omnes submoventur controversiae, verum etiam facilis evadit et obvia responsio ad dubia, quae ad sacram Congregationem examinanda ac dirimenda transmissa fuerunt.

Responsa ad proposita dubia.

Primo itaque dubio, quo quaeritur, an facultates concessae presbyteris Societatis Iesu missionariorum munus per Indias obeuntibus, et nominatim illae, quae dispensationes matrimoniales respiciunt, ad ea protendantur loca et provincias, in quibus non alii reperiuntur infideles, quam qui aliunde venerunt, Christique fidem ultro amplexi sunt; affirmativum redditur responsum, ad formam tamen Brevium et constitutionum apostolicarum, quae superius indicatae fuerunt.

Secundo itidem dubio, quo quaeritur, an, quatenus facultates ad memorata quoque loca protendantur, eaedem comprehendant dispensationes matrimoniales super impedimentis publicis, pro foro externo, tam

(1) In Brevi apostolico san. mem. Pii IV. expedito die xv. iunii MDLXIII. habentur haec verba: in foro conscientiae tantum perpetuo: prorogatio

ante quam post contractum matrimonium concedendas, affirmative respondetur, iuxta tamen disposita in apostolicis Brevibus superius indicatis.

Tertio dubio, quo exquiritur, an missionarii praefatis facultatibus uti possint in iis locis, in quibus dioecesani Episcopi similes obtinent facultates: respondetur, posse eos uti memoratis facultatibus pro foro externo, tam in matrimoniis contractis quam in contrahendis dispensando, in iis tamen locis in quibus non existunt Ordinarii similibus facultatibus instructi, vel absunt ultra duas dietas non minus ducentis millibus passuum, iuxta id, quod itidem in Brevibus et constitutionibus apostolicis cautum reperitur.

Quarto, quo definiendum proponitur, num in iis casibus, in quibus possunt missionarii dispensare in iudiciali foro, hoc ipsis praestare liceat sine praeviâ summariâ informatione coram notario et vicario loci captâ ad comprobandam dispensationis causam et impedimenti qualitatem, vel potius sufficere dicenda sit verbalis et extraiudicialis informatio; responsum est, nihil esse innovandum: et quoniam superioribus temporibus sufficiens visa est moralis certitudo tum causae dispensandi, tum obstantis impedimenti, quantumvis iudicialibus documentis non innixa, satius esse, ut eadem methodus in futurum quoque tempus retineatur.

Ad quintum denique dubium respiciens convalidationem matrimoniorum, de qua quaerebatur sub hypothesi eorum nullitatis desumptae ex defectu facultatum in iis, qui dispensationes concesserunt ad ea matrimonia ineunda: quum ex datâ superius responsione ad primum dubium satis deprehendere licuerit, huiusmodi positionem seu hypothesim non subsistere, nullus relinquitur respondendi locus.

A Pont. ap

Haec itaque sunt responsa data seu resolutiones captae in Congregatione Rmorum probantur. S. R. E. Cardinalium adversus haereticam pravitatem generalium Inquisitorum habitâ coram SSmo D. N. Benedicto PP. XIV., quas Sanctitas Sua, praevio maturo examine, approbavit et confirmavit: volens easdem, ad maiorem solemnitatem, apostolicis literis in formâ Brevis roborari: praecipiensque, ut, quoties casus confirmandi

ad annos viginti pro foro externo legitur tam in hoc quam in aliis subsequentium summorum Pontificum Brevibus.

Decret. huiusmodi apost. au

coroboratur.

huiusmodi facultates obvenerit, in posterum confirmatio non concedatur, nisi praemissâ serià adnotatione temporis, quo indultum antea concessum fuerat, ut ita deprehendatur, an constitutus in eo terminus sit elapsus, exindeque valeat hac super re opportune provideri: ac denique iniungens omnibus ministris seu officialibus utriusque Secretariae, videlicet Brevium secretorum, et Congregationis de Propaganda Fide, ut, sive nova fiat concessio, sive confirmatio facultatum iampridem obtentarum indulgeatur missionariis Societatis Iesu, tam concessio, quam confirmatio, ad normam eorum, quae praesenti decreto exposita sunt atque statuta, in omnibus et per omnia redigantur et conformentur.

§ 2. Nunc autem cupientes, ut ea, quae, ctor. munimine praevio tam sedulo accuratoque examine, in praeinserto decreto definita, decisa et constituta fuerunt, eo semper firmius subsistant et serventur exactius, praeinsertum decretum, singulaque in eo contenta, auctoritate apostolicâ, tenore praesentium, confirmamus et approbamus, et, quatenus opus esset, eadem illa ex integro ac in omnibus et per omnia, iuxta praeinserti decreti seriem et tenorem, dictà apostolicâ auctoritate, ac earumdem praesentium literarum tenore, statuimus, decernimus et ordinamus, illiusque inviolabilis firmitatis robur adiicimus. Decernentes easdem praesentes literas semper firmas, validas et efficaces existere et fore, suosque integros et plenarios effectus sortiri et obtinere, ac illis, ad quos spectat et pro tempore spectabit, plenissime suffragari, ac respective ab iisdem observari debere; sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos, etiam S. R. E. Cardinalium Congregationes, dictaeque Apostolicae Sedis Nuntios, iudicari et definiri debere, ac irritum et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, contigerit attentari.

[blocks in formation]

limium personarum instantiam, seu quorumcumque meritorum intuitu, sub quacumque formâ concessis ac saepius confirmatis et innovatis. Quibus omnibus et singulis, illorum tenore praesentibus pro plene ét sufficienter expressis et ad verbum insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad praemissorum effectum dumtaxat, specialiter et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscunque.

§ 4. Volumus autem, ut earumdem prae- Sumpt. fides. sentium literarum transumptis seu exemplis, etiam impressis, manu alicuius notarii publici subscriptis et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides in iudicio et extra adhibeatur, quae praesentibus ipsis adhiberetur, si forent exhibitae vel ostensae.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem sub annulo Piscatoris, die XVII. ianuarii MDCCLVII., pontif. nostri anno XVII.

CLXXXIV.

Approbat Regulas Seminarii Italo-Graeci Panormi instituti tum ad colendos fideles graecos in Sicilia degentes, tum ad missiones iussu S. Congregationis in Oriente exercendas.

BENEDICTUS PP. XIV.

ad perpetuam rei memoriam.

Ad pastoralis dignitatis fastigium, nullo licet meritorum nostrorum suffragio, per ineffabilem divinae sapientiae atque clementiae abundantiam evecti, ea, quae a Christifidelibus quibuscumque pro salubri Collegiorum pie sancteque institutorum erectorumque, uberesque pietatis fructus, Deo adiuvante atque incrementum dante, proferre iugiter satagentium directione felicique personarum illis adscriptarum in vià mandatorum Dei progressu provide prudenterque constituta et ordinata esse dignoscuntur, ut firma semper, atque illibata persistant, apostolici muniminis nostri praesidio, cum id a nobis petitur, libenter constabilimus.

§ 1. Exponi siquidem nobis nuper fecit. dilectus filius Paulus Parino presbyter ac rector Seminarii Italo-Graeci Epirotarum sive Albaniae in civitate Panormitanâ canonice instituti, quod, pro felici prosperoque dicti Seminarii regimine et gubernio,

salubrique directione, et perpetuâ conservatione nonnullas regulas condere curavit tenoris sequentis, videlicet... (1)

§ 2. Cum autem, sicut eadem expositio subiungebat, dictus Paulus regulas huiusmodi, quo firmius subsistant et serventur exactius, apostolicae confirmationis nostrae patrocinio communiri summopere desideret; nos specialem ipsi Paulo gratiam facere volentes, et a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et poenis a iure vel ab homine quavis occasione vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus existit, ad effectum praesentium dumtaxat consequendum, harum serie absolventes et absolutum fore censentes, supplicationibus eius nomine nobis super hoc similiter porrectis inclinati, de venn. fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium negociis Propagandae Fidei praepositorum consilio, praeinsertas regulas, auctoritate apostolicâ, tenore praesentium, confirmamus et approbamus, illisque inviolabilis apostolicae firmitatis robur adiicimus; omnesque et singulos iuris et facti defectus, si qui desuper intervenerint, supplemus et sanamus: salvâ tamen semper in praemissis auctoritate memoratae Congregationis Cardinalium.

§ 3. Decernentes easdem praesentes literas semper firmas, validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, ac illis ad quos spectat et pro tempore quandocumque spectabit, plenissime suffragari, et ab eis inviolabiliter observari; sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos, etiam causarum palatii apostolici auditores, iudicari et definiri debere, ac irritum et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari. Quibuscumque in contrarium facientibus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris die xxv. februarii MDCCLVII. pontificatus nostri anno xvii.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Dilecto filio Tobiae Gazeni Archiepiscopo nuper Cypri in Patriarcham Antiochenum electo,

BENEDICTUS EPISCOPUS

servus servorum Dei, salutem et apostolicam benedictionem.

Romani Pontificis, quem pastor ille coelestis et Episcopus animarum potestatis plenitudine sibi tradita ecclesiis praetulit universis, solicitudo requirit ut circa cuiuslibet ecclesiae statum sic vigilanter excogitet sicque prospiciat diligenter, ut per eius providentiam circumspectam nunc per simplicis provisionis officium, quandoque vero per ministerium translationis accommodae, prout personarum locorum et temporum qualitas exigit atque ecclesiarum ipsarum utilitas persuadet, ecclesiis singulis pastor accedat idoneus et rector providus deputetur, qui populum sibi commissum salubriter dirigat et informet ac bona ecclesiae sibi creditae non solum gubernet utiliter, sed etiam multimodis efferat incrementis. Sane Ecclesia patriarchalis Antiochena nationis Maronitarum, cui bonae memoriae Simon Petrus Evodii dum viveret Patriarcha Antiochenus nationis praefatae praeerat, per obitum eiusdem Simonis Petri Patriarchae, qui extra Romanam Curiam debitum naturae persolvit, Pastoris solatio destitutae, nos vacatione huiusmodi fide dignis relationibus intellecta ad provisionem eiusdem patriarchalis Ecclesiae Antiochenae celerem et felicem, ne Ecclesia ipsa Antiochena longae vacationis exponatur incommodis, paternis et solicitis studiis intendentes, post deliberationem. quam de praeficiendo eidem Ecclesiae Antiochenae praefatae nationis personam utilem ac etiam fructuosam cum venerabilibus fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus habuimus diligentem, demum ad te Archiepiscopum Cypri, quem venerabiles fratres nostri Archiepiscopi et Episcopi ac dilecti filii clerus nationis praefatae iuxta illorum morem ad praefatam Ecclesiam Antiochenam nationis praedictae postularunt, consideratis grandium virtutum meritis quibus personam tuam illarum largitor altissimus multipliciter insignivit, et quod tu qui Ecclesiae Cypri hactenus laudabiliter praefuisti, dictam Ecclesiam Antiochenam nationis praedictae sciens volens et

(2) Constitut. et Bullar. per Viam de Curia Vol. ab an. MDCCLIII. ad an. MDCCLVIII. pag. 171, 172.

86

quam Patri et Pastori animarum suarum
humiliter intendentes, exhibeant tibi obe-
dientiam et reverentiam debitas et devo-
tas ita, quod mutua inter te et ipsos suf-
fraganeos gratia gratos sortiantur effectus,
et nos eorum devotionem possimus propter-
ea in Domino merito commendare, ac cle-
rus te pro nostra et eiusdem sedis reve-
rentia benigne recipientes et honorifice
pertractantes tua salubria monita et man-
data suscipiant humiliter et efficaciter ad-
implere procurent, populus vero te tam-
quam Patrem et Pastorem animarum sua-
rum devote suscipientes et debita honori-
ficentia prosequentes tuis monitis et man-
datis salubribus humiliter intendant, ita
quod tu in eis devotionis filios et ipsi in
te per consequens patrem benevolum in-
venisse gaudeatis. Vassalli autem te debito
honore prosequentes tibi fidelitatem soli-
tam et consueta servitia et iura tibi ab eis
debita integre exhibere procurent, alioquin
sententiam sive poenam quam rite tuleris
in rebelles, ratam habebimus et faciemus
auctore Domino usque ad satisfactionem
condignam inviolabiliter observari. Volu-
mus autem, quod tu, antequam regimini et
administrationi dictae patriarchalis Eccle-
siae Antiochenae nationis praedictae te in
aliquo immisceas, in manibus alicuius ca-
tholici Antistitis gratiam et communionem
Sedis Apostolicae habentis ac in illis par-
tibus degentis, fidei catholicae professionem
a sede praefata Orientalibus praescriptam
iuxta unam expresse emittere, et fidelita-
tis debitae solitum iuramentum iuxta al-
teram formas praesentibus adnotatas prae-
stare omnino tenearis, ac professionis fidei
quam emiseris et iuramenti huiusmodi quod
praestaveris formas eidem Congregationi
de Propaganda Fide de verbo ad verbum.
per tuas patentes litteras tuo sigillo mu-
nitas per proprium Nuncium quantocitius
destinare procures. Volumus autem, quod
tu domus patriarchalis reparationi pro vi-
ribus incumbas, conscientiam tuam super
his onerando. Forma autem professionis
fidei quam emittes, haec est.
Ego To-
bias Gazeni electus patriarchalis Eccle-
siae Antiochenae nationis Maronitarum
firma fide. ... Evangelia.

potens auctore Domino salubriter regere | piti obsequentes et Capitulum tibi tamet feliciter gubernare, direximus oculos nostrae mentis. Intendentes igitur tam dictae Ecclesiae Antiochenae nationis praefatae quam eius Gregi Dominico salubriter providere, te a quibusvis suspensionis et interdicti aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et poenis a iure vel ab homine quavis occasione vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus existis, ad effectum praesentium dumtaxat consequendum, harum serie absolventes et absolutum fore censentes, ac postulationem ipsam de eorumdem fratrum nostrorum consilio apostolica auctoritate admittentes, iuxta decretum in Congregatione eorumdem fratrum nostrorum eiusdem S. R. E. Cardinalium negotiis de Propaganda Fide praepositorum emanatum et a nobis approbatum, te a vinculo quo dictae Ecclesiae Cypri cui praees teneris, de simili consilio et potestatis plenitudine absolventes, ad eamdem Ecclesiam Antiochenam nationis praedictae de consilio et potestatis plenitudine paribus transferimus, teque illi in Patriarcham eiusdem nationis praeficimus et Pastorem, curam regimen et administrationem dictae Ecclesiae Antiochenae nationis praefatae tibi in spiritualibus et temporalibus plenarie committendo liberamque tibi ad dictam Ecclesiam Antiochenam eiusdem nationis transeundi licentiam tribuendo. In illo qui dat gratias et largitur praemia confidentes, quod dirigente Domino actus tuos praefata Ecclesia Antiochena nationis praedictae sub tuo felici regimine regetur utiliter et prospere dirigetur, ac grata in eisdem spiritualibus et temporalibus suscipiet incrementa, tu igitur ad eamdem patriarchalem Ecclesiam Antiochenam nationis praedictae cum gratia nostrae benedictionis accedens curam et administrationem praefatas sic exercere studeas solicite fideliter et prudenter, quod Ecclesia ipsa Antiochena nationis praedictae gubernatori provido et fructuoso administratori gaudeat se commissam, tuque praeter aeternae retributionis prooemium nostrae et dictae sedis benedictionem et gratiam exinde uberius consequi merearis. Quocirca eisdem venerabilibus fratribus nostris Archiepiscopis et Episcopis suffraganeis ac dilectis filiis Capitulo et Vassallis Ecclesiae Antiochenae nationis praedictae ac clero et populo civitatis et dioecesis Antiochenae eiusdem nationis per apostolica scripta mandantes, ut suffraganei tibi tamquam membra ca

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, MDCCLVII. v. kalendas aprilis, pontificatus nostri anno XVII.

CLXXXVI.

Pallium Patriarchae Antiocheno nationis Maronitarum Tobiae Gazeni concedit (1).

Venerabili fratri Tobia Gazeni Archiepiscopo nuper Cypri in Patriarcham Antiochenum nationis Maronitarum electo,

BENEDICTUS EPISCOPUS

servus servorum Dei, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum nos nuper te a vinculo quo Ecclesiae Cypri cui tunc praeeras tenebaris, de venerabilium fratrum nostrorum S. R. E.

Cardinalium consilio et apostolicae potestatis plenitudine absolventes, te ad Ecclesiam patriarchalem Antiochenam nationis Maronitarum certo tunc expresso modo Pastoris solatio destitutam de fratrum eorumdem consilio apostolica auctoritate transtulerimus, teque eidem patriarchali Ecclesiae Antiochenae nationis praefatae in Patriarcham praefecerimus et Pastorem, curam et administrationem dictae patriarchalis Ecclesiae praefatae nationis tibi in spiritualibus et temporalibus plenarie committendo iuxta decretum in Congregatione de Propaganda Fide emanatum et a nobis approbatum, prout in nostris inde confectis litteris plenius continetur. Ac postmodum Pallium, insigne videlicet plenitudinis pontificalis officii, ex parte tua fuerit nobis per

(1) Constitut. et Bullar. per Viam de Curia Vol. ab an. MDCCLIII. ad an. MDCCLVIII. pag. 153, 154.

Die duodecima februarii, anni MDCCLVI. cum e vivis excessisset reverendissimus dominus Simon Petrus Evodius, Patriarcha Antiochenus Syrorum Maronitarum: is nimirum, quem Sanctissimus Dominus Noster Benedictus XIV. Pontifex Maximus datis die XVI. martii MDCCXLII. literis, ad compescendas dissensiones in electione Patriarchae subortas, Patriarcham auctoritate apostolica constituerat; die autem XIII. iulii MDCCXLIV. in consistorio semipublico, ad complementum patriarchalis dignitatis, pallio pontificio donaverat: peractis de more novendialibus, Archiepiscopi et Episcopi eiusdem nationis Syrorum Maronitarum, quibus eligendi Patriarchae ius competit, convenerunt in Chesroano apud Anturam in aede Sancti Iosephi; et unanimi omnium consensu, die XXVIII. eiusdem mensis februarii, elegerunt in Patriarcham, reverendissimum dominum Tobiam Gazenium, Cypri Archiepiscopum.

Die XXVII. martii, eiusdem anni MDCCLVII. indicto de more secreto consistorio, postquam in eo propositiones ecclesiarum et alia occurrentia negotia fuerunt absoluta, Sanctissimus Dominus noster de pallio latino Patriarchis Orientalibus, quoties illud, positis omnibus necessariis conditionibus, postularent, concedendo, deque Maronitis, eorumque ritibus latino simillimis et eximio in Sanctam Sedem obsequio praefatus, quid in electione tum huius novi Patriarchae Tobiae, tum decessoris eius Simonis Petri Evodii gestum fuerit, luculentissima hac allocutione exposuit:

VENERABILES FRATRES,

Quadraginta iam, et ultra, effluxerunt anni, ex quo, suborta controversia, num Patriarchae Alexandrino graeci ritus indulgeri posset latinum pallium, quantumvis idem opportunis prolatis monumentis comprobaret, se schisma eiurasse, suumque legitimum procuratorem ad Urbem ablegasse, qui humiles enixasque preces suas ad ipsum pallium obtinendum afferret; coacta fuit coram sanctae me

(*1) Videlicet die Ix. iunii MDCXLII.

(*) Ut in nostro opere De Synodo dioeces., lib. 13, cap. 15, num. 19.

(*) Cit. lib. 13 eiusd. operis cap. 15 sub num. 18. (**) In nostra consistoriali allocutione die III. februarii MDCCXLIV.

moriae Clemente XI. praedecessore nostro satis frequens S. R. E. Cardinalium ac praelatorum Congregatio, cui nos quoque interfuimus, et in qua statutum fuit, ut expetitum latinum pallium concederetur; nobisque ipsis contigit, pro advocati consistorialis munere, quo tunc fungebamur, ipsam pallii petitionem in consistorio exponere: quod magnae postmodum consolationi nobis extitit, quum scilicet in manus nostras subinde pervenit vetus decretum, seu resolutio multos ante annos edita (*1), per quam ad propositum dubium, an Patriarchis graeci ritus latinum pallium esset concedendum, quoties illud, positis omnibus necessariis conditionibus, postularent, affirmative responsum fuit; quae quidem resolutio ignota tunc erat, quum Patriarchae Alexandrino facta est latini pallii concessio (**).

Ex quo autem nos nullis nostris meritis ad summum pontificatum evecti fuimus, nostris ipsi manibus Patriarchae Armeniae minoris et Ciliciae, confirmata prius illius electione, latinum pallium imposuimus (**). Atque id ipsum, in consistorio semipublico, concedendum transmittendumque decrevimus Cyrillo Patriarchae Antiocheno Graecorum Melchitarum, postquam examini subiecta probataque fuerat illius electio, ipseque per legitimum ad id constitutum procuratorem, enixis precibus sibi latinum pallium concedi postulaverat (**). Quod ipsum latinum pallium aliis duobus Patriarchis Armenis, subsequentibus temporibus, a nobis ipsis datum est (**).

Quod autem ad Maronitas pertinet, compertum unicuique est, eos uti Azymo, non secus ac utitur Occidentalis Ecclesia, et sacra adhibere indumenta nostris simillima (**). Nostis praeterea, venerabiles fratres, nos olim, ad compescendas dissensiones in eorum Patriarchae electione subortas, Patriarcham Antiochenum Maronitarum illis constituisse Simonem Petrum Evodium, atque hunc fuisse a Maronitis libentissime exceptum, eidemque subinde concessum a nobis fuisse latinum pallium, pro quo legitimus ipsius procurator necessariis documentis instructus, in consistorio insteterat (*7).

E vivis nuper excessit praememoratus Simon Petrus Evodius; quumque Maronitae elegerint ipsi

(**) Scilicet in consistorio habito die XXIII. sept. MDCCL., et in consist, habito die XXII. iulii MDCCLIV. (*6) Vid. nostram epistolam encyclicam Allatae ad missionarios per Orientem constitutos. (*7) In nostra consistoriali allocutione habita die XIII. iulii MDCCXLIV.

« ÖncekiDevam »