Sayfadaki görseller
PDF
ePub

mano Pontifice indulgeantur opportunae facultates, in quibus derogatio super consensu superioris ordinis laxioris includitur.

Quod vero ius, certis in casibus, certisque de causis, competit superiori ordinis laxioris, ut suum subditum regularem ad strictiorem ordinem digressum, etiam post solemnem professionem in eo emissam, repetere et revocare valeat; idem similiter, certis in casibus, iustisque exigentibus causis, Episcopo competit, ut suum clericum saecularem ordini regulari adscriptum repetere possit. Hoc tradit clarissimus canonum doctor Innocentius IV. ad saepecitatum cap. Licet de Regularibus, cuius haec sunt verba, ibi num. 3: Clericus potest transire ad religionem, non petita licentia, etiamsi contradicatur; crederemus tamen, quod posset eum repetere, si ex transitu suo prima ecclesia gravem sustineret iacturam. Concordat Abbas in idem cap. 14, ubi sic ait: Ulterius quaeritur, quid in saeculari clerico? Numquid potest intrare in religionem, non petita licentia ab Episcopo? Innocentius tenet quod sic: sed si Ecclesia graviter Resolvitur o- laederetur, esset revocandus. Satis itaque nova constitu- provisum est etiam Episcopo, qui factum clerici sui, ad regularia claustra, se invito, digressi, impugnare velit. Unde nec ulla nova constitutione opus est, ut episcopalia iura hac in parte asserantur; neque porro, ut peculiares indicentur casus, quibus huiusmodi iuris exercitio locus esse possit; quum satis sit regulam generalem tradidisse, quam iudex sequatur, quamque ad peculiares causas, pro sua prudentia iustoque arbitrio valeat applicare.

pus non esse

tione.

Et difficile esse, ut Episco

statum revocare possit.

Huius tamen iuris, quo Episcopus clepus clericum ricum saecularem sibi subiectum, qui read saecularem gulari instituto sine ipsius assensu nomen dedit, repetere, et ad Ecclesiae servitium. revocare potest, huius, inquam, iuris persequutio in casibus particularibus non admodum facilis esse videtur. Ponamus enim Episcopo rem esse cum clerico beneficiato, cum canonico, cum archidiacono; vel (quoniam de simplici beneficiato, aut canonico, minus fortasse laborabit) de archidiacono videamus. Huius dignitatis, sive officii, veteribus quidem temporibus gravissimi, nunc munus omne eo redactum est, ut Episcopo ordinationes generales celebranti, quum ipsi commodum fuerit, assistat, promovendos ad ipsam ordinationem evocaturus. Si vero agatur de parochis aliis ve animarum curam gerentibus, nemo quidem negabit,

ipsorum munus magni in Ecclesia momenti esse; sed quum simul negari nequeat, Praelationis munus, seu statum (ut inquit Suarez de Religione tom. III. lib. 1, c. 21, ubi de animarum cura loquitur) minus securum esse, religionis vero esse statum maioris securitatis in ordine ad spiritualem salutem; unusquisque parochus religiosae vitae cupidus, hac una exceptione in iudicio se tuebitur adversus Episcopum, qui ipsum ad animarum curam revocare contendat. S. Gregorius Magnus, quum olim scriberet adversus legem ab imperatore Mauritio editam, qua interdictum erat militibus monasticam vitam amplecti, hanc, inter alias, rationem afferebat: Multi sunt, qui possunt religiosam vitam etiam cum saeculari habitu ducere, et plerique sunt, qui, nisi omnia reliquerint, salvari apud Deum nullatenus possunt: ut videre est in ipsius Epistola 65, lib. 3, indict. VI. t. 2 praefatae editionis Parisinae. Nunc ergo quilibet beneficiatus, canonicus, archidiaconus, parochus, qui officium aut ministerium suum cum religiosa vita commutaverit, se non inter multos, sed inter plerosque a S. Gregorio indicatos, connumerandum esse affirmabit.

Si autem ipsi obiiciatur, quod in saeculari statu pauperibus largiter subvenire. consueverat, respondebit, se non minus ex ipsis religiosis claustris, si bonorum suorum possessionem ad religionem attulerit, opportunis obtentis facultatibus, pauperum indigentiis subventurum. Sane, quum in praefata lege Mauritius Imperator inhiberet, ne debitores publici aerarii in monasteriis reciperentur, Sanctus Gregorius eam partem legis impugnans (de qua tamen deinde suam opinionem mutavit, ut observant. laudati editores in Notis, litera d.) ita scribebat in citata epistola: Quod vero in eadem lege dicitur, ut ei in monasterium converti non liceat, omnino miratus sum; dum et rationes eius possunt per monasterium fieri, et agi potest, ut ab eo loco, in quo suscipitur, eius quoque debita suscipiantur.

Quod si obiiciatur gravis aetas presbyteri ad religionem transeuntis, facilis et obvia erit responsio, quod multi sunt in regularium familiis religiosi viri in senili aetate constituti, qui pro modo virium suarum laudabilem operam religioni praestant; quorum numero ipsum, de quo est quaestio, adiungi nil vetat. Ita pariter S. Gregorius, contra propugnatores supradictae

[blocks in formation]

legis, qui dicebant, milites ad monasteria convolantes, bonos monachos non evadere, affirmabat: Ego indignus famulus vester scio, quanti his diebus meis in monsterio milites conversi, miracula fecerunt, signa et virtutes operati sunt.

Denique, huic epistolae iam nimis prolixae finem facturi, unum adhuc addimus; ex centum nimirum archidiaconis non facile duos inventum iri, qui archidiaconatum dimittere et religionem ingredi velint. Contra vero, in pari regularium numero, multos sane inveniri posse, qui regularem vitam pro archidiaconatu adipiscendo relinquerent. Quare, quum leges versari oporteat circa ea, quae frequenter accidunt; profecto non tam nova lege opus erit ad retinendos clericos et presbyteros saeculares, ne religiones ingrediantur; quam necesse esset aliquid excogitare, quo magis intra religiosa claustra continerentur ii, qui regularem vitam amplexi et professi sunt. Vix enim credibile est, quam multi a regularibus ordinibus migrare variis artibus quotidie moliantur. Neque solum de apostatis loquimur, quorum numerus in dies augetur; sed, si omnes, qui nullitatem professionis suae iudicio experiri ag

grediuntur, illam apud iudices probarent; si omnes, qui dignitates extra religionem ambiunt, voti compotes fierent; si demum facilem apud nos aditum invenirent eorum instantiae, qui e claustris exire, et in habitu presbyteri saecularis, sub obedientia Episcoporum et cum obligatione servandi vota religiosa, quatenus conciliari possunt cum statu clerici saecularis, in saeculo manere vellent; longe utique minor eorum foret numerus, qui religionem professi, ad mortem usque in illa persevera

rent.

Dum itaque, dilecte fili noster, consiliis tuis, quae tum privatis litteris, tum etiam typis impressis, non minus docte, quam eloquenter proposuisti, obsecundandum nobis esse non arbitramur; in eo tamen singularem existimationem, quam de te merito fovemus, agnosces, quod tibi causas atque rationes, quibus ab iis sequendis retrahimur, exponere non detrectavimus his litteris nostris; quibus etiam tibi, novum benevolentiae nostrae pignus, apostolicam benedictionem impertimur.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris, die XIV. ianuarii MDCCXLVII., pontif. nostri anno vii.

TITULUS IV.

DE MARTYROLOGIO ROMANO

Novam Martyrologii Romani emendatam editionem fieri curat; immutationum rationes reddit et regulas tradit quibus illud confici debeat.

Charissimo in Christo filio nostro loanni Portugalliae et Algarbiorum Regi Illustri,

BENEDICTUS PP. XIV.

Charissime in Christo fili noster, salutem et apostolicam benedictionem.

Novae editio1. Postquam intelleximus, Maiestatem venis Martyrologii Rom. causa stram mandata dedisse dilecto filio Emmanueli Pereyra de Sampajo commendatori militiae Domini nostri Iesu Christi, et negotiis Maiestatis Vestrae apud nos et Sedem Apostolicam praeposito, ut Romanum Martyrologium, quo et regnorum vestrorum et totius orbis catholici commodo atque utilitati consuleretur, splendore ac diligentia quadam praecipua, in hac alma

Urbe imprimendum curaret; ab eo autem, provido consilio, selectum fuisse navum atque industrium typographum, qui pridem nitidissimos evangeliorum atque epistolarum codices seorsim editos, eadem Maiestate Vestra id mandante, sumptusque ministrante, praelo subiecerat; virum item ecclesiasticum, probitate atque eiusmodi rerum peritia instructum, fuisse designatum, ut nova Martyrologii editio, ceteris, quae praecesserunt, nobilior atque accuratior in lucem prodiret: postquam haec intelleximus, vehementer in Domino gavisi sumus; atque Maiestatem vestram, de cuius in rem divinam et sacros Ecclesiae ritus insigni pietate ac munificentia, praeclara suppetunt argumenta, meritis afferre laudibus non cessavimus. Hac vero opportunitate nobis oblata, quamvis assiduis apostolici ministerii curis ita distineamur, ut nonnisi subsecivae quaedam, quibus privatis studiis vacare liceat, aliquando supersint horae, e re nostra futurum putavimus,

Eius finis, ratio, atque utilitas.

si et nos ad egregium opus perficiendum, aliquid apostolico muneri non incongruum conferremus.

II. Minime nos fugiunt multae gravesque controversiae, quae circa Romanum Martyrologium agitantur; ab aliis quidem, quos scientia inflat, inexplebili quadam dubitandi prurigine; ab aliis vero, qui ad sobrietatem sapiunt, eo consilio, ut quae subobscura sunt vel incerta, nova quadam varietatis luce donentur. Ab hisce tamen quaestionibus duximus omnino abstinendum; quandoquidem hac in re illud nobis proposuimus, ut ab accuratis Martyrologii correctionibus, quarum prima Gregorio XIII. praedecessore nostro Ecclesiam gubernante, altera vero Urbano VIII. nostro item praedecessore, peracta est, de quibus verba fecimus in nostro opere de Canonizatione Sanctorum, lib. 4, part. 2, cap. 17, editionis Patavinae (qua una in locorum allegationibus hic utimur) nullo pacto recedamus. Quocirca, si quae infra dicturi sumus, rite expendantur, Maiestati Vestrae perspectum erit, nostras hasce in Martyrologium curas eo tandem contendere, ut quae post evulgatas correctiones supervacanea occurrunt, resecentur; quae vero deficiunt, superaddantur. Hoc autem semel posito, et anteactis emendationibus nihil detrimenti et novae huic editioni utilitatis multum accedet.

Prolixiora III. Nedum Sanctorum nomina, sed et quaedam Sanetorum Elogia illorum elogia, hoc est brevior quaedam contrahuntur. et compendiaria de eorum virtutibus vel

morte, quam pro Christi fide fortiter obiverunt, oratio Romano Martyrologio apponitur. Porro eiusmodi elogia non iam cuiusque arbitrio concinnanda sunt; sed, post editum decretum de Sancti alicuius nomine Romano Martyrologio inscribendo, eius elogium, ex usu recepto, a venerabilium fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium sacris Ritibus praepositorum Congregatione examinandum est atque probandum; tandemque Romani Pontificis confirmatio accedat necesse est, ut in memorato opere de Canonizatione Sanctorum, lib. 4, part. 2, cap. 18, num. 4, multis disseruimus. Hac in re, nonnulla in Martyrologio offendimus, quae nimia laborant prolixitate. Enimvero aliquot occurrunt elogia Sanctorum, eorum praesertim, qui recenti aevo in canonem relati sunt, in quibus multa inutiliter abundant verba; ideoque facili ratione in breviorem sermonem contrahi possunt. Hisce in casibus verbosam

orationem duximus amputandam; ea lege tamen, ut integra servetur sententia; atque in hac parte brevitati consulatur, quam in veterum sanctorum elogiis in Martyrologium illatis deprehendimus.

edit. in multis

IV. Etsi vero absoluta iam fuerit gemina Cur veteres illa Martyrologii correctio, cuius supra me- deficiant. minimus; non ideo tamen vetitum, nova Sanctorum nomina in Martyrologium inferre, modo id rite atque ex ordine fiat, hoc est eae omnes, quas Apostolica Sedes praescripsit, serventur regulae, de quibus multa a nobis fuso calamo prolata sunt in citato cap. 18 praefati operis de Canonizatione Sanctorum. Hinc annis insequentibus, plura Sanctorum nomina elogiis decorata, in Martyrologium, praevio praedictae Congregationis Decreto ac Summi Pontificis approbatione, translata sunt. Dolendum vero, quod e Sanctorum nominibus bene multa, in variis, quae procusae sunt, Martyrologii editionibus, fuerint praetermissa, ex oscitantia atque incuria eorum, quorum intererat acta Congregationis adire, decreta colligere, iisque ad novam nominum accessionem prudenter uti. Quidnam circa nomina Sanctorum Martyrum Stephani Abbatis et ducentorum monachorum S. Petri de Cardegna olim contigerit, satis notum; neque iniucundum erit paucis repetere. Decreverat Clemens VIII. Romanus Pontifex, instante Cardinali Baronio, ut horum martyrum nomina una cum elogiis, Romani Martyrologii tabulis inscriberentur. In iis tamen, quae subsequutae sunt, Martyrologii editionibus, res secus accidit; quandoquidem ob typographorum indiligentiam, martyrum illorum memoria Romanum Martyrologium diu caruit. Hinc nos adhuc in minoribus positi, quo tempore promotoris fidei munere fungebamur, illud curavimus, tandemque obtinuimus, ut sacrae Congregationis iussu communis error castigaretur, et martyrum illorum nomina sequuturis editionibus omnino afferrentur. Qua de re in cit. cap. 18, num. 6, operis nostri pridem egimus.

v. Ne autem in id, quod in olim repre- Pari laborant hendimus, improvidi dilaberemur, manda- vitio recentiora Martyrologia. davimus, ut ex actis sacrorum Rituum Congregationis decreta omnia de Sanctorum nominibus Martyrologio inscribendis huc usque edita colligerentur; atque ut Romani Martyrologii editiones quamplurimae, eae potissimum, quae omnium novissimae typis excusae sunt, consulerentur, ut si qui occurrunt defectus, facilius innotescerent.

Has inter una nobis oblata est editio omnium postrema, quae Venetiis an. MDCCXLV. praelo subiecta est. Verum ne istud quidem exemplar integrum plane, et numeris omnibus absolutum occurrit: tum quia nonnulla Sanctorum nomina, quae ex anterioribus decretis describenda erant, deficiunt; tum quia insequentibus annis nova facta est Sanctorum accessio, quae idcirco in nupero illo Martyrologio desideratur. Sanctorum VI. Hinc, ne Romanum Martyrologium na hic addun- sua fraudetur integritate, oportuit novam tur, series at hanc editionem quamplurimis Sanctorum nominibus locupletare; quorum series in statos anni ecclesiastici dies distributa, ea est, quae sequitur.

quorum nomi

texitur.

B. Gregorius X.

Beata Zita.

B. Nicolaus Albergatus.

B. Ioannes de Prado.

Sanctus Eneco Abbas.

Beatus Benedictus XI.

S. Dominicus de Sylos.

Alia BB. Martyrum adduntur nomina.

Sextadecima die februarii additur a nobis Beatus Gregorius X., cuius in praelaudato de Canonizatione Sanctorum opere non semel meminimus, nimirum lib. 1, cap. 20, num. 17, lib. 2, cap. 24, § 37, et cap. 42, num. 3, atque in VIII Appendice ad calcem lib. 2, ubi integram atteximus relationem, quae hac in causa ab auditoribus causarum palatii apostolici elucubrata est.

Die vigesimaseptima aprilis B. Zita, de qua in nuper memorato opere lib. 2, c. 24, § 27.

Decima maii beatus Nicolaus Albergatus de quo item eodem in opere lib. 2, cap. 18, num. 16, et lib. 3, cap. 33, num. 6, ac rursus in Bullarii nostri t. 1, Constitut. CVIII. Consulendum item nostrum opusculum de Sanctis Bononiensibus, cuius altera editio, dum haec scribimus, typis subiicitur Patavinis.

Die vigesimaquarta maii B. Ioannes de Prado. Eius acta et monumenta prostant in lib. 1 operis de Canonizatione Sanctorum cap. 27, num. 8.

Prima die iunii Sanctus Eneco Abbas, cuius meminimus lib. 1, cap. 8, n. 10, et lib. 4, art. 2, cap. 18, num. 8, operis de quo supra.

Septima iulii Beatus Benedictus XI., de quo in altero operis nostri lib., cap. 28, § 46, et cap. 42, num. 8.

Vigesima decembris die Sanctus Dominicus de Sylos Abbas Ordinis Sancti Benedicti, de quo in memorati operis lib. 4, cap. 5, cap. 18, num. 16.

VII. Etsi vero in Romano Martyrologio, iuxta regulas a sac. Rituum Congregatione statutas, atque a Summis Pontificibus pluries confirmatas, enumeranda non sint nomina servorum Dei, qui in Beatorum dum

lur. Pont. de Prop. Fide Partis I. Vol. III.

taxat numerum, non etiam in Sanctorum canone, relati sunt; qua de re multis egimus lib. 4, part. 2, cap. 18, num. 2, ac 9, praeallati operis de Canonizatione Sanctorum, ubi etiam nonnulla dictae Congregationis decreta protulimus; nihilominus aliquando contigit, ut Romani Pontifices, gravibus iustisque causis ita suadentibus, vel ipsa Beatorum nomina in Romanum Martyrologium intulerint; resque patet exemplis bene multis, quae a nobis allata. sunt in praecitato opere et loco sub n. 9. Pari oeconomia et nos aliquot nomina beatorum martyrum, de quorum martyrio, miraculis, ac cultu aliquibus ecclesiis et dioecesibus permisso, diligenti habita discussione plane constat, novae huic Martyrologii editioni duximus adiicienda. Id autem benigniori quadam dispensatione a nobis gestum est; tum quia martyrum cultus in Ecclesia Dei antiquior est cultu confessoribus exhibito, ut in lib. 1 operis de Canonizatione, cap. 2, num. 9 et seqq., et cap. 5, num. 3 et seqq., pluribus demonstravimus; tum etiam quia Martyrologia ideo fuerunt instituta, ut praesens ac perpetua illustrium heroum, qui pro Christi nomine vitam ac sanguinem profuderunt, memoria caeteris fidelibus exemplo esset, atque animos adderet; insequentibus vero temporibus sanctorum confessorum ac virginum nominibus Martyrologia aucta sunt. Nomen quoque Martyrologii, quod olim sonabat dumtaxat Indiculum Sanctorum Martyrum, nunc extensum est ad Syllabum plurimorum aliorum sanctorum confessorum ac sanctarum virginum: verba sunt Theophili Raynaudi tom. 18 suorum operum, pag. 500.

VIII. Eos igitur beatos martyres, quorum Enumerantur. nomina novae huic Martyrologii editioni inseruimus, enumeremus.

Vigintisex

niae.

Die quinta februarii addita a nobis est Commemoratio vigintisex Martyrum Ia- Martyres lapoponensium; e quorum numero tres ad Societatem Iesu pertinent; sex, nimirum tres sacerdotes totidemque laici, ad Ordinem Sancti Francisci; qui vero supersunt reliqui, saecularibus accensendi. Relationem de illorum martyrio ab auditoribus causarum palatii apostolici habitam exhibet Appendix II. ad lib. 3 operis de Canonizatione Sanctorum, in qua Martyris cuiusque nomen singillatim exprimitur. De horum cultu consulantur literae apostolicae in forma Brevis apud Bollandianos, tom. 1 mensis februarii, pag. 740. Consulenda

93

item quae a nobis dicta sunt lib. 1 praefati operis, cap. 30, num. 1. Novemdecim Nona iulii accedit Commemoratio noMartyres Gorcomienses. vemdecim Martyrum Gorcomiensium, de quibus egimus in mox allato c. 30, n. 10, et in Appendice VI. eiusdem l. 1, pag. 485. Ex literis apostolicis in forma Brevis a Clemente X. praedecessore nostro datis, et cultus hisce martyribus exhibendus probatur et eorumdem martyrum nomina expressa leguntur. Ex his, undecim enumerandi ex Ordine fratrum Minorum S. Francisci de Observantia; duo ex fratrum Praedicatorum Ordine; duo item ex Ordine Praemonstratensium; unus ex Ordine Regulari Sancti Augustini. Caeteri omnes sacerdotes et Parochi saeculares habendi sunt.

B. Petrus de Arbues.

B. Iosaphat Polocensis.

tarum

editio

Decimaseptima septembris commemoratio B. Petri de Arbues, de cuius martyrio a nobis actum in citato lib. 1, de Canonizatione Sanctorum, cap. 30, num. 4. Literae apostolicae Alexandri VII. super illius cultu extant in Bull. Romano tom. VI. Constitut., CXXXIX. eiusdem Pontificis.

Postremo in duodecimam novembris diem reiecimus commemorationem B. Iosaphat Polocensis. Seriem actorum, quae ad illius causam pertinent, in superius citato c. 30, lib. 1, num. 2, commemoravimus. Relationem, quae pro more illius aetatis ab auditoribus causarum palatii apostolici confecta est, exhibet Appendix III. ad lib. 3 de Canonizatione Sanctorum, pag. 646 et seqq. Literas apostolicas in forma Brevis super eiusdem martyris cultu, suppeditat Bull. Rom. tom. V. Constit., CCCIV. inter eas, quae Urb. VIII. praedecessori nostro adscribuntur.

Alii praeteri- IX. Eos inter, quorum nomina Romano defectus Martyrologio sunt consignanda, praecipuo aperiuntur. quodam iure locum sibi vindicant Sancti,

num

de quorum Canonizatione extant apostolicae literae plumbeo signo munitae. Hac in re non semel deficiunt Martyrologii editiones, quae novam hanc praecesserunt. Si causam inquiramus, gemina occurrit: una quidem a monumentorum obscuritate; altera vero ab iis, quae posteriori aevo peractae sunt, Canonizationibus repetenda. Quo tempore utraque correctio sub Gregorio atque Urbano absoluta est, nonnullae constitutiones sive apostolicae literae de peculiari quapiam Canonizatione erant imperviae, quae tamen insequentibus annis ex ignorantiae tenebris erutae sunt. Hinc nil mirum si Martyrologium vel post se

dulam correctionem omnimoda careat integritate. Rursus: absolutis emendationibus, atque novis Martyrologii editionibus praelo subiectis, nova in dies Beatorum nomina in Sanctorum canonem relata sunt. Hinc quotquot ante canonizationes prodierunt Martyrologia, hac in parte deficiant necesse est. Ex quo capite, vel ipso omnium recentissima editio Venetiis procusa anno MDCCXLV. Suos in hac re patitur naevos. In lib. 4 de Canonizatione Sanctorum, par. 2, cap. 18, num. 6 et 7, aliquot afferuntur exempla apostolicarum literarum, quae post memoratas correctiones inventae sunt; aliquot etiam recitantur decreta, quae nomina Sanctorum, de quibus apostolicae literae loquuntur, Martyrologio inscribenda iubent. Utrique incommodo hac nova editione occurrimus; siquidem Sanctorum nomina, sive ex literis apostolicis, quae quidem latebant, eruta, sive recentiori aevo in Canonem Sanctorum relata, describi curavimus.

Nova nominum accessio.

Quocirca decima mensis ianuarii iureme- s. Wilhelmus rito additur nomen S. Willhelmi Archie- Archiepiscopus Bituricensis piscopi Bituricensis, quem Honorius III., anno MCCXVIII., Sanctorum catalogo adnumeravit. Literas apostolicas, quae Canonizationem testatam faciunt, exhibet Codex Constitutionum Summorum Pontificum de solemni Canonizatione Sanctorum, a Iusto Fontanino Archiepiscopo Ancyrano collectus, ac Romae editus anno MDCCXXIX., in quo Honorii constitutio refertur ordine XXXIII.

S. Wulstanus Episcopus Vi

Die decimanona eiusdem mensis nomen S. Wulstani Episcopi Vigorniensis, quem gorniensis. Innocentius I. anno MCCIII. Sanctorum fastis adscripsit; resque indubia est ex constitutione num. XXX. in memorato Fontanini codice typis impressa.

Quarta februarii nomen S. Iosephi a Leonissa, qui solemni ritu in Sanctorum numerum a nobis relatus est. De illo egimus in opere de Canonizatione Sanctorum, lib. 1, cap. 24, num. 13, et in Appendice VI. eiusdem libri pag. 487. Nostras item de Canonizatione literas dedimus die XXIX. iunii MDCCXLVI., quarum exemplar de Bullarii nostri tom. Il., qui sub typis desudat adhuc, patet legentibus.

S. Ioseph a Leonissa.

[blocks in formation]
« ÖncekiDevam »