Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Haec quoque nec casui om

demonstratur.

quam obloquatur, nec quidquam statuat,
remque ita transigi sinat; locus fit tacitae
cuidam dispensationi, quae tutain efficit con-
scientiam eius, qui ea nocte missam cele-
brat non ieiunus; uti a nobis fuit pluribus
demonstratum in nostro tractatu de Synodo
Dioecesana, nuperae edit., lib. 6, cap. 8,
num 13 et sequent.

num qui sacrificium offert, nec tamen quid-sumptionem, cuius neglectus admirationem
secum tulisset ac scandalum; eodemque
ferme modo obtinere dici potest, quod re-
latum est de eo, qui nocte Natalis Domini
in pontificio sacello sacrum facit; cum ni-
mis urgeat, ne praeindicata nocte sacra
functio in pontificia cappella omittatur, si-
mulque haud ita facile sit adesse semper
Cardinalem, qui, non obstante aetate, quam
plerumque agunt praedicta dignitate deco-
rati, potens sit protrahere naturale ieiu-
nium a media nocte superiore ad alteram,
in qua solemne intra memoratum Sacel-
lum offert sacrificium. Accedit insuper, in
praxim omnino induci non posse, ut, me-
dia nocte transacta, constituatur initium
missae, dum ipsi intersunt Cardinales, Ar-
chiepiscopi et Episcopi, qui sequente die,
horaque congrua, ad reliquas pontificii sa-
celli functiones redire debent, quod porro
non praestant, nisi lecto iam privatis in
sacellis suis, oblatoque trino sacrificio;
quemadmodum a nobis latius enarratum
fuit in nostro tractatu de Synodo Dioece-
sana, designato loco.

§ 10. Exempla isthaec profecto propius nino congruere ad casum nostrum accedunt, quam caetera superius relata; verum nec plane rem praesentem attingunt: cum nunc disseratur de sacrae Communionis participatione, ex singulari religione ac pietate exoptata; proxime autem indicata exempla versentur circa missae celebrationem vel sumptionem Eucharistiae, quodammodo necessarias et quae praetermissae admirationem induxissent, vel etiam offensionem. Facultatem fecit Pius IV., uti praenotatum est, Indiarum sacerdotibus celebrandi missam adhuc etiam post sumptum, evoluta iam media nocte, cibi aliquid vel potus; verum cum per eas regiones haud ita frequens esset presbyterorum numerus, sacerdos quilibet sacrum singulis diebus offerre tenebatur. Quodque nonnulli presbyteri, qui aut propriae infirmitatis, aut aeris intemperiei occasione, quibusdam remediis comestibilibus aut potabilibus nocte uti consueverunt, dubitant, si ipsos contingat post mediam noctem eisdem remediis uti, licere sibi missam, ad cuius celebrationem ob penuriam aliorum presbyterorum in illis partibus quotidie tenentur, die sequenti celebrare. Sunt hae circumstantiae casus ad Pontificem delati; quas idem in ipsa concessione repetens, ita subdit: Si eos dictis remediis post mediam noctem uti contigerit, si urgentissima fuerit celebrandi necessitas, ac paululum inde dormierint, nihilominus die sequenti celebrare libere et licite valeant, auctoritate apostolica etc. licentiam et facultatem concedimus et impertimur. Facile quisquam animadvertet, quod, cum debeant reges summique principes, quo consecrantur die, sacra Eucharistia refici, tum ut statutis regulis et Ritualium legibus satisfaciant, tum ut populis suo exemplo praeluceant, si cum iis dispensatur, ut sacramentum eo die sumant, licet quidpiam prius comederint, hanc tamen dispensationem minime pertinere ad privatam communionem, ex privato devotionis affectu susceptam, sed ad publicam Eucharistiae

tur casui pla

§ 11. Unicum itaque exemplum privatae Exempl. affer communionis ex devoto religionis affectu ne accommodasumptae, in vim obtentae a Summo Pon- tum. tifice facultatis eamdem sumendi, adhuc etiam post refectionis aliquid degustatum, ita exposcentibus imbecillitate indigentiaque corporeae habitudinis in Carolo V. Imperatore suppetit. Is secum ipse cogitavit, constituitque de German. Prov. cedendis, uti contigit, Ferdinando fratri, subinde etiam Imperatori; deque transferendis reliquis ditionibus, id quod etiam perfecit, in Philippum filium suum, Hispaniarum Regem eius nominis II.; tum se recepit in monasterium S. Iusti Monachorum S. Hieronymi situm in Extremadura, vitamque iniit eremiticam, adstans simul cum monachis divinae psalmodiae; patrum volumina perlegens, res divinas saepe commemorans, saepe sacramentali confessione abstergens peccata, sacramque communionem pio affectu frequentans, uti latius prosequitur Famianus Strada De bello Belgico, decade prima, libro primo, sub titulo, Carolus V. Cumque pius Imperator Eucharistiam ieiunus sumere nequiret, eidem suasere medici, ut nonnihil antea cibi degustaret. Ita aliquamdiu se gessit; at cum rescivisset, apostolica opus esse dispensatione, ut liceret praefato modo ad communionem accedere, recursum habuit ad Iulium III. Pontificem, qui eidem, quod in praeteritum

Pontificii indulti tenor.

gesserat, relaxavit, indulsitque, ut in posterum, etiam post sumptum exiguum aliquod ientaculum, posset sacram participare communionem.

§ 12. Non censuimus in re tanta fidendum esse authorum assertioni, qui cursim innuunt datum Imperatori Carolo V. a Iulio III. praedecessore nostro Indultum. Ex secretiori Vaticano Archivio afferri iussimus pontificium Breve repertum tom. 70, num. 152, in quo Imperatoris preces sequentibus verbis referuntur: Exponi nobis tua maiestas fecit, se nonnunquam, ratione suae valetudinis ita suadente et cogente, diebus, quibus sacratissimam Eucharistiam sumere instituit, de medicorum consilio, modicum ientaculum ad necessariam substentationem ventriculi sumere ante consuevisse, et nobis, ut tam de praeterito veniam illi dare, quam in futurum secum super eo dispensare auctoritate apostolica vellemus, supplicavit. Subsequitur in ipso Brevi pontificia concessio, cuius en concepta verba: Quare nos huiusmodi necessitatem tuam attendentes, et tuae Maiestatis pium sincerumque in catholica religione, et Sanctorum Patrum Constitutionibus tuendis ac venerandis animum omnibus in rebus agnoscentes, te omni conscientiae scrupulo, quod propter istiusmodi usum hactenus forsan contrahere potuisti, prorsus in Domino liberamus et absolvimus, atque ut in posterum eodem modo, post sumptum necessarium ientaculum, praefatum Sacratissimum Eucharistiae Sacramentum sumere possis, tecum, ab eodem Domino tradita nobis auctoritate, indulgenter dispensamus.

Utriusque ca- § 13. Quod Iulius III. praedecessor no

sus circum

stantiae confe- ster praestitit erga Carolum V. Imperatorespond. adin- rem, idipsum et nos agere intendimus,

runtur sibique

veniuntur.

quin et peragimus cum Iacobo III. Magnae

Britanniae Rege. Perspecta nobis esse non potest imbecillis valetudo Imperatoris Caroli V. a medicis contestata; scimus equidem, ipsum natum an. MDI., cumque datum fuerit pontificium Breve sub an. MDLIV., eumdem, dum Breve obtinuit, non excessisse 54 aetatis suae annum. Quae patitur Britannicus rex noster incommoda, sunt nobis satis superque nota, scimusque etiam, eum agere 68 aetatis suae annum. Ex animo credimus, quidquid scripsere historici de pietate ac religione Caroli Quinti. At historicis minime indigemus, ut perspecta nobis fiat singularis charissimi in Christo filii nostri Iacobi Regis integritas vitae, pietas et religio, quibus dum totam vivendi rationem moderatur, universae sit Urbi exemplo; cum ipsi simus horum oculati testes. Tu itaque, qui ad nos regium de- Unde optatum indultum considerium attulisti, nuncius nostro nomine cedit. eidem eris, apostolica nos, qua fungimur, auctoritate, ipsi facultatem indulgere, sacram sumendi Eucharistiam, consulto conscientiae suae moderatore, etsi post evolutam superioris noctis partem dimidiam, valetudine ita exposcente, exiguum aliquod ientaculum deglutiverit. Brevia praedecessorum nostrorum Iulii III. et Gregorii XIII. superius relata, et ad rem nostram spectantia, concludit paterna monitio ad Principes, quibus concessa fuerunt, pro eorum valetudine tuenda, veluti Christianae Reipublicae apprime necessaria: Nos quoque, dum epistolae huic nostrae finem facimus, idem praefato Iacobo Regi in memoriam revocantes, quod a praedecessoribus nostris. commemoratum legimus iis Principibus, quos huiusmodi facultate donabant, tibi, dilecte fili, apostolicam benedictionem impertimur.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris, die XXIV. martii MDCCLVI. pontificatus nostri anno XVI.

Erroneae sententiæ disseminantur.

Pontifex deliberat cum consilio etc.

TITULUS II.

DE USURIS ALIISQUE INIUSTIS QUAESTIBUS

Doctrina de usuris exponitur de mandato Pontificis, qui eam approbat, ac doceri et servari iubet.

Ven. fratribus Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis et Ordinariis Italiae,

BENEDICTUS PP. XIV.

Venerabilis frater,

salutem et apostolicam benedictionem.

Vix pervenit ad aures nostras, ob novam controversiam (nempe, an quidam contractus validus iudicari debeat) nonnullas per Italiam disseminari sententias, quae sanae doctrinae haud consentaneae viderentur; cum statim nostri apostolici muneris partem esse duximus, opportunum afferre remedium, ne malum eiusmodi, temporis diuturnitate ac silentio, vires magis acquireret; aditumque ipsi intercludere, ne latius serperet, et incolumes adhuc Italiae Civitates labefactaret.

§ 1. Quapropter eam rationem, consiliumque suscepimus, quo Sedes Apostolica semper uti consuevit: quippe rem totam explicavimus nonnullis ex venerabilibus fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus, qui sacrae theologiae scientia et canonicae disciplinae studio ac peritia plurimum commendantur: accivimus etiam plures regulares in utraque facultate praestantes; quorum aliquos ex monachis, alios ex Ordine Mendicantium, alios demum ex clericis regularibus selegimus; Praesulem quoque iuris utriusque laurea praeditum et in foro diu versatum adhibuimus. Diem quartam indiximus iulii, qui nuper praeteriit, ut coram nobis illi omnes convenirent, quibus naturam totius negotii declaravimus; quod illis antea cognitum perspectumque deprehendimus.

Doctrinam de § 2. Post haec praecepimus, ut omni exponi partium studio, omnique cupiditate soluti,

iubet.

rem totam accurate perpenderent suasque opiniones scripto exararent; non tamen expetivimus ab ipsis, ut iudicium ferrent de contractu, qui controversiae causam initio praebuerat, cum plura documenta non suppeterent, quae necessario ad id requirebantur; sed ut certam de usuris doctri

[blocks in formation]

Quantitas Incri, vel qualilucrum huius.

rant.

II. Neque vero ad istam labem purgandam, ullum arcessiri subsidium poterit, vel tas' mutuatari ex eo, quod id lucrum non excedens et modi ab usurae nimium, sed moderatum; non magnum, labe non libe sed exiguum sit; vel ex eo, quod is, a quo id lucrum solius causa mutui deposcitur, non pauper, sed dives existat; nec datam sibi mutuo summam relicturus otiosam, sed ad fortunas suas amplificandas, vel novis coemendis praediis, vel quaestuosis agitandis negotiis, utilissime sit impensurus. Contra mutui siquidem legem, quae necessario in dati atque redditi aequalitate versatur, agere ille convincitur, quisquis, eadem aequalitate semel posita, plus aliquid a quolibet, vi mutui ipsius, cui per aequale iam satis est factum, exigere adhuc non veretur: proindeque si acceperit, restituendo erit obnoxius, ex eius obligatione iustitiae, quam commutativam appellant, et cuius est, in humanis contractibus aequalitatem cuiusque propriam et sancte servare, et non servatam exacte reparare. III. Per haec autem nequaquam negatur, Quidam tituli, posse quandoque una cum mutui contractu quosdam alios, ut aiunt, titulos, eosdem- si. iustum redque ipsimet universim naturae mutui mi- tum ultra sornime innalos et intrinsecos, forte concurrere, ex quibus iusta omnino legitimaque

vel contractus a mutuo diver

dere proven

tem.

Vitandi tamen excessus contra justitiam.

Nec tituli legitimi, cum mu

causae ineun

sos, ubique suppetunt.

causa consurgat quiddam amplius supra sortem ex mutuo debitam rite exigendi. Neque item negatur, posse multoties pecuniam ab unoquoque suam, per alios diversae prorsus naturae a mutui natura contractus, recte collocari et impendi, sive ad proventus sibi annuos conquirendos, sive etiam ad licitam mercaturam et negociationem exercendam, honestaque indidem lucra percipienda.

IV. Quemadmodum vero in tot eiusmodi diversis contractuum generibus, si sua cuiusque non servatur aequalitas, quidquid plus iusto recipitur, si minus ad usuram, (eo quod omne mutuum tam apertum, quam palliatum absit), at certe ad aliam veram iniustitiam, restituendi onus pariter asserentem, spectare compertum est; ita si rite omnia peragantur, et ad iustitiae libram exigantur, dubitandum non est, quin multiplex in iisdem contractibus licitis modus et ratio suppetat humana commercia et fructuosam ipsam negociationem ad publicum commodum conservandi ac frequentandi. Absit enim a christianorum animis, ut per usuras aut similes alienas iniurias florere posse lucrosa commercia existiment; cum contra ex ipso oraculo divino discamus, quod Iustitia elevat gentem, miseros autem facit populos peccatum.

v. Sed illud diligenter animadvertendum tuo, nec iustae est, falso sibi quemquam, et nonnisi tedi contractus mere persuasurum, reperiri semper, ac a mutuo diver- praesto ubique esse, vel una cum mutuo titulos alios legitimos, vel, secluso etiam mutuo, contractus alios iustos, quorum vel titulorum vel contractuum praesidio, quotiescumque pecunia, frumentum, aliudve id generis alteri cuicumque creditur, toties semper liceat auctarium moderatum, ultra sortem integram salvamque recipere. Ita si quis senserit, non modo divinis documentis, et catholicae Ecclesiae de usura iudicio, sed ipsi etiam humano communi sensui, ac naturali rationi procul dubio adversabitur. Neminem enim id saltem latere potest, quod multis in casibus tenetur homo simplici ac nudo mutuo alteri succurrere, ipso praesertim Christo Domino edocente: Volenti mutuari a te, ne avertaris: et quod similiter multis in circumstantiis, praeter unum mutuum, alteri nulli vero iustoque contractui locus esse possit. Quisquis igitur suae conscientiae consultum velit, inquirat prius diligenter, oportet, vere ne cum mutuo iustus alius titulus, vere ne iustus alter a mutuo contractus

occurrat, quorum beneficio, quod quaerit lucrum, omnis labis expers et immune reddatur.

tam doctrinam

§ 4. His verbis complectuntur et expli- Pontifex relacant sententias suas Cardinales ac theolo- probat. gi et viri canonum peritissimi, quorum consilium in hoc gravissimo negotio postulavimus; nos quoque privatum studium nostrum conferre in eamdem causam non praetermisimus, antequam Congregationes haberentur, et quo tempore habebantur, et ipsis etiam peractis; nam praestantium virorum suffragia, quae modo commemoravimus, diligentissime percurrimus. Cum haec ita sint, ad probamus et confirmamus quaecumque in sententiis superius exposiis continentur; cum scriptores plane omnes, theologiae et canonum professores, plura sacrarum literarum testimonia, pontificum decessorum nostrorum decreta, conciliorum et patrum auctoritas, ad easdem sententias comprobandas pene conspispirare videantur. Insuper apertissime cognovimus auctores, quibus contrariae sententiae referri debent; et eos pariter, qui illas fovent ac tuentur, aut illis ansam seu occasionem praebere videntur; neque ignoramus quanta sapientia et gravitate defensionem veritatis susceperint theologi finitimi illis regionibus, ubi controversiae eiusmodi principium habuerunt.

Eamque doceri et servari

§ 5. Quare has literas encyclicas dedimus universis Italiae Archiepiscopis, Episcopis et iubet. Ordinariis, ut haec tibi, venerabilis frater, et caeteris omnibus innotescerent; et quoties Synodos celebrare, ad populum verba facere, eumque sacris doctrinis instruere contigerit, nihil omnino alienum proferatur ab iis sententiis, quas superius recensuimus. Admonemus etiam vehementer, omnem solicitudinem impendere, ne quis in vestris dioecesibus audeat literis aut sermonibus contrarium docere: si quis autem parere detrectaverit, illum obnoxium et subiectum declaramus poenis per sacros Canones in eos propositis, qui mandata apostolica contempserint ac violaverint.

[blocks in formation]

Usuram et ava

ritiam caveri ;

§ 7. Primum gravissimis verbis populis sapientum con- vestris ostendite, usurae labem ac vitium silia exquiri ada divinis literis vehementer improbari; ilmonet. lud quidem varias formas atque species induere, ut fideles Christi Sanguine restitutos in libertatem et gratiam, rursus in extremam ruinam praecipites impellat; quocirca si pecuniam suam collocare velint, diligenter caveant, ne cupiditate omnium malorum fonte rapiantur: sed potius ab illis, qui doctrinae ac virtutis gloria supra caeteros efferuntur, consilium exposcant. Consultos cau- § 8. Secundo loco; qui viribus suis ac te pronunciare: dissentientes sapientiae ita confidunt, ut responsum ferre moderate agere de iis quaestionibus non dubitent (quae

iubet.

naturam et con

suadet.

tamen haud exiguam sacrae Theologiae et Canonum scientiam requirunt), ab extremis, quae semper vitiosa sunt, longe se abstineant: etenim aliqui tanta severitate de iis rebus iudicant, ut quamlibet utilitatem ex pecunia desumptam accusent, tamquam illicitam, et cum usura coniunctam; contra vero nonnulli indulgentes adeo remissique sunt, ut quodcumque emolumentum ab usurae turpitudine liberum existiment. Suis privatis opinionibus ne nimis adhaereant; sed priusquam responsum reddant, plures scriptores examinent, qui magis inter caeteros praedicantur; deinde eas partes suscipiant, quas tum ratione, tum auctoritate plane confirmatas intelligent. Quod si disputatio insurgat, dum contractus aliquis in examen adducitur, nullae omnino contumeliae in eos confingantur, qui contrariam sententiam sequuntur, neque illam gravibus censuris notandam asserant, si praesertim ratione et praestantium virorum testimoniis minime careat, siquidem convicia atque iniuriae vinculum christianae caritatis infringunt, et gravissimam populo offensionem et scandaluin praeseferunt.

Contractuum § 9. Tertio loco, qui ab omni usurae labe ditiones aperiri se immunes et integros praestare volunt, suamque pecuniam ita alteri dare, ut fructum legitimum solummodo percipiant, admonendi sunt, ut contractum instituendum antea declarent, et conditiones inserendas

explicent, et quem fructum ex eadem pecunia postulent. Haec magnopere conferunt non modo ad animi solicitudinem et scrupulos evitandos, sed ad ipsum contractum in foro externo comprobandum: haec etiam aditum intercludunt disputationibus, quae non semel concitandae sunt, ut clare pateat, utrum pecunia, quae rite data alteri esse videtur, revera tamen palliatam usuram contineat.

§ 10. Quarto loco vos hortamur, ne adi- Temeraria di cteria compritum relinquatis ineptis illorum sermoni- mi mandat. bus, qui dictitant, de usuris hoc tempore quaestionem institui, quae solo nomine contineatur; cum ex pecunia, quae qualibet ratione alteri conceditur, fructus ut plurimum comparetur. Etenim quam falsum id sit, et a veritate alienum, plane deprehendimus, si perpendamus, naturam unius contractus ab alterius natura prorsus diversam et seiunctam esse; et ea pariter discrepare magnopere inter se, quae a diversis inter se contractibus consequuntur. Revera discrimen apertissimum intercedit fructum inter, qui iure licito ex pecunia desumitur, ideoque potest in utroque Foro retineri; ac fructum, qui ex pecunia illicite conciliatur, ideoque Fori utriusque iudicio restituendus decernitur. Constat igitur haud inanem de usuris quaestionem hoc tempore proponi ob eam causam, quod ut plurimum ex pecunia, quae alteri tribuitur, fructus aliquis excipiatur.

[blocks in formation]
« ÖncekiDevam »