Sayfadaki görseller
PDF
ePub

usus musici ab

nandi.

clesiis faverent, palam profiteri ac testari, se quaecumque scripserunt, ea mente et consilio fecisse, ut nequaquam intelligenda sint de cantu et sono, scaenarum ac theatrorum proprio, quem ipsi aeque ac alii reprobant atque execrantur, sed de cantu et sono qui ecclesias decet, et qui populos ad devotionem excitat, quod ex illorum lectione quisque cognoscere poterit.

Qui sint ab- § 7. Hoc autem posito, quod in ecclesiaEcclesia elimisticis officiis cantus harmonici seu figurati, et musicorum instrumentorum usus receptus sit, et solummodo abusus reprobetur; quod etiam considerat Binghamus, licet auctor heterodoxus, tom. 6 originum Ecclesiastic., lib. 14, § 16, sequitur, ut diligenter inquirendum sit, quinam sit usus rectus ac probus, quinam vero abusus. Sed ut, quod propositum est, exequi recteque obire possimus, opus nobis foret peritia artis musicae, qua praediti fuerunt aliqui ex nostris sanctis et praeclaris praedecessoribus, Gregorius Magnus, Leo II. et Leo IX. et Victor III. At vero quia hanc artem ediscendi nec tempus nobis neque occasio fuit, aliqua tantum indicare contenti erimus, quae ex constitutionibus nostrorum praedecessorum, et piorum doctorumque hominum scriptis collegimus. Ut autem ordine procedamus, primum verba faciemus de iis, quae in ecclesiis canenda sunt; deinde de modo ac ratione, qua cantus institui debet; denique de instrumentis musicis ecclesiarum propriis, quibus in sacris templis cani debet.

officio ecclesia

tia iamdudum prohibita.

Moteta vulga§ 8. Guillelmus Durandus, qui, Apostoliria, aliaque ab cam Sedem gubernante Nicolao III., vixit, stico discrepan usum cantilenarum vulgo motetorum, qui eius aetate vigebat, aperte improbat in tractatu de modo Generalis Concilii celebrandi c. 19: Videtur valde honestum esse, quod cantus indevoti et inordinati motetorum et similium non fierent in ecclesia. Postea Ioannes XXII. Pontifex praedecessor noster promulgavit suam decretalem, quae incipit Docta Sanctorum, et inter extravagantes communes reperitur; in ea motetorum cantum lingua vulgari se abominari ostendit: Motetis, inquiens, vulgaribus nonnunquam inculcant. Cum itaque examen cantus huiusmodi cantilenarum seu motetorum in ecclesiis theologi aggressi fuissent; ex horum numero Paludanus in 4 sentent., dist. 15, quaest. 5, art. 2, motetorum cantus perinde habuit ac cantationes scaenicas, redarguens eos, qui illis utuntur: qui canunt, ait, moteta in festis, quia

cantus non debet esse tragoedicus. Favisse videtur motetis Suarez tom. 2 de Relig., lib. 4 de Horis Canonicis, cap. 13, num. 16, etiamsi scripta fuerint lingua vulgari, dummodo gravia sint ac devota. Ad suadendum autem id, quod affirmat, affert morem ac usum nonnullarum ecclesiarum, quae licet a sapientibus praelatis regantur, in eis tamen cantilenae seu modulata carmina non improbantur. Addit insuper; quoniam in primis Ecclesiae temporibus quisque fidelium in ecclesia pios ac devotos hymnos, quos composuerat, cantabat, ex veteri hac consuetudine usum moletorum quodammodo approbari. Antevertens autem id, quod ei obiici posset, huiusmodi modulatis carminibus, quae moteta vocant, ecclesiasticam psalmodiam interrumpi, ita respondet: Nec interruptio illa, vel mora, quae tunc fit inter partes alicuius horae, reprehensibilis est, quia moraliter veluti continuatur in devotione, quae per cantum illum excitari intenditur; et ita cantus ille potest censeri veluti dispositio ad sequentia, et solemnis ac congrua terminatio praecedentium et ornatus totius horae. Vertente an. MDCLVII., Summus Pont. Alexander VII. constitutionem edidit, cuius initium est: Piae solicitudinis, inter alias autem eiusdem Pontificis num. 36. In hac autem praecepit, ut per id tempus, quo divina persolvuntur officia, et quo publicae fidelium venerationi in ecclesiis sacramentum Eucharistiae expositum est, nulla alia carmina seu verba cantentur, nisi desumpta ex Breviario vel Missali Romano; quae in officiis de proprio, vel de communi, pro currenti cuiusque diei festo, vel Sancti solemnitate praescribuntur; vel ex sacra Scriptura, aut ex Sanctorum Patrum operibus; ita tamen ut antea a sacra Rituum Congregatione recensenda et approbanda sint. Porro ex huiusmodi pontificia constitutione videtur cantus motetorum, quae servata ratione ab eodem Alexandro praedecessore nostro praescripta, composita, et a Congregatione recensita et probata sunt, procul dubio approbatus fuisse. Alexandri Constitutionem venerabilis servus Dei Innocentius XI. decreto suo die 11. decembris MDCLXXVIII. confirmavit. Aliqua tamen dubitatione exorta in intelligenda atque interpretanda constitutione Alexandri et decreto Innocentii XI., fel. rec. Innocentius XII. praedecessor noster die xx. augusti MDCXCII. aliud decretum promulga

.

vit, quod est num. 76 in eius Bullario. In eo autem, offusis variarum interpretationum tenebris penitus dispulsis, rem totam aperiens ac declarans, generatim quarumcumque cantilenarum seu motetorum cantum prohibuit: in sacrarum autem missarum solemnibus solummodo permisit ultra cantum Gloriae et Symboli, ut cani posset Introitus, Graduale et Offertorium; in Vesperis vero, nulla mutatione etiam minima facta, antiphonae, quae initio cuiusque psalmi, vel in eius fine dicuntur. Insuper voluit et iussit, ut cantores musici omnino legem chori sequerentur, et cum eo prorsus convenirent, et quemadmodum in choro fas non est aliquid addere officio vel missae, ita etiam musicis noluit id liceret; et illud dumtaxat concessit, ut ex officio et missa, quae in solemnitate Sanctissimi Sacramenti Corporis Domini celebrari solet, nimirum ex hymnis S. Thomae, vel ex antiphonis aliisque relatis in Breviario ex Missali Romano, carmen aliquod seu motetum, nulla verborum varietate, desumi et cantari posset ad fidelium devotionem excitandam, dum sacra Hostia elevatur, vel publice veneranda et colenda exhibetur. Quae autem § 9. Lege autem ecclesiasticis cantiuncanere licet, ita modulanda culis, seu modulatis carminibus, aut mosunt, ut recte percipiantur, et tetis posita, negari nequit, non parum mopietatem potis- menti ad removendos ab ecclesiis theatrasimum foveant. les cantus allatum esse, sed necesse est fateri, ad finem propositum assequendum id non sufficere. Fieri enim potest et nimis etiam non sine nostro dolore fit, ut cantus Gloriae, Symboli, Introitus, Gradualis, Offertorii et caeterorum omnium, quae rite ac de more in Missis et Vesperis, ut supra dictum est, cantari solent, theatrali more, et scaenico strepitu peragatur. Magnus Episcopus Gulielmus Lindanus in sua Panoplia Evangelica, lib. 4, cap. 78, cantui musico in ecclesiis non adversatur; sed frequentes repetitiones et vocum confusiones improbat, proponitque, ut in ecclesiis ea musica adhibeatur, quae consentanea sit rebus, quae canuntur. Quamquam non me fugiat, quibusdam musicam cum organis et musicis rectius videri retinendam, quibus equidem perlibenter assentiar, si una pro isto genere, quod nunc passim ecclesias occupat, aliud introducatur, et gravius et rebus ipsis convenientius, et si non, ut oportet, pronunciationi, quam cantui vicinius, saltem rebus, quae canuntur, aptius atque accommodatius. Drexellius in suo opere Rethoricae coelestis lib. 1,

cap. 5, opportune ad rem nostram ita exclamat: Hic pace vestra dixerim, o musici, nunc templis cantandi genus dominatur novum, sed exorbitans, concisum, saltatorium, et parum profecto religiosum, theatro aut choreis convenientius, quam templo. Artificium quaerimus, et perdimus priscum precandi ac cantandi studium. Curiositati consulimus, sed revera negligimus pietatem. Quid enim novitia haec et tripudians cantandi ratio, nisi comoedia est, in qua cantores, velut actores sunt, quorum modo unus prodit, modo duo, modo simul prodeunt omnes, et modulatis vocibus colloquuntur, mox iterum unus triumphat solus, caeteris brevi secuturis. Recens scriptor Benedictus Hieronymus Feijoo, Magister Generalis Ordinis S. Benedicti in Hispaniis, in suo theatro critico universali, serm. 14, peritia et scientia notarum musicarum innixus, rationem indicat, qua redigi possent musicae ecclesiarum ad eum modum et rationem, quae in omnibus penitus esset theatrorum musicis concentibus dissimilis. At vero nobis satis erit, prae oculis habitis sacrorum Conciliorum regulis, et probatorum scriptorum sententiis, illud admonere, quod si musicus theatrorum cantus ita instituitur, ut, quemadmodum nobis relatum est, populus spectator et auditor harmonicis quidem cantorum modulationibus oblectetur, artificio musicae artis gaudeat, numerisque musicis delectetur, melodia et suavitate vocum fruatur; verba autem plerumque non recte percipiat: diversum utique et contrarium omnino in ecclesiastico cantu servari debet, in quo illud in primis curandum est, ut verba perfecte planeque intelligantur. Nam cum in ecclesiis concentus musicus receptus sit ad erigendas hominum mentes in Deum, ut docet S. Isidorus lib. 1, de Eccl. off., cap. 5, Psalterium idcirco cum melodia cantilenarum suavium ab ecclesia frequentatur, quo facilius animi ad compunctionem flectantur, id certe obtineri difficile potest, si verba non audiantur. In Concilio Cameracensi an. MDLXV., tit. 6, cap. 4, tom. 10 collect. Hard., pag. 582 ita constituitur: Caeterum quae in choro cani debent ad instructionem, ea canantur voce, ut intelligantur mente. Et in Concilio Coloniensi, quod congregatum est ann. MDXXXVI. cap. 12, tit. de offic. priv., talia leguntur: Iam et illud non recte fit in quibusdam Ecclesiis, ut ob cantorum et organorum

concentum, omittantur, aut decurrentur ea, quae sunt praecipua. Cuius generis sunt recitatio verborum propheticorum, aut apostolicorum, quam epistolam vocamus, symbolum fidei, praefatio, quae et gratiarum actio, atque precatio Dominica. Quamobrem haec tota distinctissi me ac intelligibiliter, uti caetera omnia, decantentur. In concilio autem Mediolanen. primo habito an. MDLXV., par. 2, num. 51, in praedicta Harduini collectione, p. 687, talia leguntur: In divinis officiis, aut omnino in Ecclesiis, nec prophana cantica, sonive, nec in sacris canticis molles flexiones, voces magis gutture oppressae, quam ore expressae, aut denique lasciva ulla canendi ratio adhibeatur. Cantus et soni graves sint, pii ac distincti, ac domui Dei ac divinis laudibus accommodati, ut simul et verba intelligantur, et ad pietatem auditores excitentur. In hac re, de qua agitur, gravis est sermo Patrum, qui in Concilio Toletano convenerunt anno MDLXVI., act. 3, cap. 2, in laudata Collectione, pag. 1164. Cum ea, aiunt, quae in Ecclesiis cantantur ad Dei laudem celebrandam, eo debeant cantari modo, quo populi intelligentia, quantum fieri possit, erudiri valeat, et religiosa pietatis ac devotionis moderatione, piorum auditorum mentes ad divinae Maiestatis cultum et coelestia desideria excitari queant; caveant Episcopi, ne dum in chorum musicorum modulos vocum omnis generis discrimine confusos admittunt, psalmorum et aliorum, quae cantari solent, verba obscurentur, ac simul strepitu incondito sensus sepeliatur. Sic denique musicam, quae organica dicitur, retineant, ut eorum, quae cantantur, verba et intelligi possint, et potius pronunciatione, quam curiosis modulis audientium animi divinis laudibus afficiantur. Ex his autem aperte comperitur, quam merito his verbis questus sit Episcopus Lindanus loco citato: Non enim nunc suo cantu, musici auditorum animos tam ad pietatis cultum, caelestiaque excitant desideria, quam avocant, avertunt, alienant. Scio enim aliquando divinis me interfuisse laudibus, cum vel attentissimus auscultarem, ecquid forte psalleretur, ne unum quidem potuisse intelligere verbum: ita erant omnia syllabarum, repetitionibus commixta, vocibus confusa, clamoribus potius horridulis et incondito boatu, quam cantu obscurata. Tum etiam quam pium fuerit desiderium, et quam prudens

sit exhortatio, qua musicos ad pietatem incitavit Drexellius loco pariter citato: Reviviscat, obsecro, saltem aliquid priscae religiositatis in sacra musica. Quod si cordi est et curae divinus honor, hoc agite viri, hoc laborate, ut quae cantantur verba, simul etiam intelligantur. Quid enim mihi varius in templo sonus, quid multiplex concentus, si desit ei nucleus, si sensum et verba, quae concentu sunt instillanda, percipere nequeam? Et demum ostenditur non sine causa Cardinalem Dominicum Capranicam, cum sacrae cuidam functioni divinisque officiis interfuisset, quae cantu musico peracta fuerant, ita tamen ut verba non audirentur, rogatum

Summo Pontifice Nicolao V. quid de musicis illis cantionibus ei videretur, ea respondisse, quae legi possunt apud Poggium in vita eiusdem Cardinalis edita a Balutio lib. 3 Miscellaneorum, § 18, pag. 289. Magnus Pater Augustinus lib. 9 Confess., cap. 6, de se ipso testatur, cum in ecclesia suaves hymnorum cantus audiret, in lacrymas effundi consuevisse: Quantum flevi in hymnis et canticis tuis, suave sonantis ecclesiae tuae vocibus commotus acriter. Voces illae influebant auribus meis et eliquebatur veritas tua in cor meum, et ex ea aestuabat. Inde affectus pietatis et currebant lacrymae, et bene mihi erat cum eis. Cum autem ea magna delectatio, quam in audiendis ecclesiasticis hymnis percipiebat, in religionem ei venisset et ideo quadam serveritate morum, Deique offensae metu, cantum illum, quo sensibilis illa oblectatio ipsi creabatur, improbandum esse censeret; postea re melius expensa, sententiam mutavit, eo quia animus eius commoveretur non solo cantu, sed verbis cantui coniunctis, ut ipse aperte declarat l. 10 Conf., cap. 33. Flebat igitur Augustinus. tenerrimo pietatis sensu, cum audiret in ecclesiis sacrarum rerum cantus, probe audiens et intelligens verba quae cantu efferebantur: fleret forsan etiamnum ipse, si nonnullarum ecclesiarum musicos cantus audiret, non pietatis sensu, sed doloris, quod cantum perciperet, verba autem non intelligeret.

§ 10. Hactenus de cantu musico: consequens est, ut de sono organi musici aliorumque instrumentorum, quorum usus, ut supra diximus, in aliquibus ecclesiis admissus est, verba faciamus. Siquidem et de eo agere necesse est, quia si cantum minime decet esse theatralem, utique neque sonum.

In instrumentorum usu quid advertendum.

Profecto hebraeis hac de re omnis dubitatio longe aberat, an scilicet dissimilis esse debere cantus in templo a profanis cantionibus theatrorum. Nam e sacris Scripturis comperitur, cantus et musicorum instrumentorum sonos usui fuisse in templo, non autem in theatris, ut bene advertit Calmet in sua dissertatione de musica hebraeorum. At vero nobis opus est, limites cantui et sono ecclesiarum et theatrorum praescribere; et discrimen inter utrumque definire, cum per id tempus cantus figuratus seu armonicus, cum sono instrumentorum, in theatris aeque ac in ecclesiis locum obtinuerit. Et quoniam de cantu iam satis verba fecimus, superest, ut etiam de sono idem agamus. Ut vero sermo ordine suo ac via progrediatur, primum de instrumentis musicis, quorum usus in ecclesiis tolerari potest; deinde de illorum instrumentorum sono, qui cantui sociari solet; et demum de sono separatim a cantu, hoc est de instrumentorum symphonia nobis disserendum erit.

Ut amovean- § 11. Et quidem quod ad instrumenta tur illa, quae loci dignitatem attinet, quae in ecclesiis permitti possunt, non decent. Benedictus Hieronymus Feijoo in allegato

sermone 14, § 11, num. 43, organa aliaque instrumenta admittit, amoveri autem vellet lyras tetracordas. Quoniam cum illae plectro tanguntur, armonicos quidem modos edunt, sed adeo acutos, ut puerilem in nobis potius hilaritatem, quam gravem erga sacra mysteria venerationem animorumque intentionem excitent. Bauldry in manual. sacrar. caeremon., par. 1, cap. 8, num. 14, vellet, ut caneretur in ecclesiis organo tantum pneumatico, tubis caeterisque instrumentis inflatilibus seu pneumaticis: Nec alia instrumenta musicalia cum organo pulsentur, nisi tubae, tibiae, aut cornua. E diverso Patres primi Concilii Provincialis Mediolanensis sub S. Carolo Borromeo, tit. de Music. et Cantor., nominatim reiiciunt ab ecclesiis instrumenta inflatilia: Organo tantum in ecclesia locus sit tibiae, cornua et reliqua musica instrumenta excludantur. Hominum prudentum, et illustrium magistrorum artis musicae consilium exposcere nobis curae fuit; consentaneum autem cum eorum sententiis est, ut fraternitas tua, si in tuis ecclesiis instrumentorum usus introductus est, cum organo musico nullum aliud instrumentum permittat, nisi barbiton, tetracordon maius, tetracordon minus, monaulon pneumaticum, fidiculas, lyras tetracordes:

Iur. Pont. de Prop. Fide Partis I. Vol. III.

haec enim instrumenta inserviunt ad corroborandas sustinendasque cantantium voces. Vetabit autem tympana, cornua venatoria, tubas, tibias decumanas, fistulas, fistulas parvas, psalteria symphoniaca, cheles, aliaque id genus quae musicam theatralem efficiunt.

§ 12. Praeter haec autem, de usu instru- Ut eorum sonus ad pietatis mentorum, quae in ecclesiasticis musicis fructum accompermitti possunt, nihil monebimus, nisi ut modatus sit. illa adhibeantur solummodo ad vim quamdam verborum cantui quodammodo adiiciendam, ut magis magisque audientium mentibus eorum sensus infigatur, commoveanturque fidelium animi ad spiritualium rerum contemplationem, et erga Deum divinarumque rerum amorem incitentur, ut apposite expedit Valentia tom. 3, 2-2 S. Thomae, disp. 6, quaest. 9, punct. unic., ubi tractans de utilitate musicae et musicorum instrumentorum in ecclesiis: Ad excitandum, inquit, interiorem affectum tum proprium, tum etiam aliorum, praesertim vulgarium, qui interdum adeo infirmi sunt, ut non modo vocum cantu, sed etiam organis et musicis instrumentis ad sensum rerum spiritualium concitandi sint. At vero si instrumenta continenter personent, et solum interdum, ut hodie fieri solet, per momenta aliqua interquiescant, ut liberum spatium audiendis armonicis modulationibus, crispatisque iaculationibus vocum, vulgo trilli, praebeant; caeterum opprimant sepeliantque cantantium vocem, sonumque verborum, frustraneus est, et inutilis huiusmodi instrumentorum usus, imo vetitus atque interdictus. Pontifex Ioannes XXII. in laudata Extravagan. Docta sanctorum inter musicae abusus enumerat illum, quem his verbis exprimit: Melodiam hocquetis intersecant; idest singultibus, quemadmodum explicat Carolus Dufresne in suo Glossario; hoc nomen dedit concisis illis modulationibus, vulgo trilli. Magnus Episcopus Lindanus loco laudato invehitur contra abusum opprimendi instrumentorum sono verba cantantium: Tubarum clangore, cornutorum stridore, alioque strepitu vario, ne quid praetermittere videantur, quod cantici verba semel obscuret, sesumque sepeliat, et adobruat. Pius et doctus Cardinalis Bona in pluries laudato tractatu de Divina Psalmodia, cap. 17, § 2, num. 5, apposite ad rem nostram: Desino, ait, si prius admonuero ecclesiasticos cantores, ne ad usum illicitae voluptatis assumant, quod

98

Instrumentorum concentus

tur.

Sancti Patres ad effectum pietatis instituerunt. Talis enim debet esse sonus, tam gravis, tam moderatus, ut non totum animum ad sui rapiat oblectationem, sed eorum, quae cantantur, sensui et pietatis affectui, maiorem relinquant portionem. § 13. Demum quoad symphonias attinet, moderati, etiam tolerari poterunt, ubi earum usus iam resine vocibus, non prohiben- ceptus est, dummodo greves sint, et earum prolixitudine aut diuturnitate taedium et fastidium non afferant iis, qui adsunt in choro, vel altari in Vesperis aut in Missis inserviunt. De huiusmodi symphoniis agit Suarez lib. 4, cap. 13, num. 17: Unde etiam intelligitur non esse per se damnabilem usum intermiscendi in divinis officiis sonum organorum sine ullo cantu, solum cum suavitate musicae instrumentorum, ut fit interdum in Missa solemni, vel in horis canonicis inter psalmos; quia tunc ille sonus non est pars officii, et fit ad solemnitatem et reverentiam ipsius officii, et ad levandos animos fidelium, ut facilius ad devotionem assurgant seu disponantur. Quamvis autem ad illum sonum nihil voce cantetur, oportet, ut sonus ipse gravis sit, et apHabenda ta- tus ad excitandam devotionem. Hoc auporis, et sacro- tem loco silentio praetereundum non est, rum mysteriorum, quae cele- rem maxime indecoram esse, et minime ferendam, quibusdam anni diebus sumptuo

men ratio tem

brantur.

sas personantesque symphonias, musicosque cantus in sacris templis celebrari, quae minime conveniunt sacris mysteriis, quae ecclesia fidelibus per id tempus recolenda proponit. Exclamat ardenti zelo motus saepe laudatus Magister Generalis Ordinis S. Benedicti in Hispaniis in laudato sermone 14, § 9, contra modulos, et cantilenas heu nimium adhibitas in canendis lamentationibus Ieremiae Prophetae, quae ab Ecclesia dicendas praescribuntur diebus maioris hebdomadae, in quibus modo eversio Urbis Hierosolymae per Chaldaeos, modo mundi excidium per peccata, modo Ecclesiae militantis afflictiones in persecutionibus, modo Redemptoris nostri angustiae in suis passionibus deplorantur. Lucensis ecclesia, sedente in apostolica cathedra Sancto praedecessore nostro Pio V., regebatur ab Alexandro zelantissimo ecclesiasticae disciplinae pastore; qui cum animadvertisset, diebus maioris hebdomadae, exquisitissimos omnis vocum instrumentorumque generis concentus in ecclesiis fieri consuevisse, cum sacrarum functionum, quae illis diebus celebrantur, moestitia minime consentientes,

S. Pii V. in hac

ad illos autem audiendos, homines utriusque sexus magna frequentia cupidissime confluere, et gravia inde peccata et scandala committi, promulgato edicto, eos hebdomada sancta et tribus subsequentibus Paschatis diebus fieri prohibuit. Cum autem quidam exempti ab Episcopi iurisdictione se episcopali lege minime teneri praetenderent, Episcopus rem detulit ad Summum Pontificem Pium V., qui in eius Brevi dato Rescriptum die IV. aprilis MDLXXI. deplorata primum hu- materia. manarum mentium et carnalium hominum coecitate, qui non solum in diebus sacris, sed potissimum in illis, qui memoriae passionis Christi Domini recolendae speciatim ab Ecclesia assignati sunt, posthabita pietate et sincerae mentis puritate, mundanarum oblectationum illecebris et sensuum voluptatibus se regendos ferendosque tradunt: Quod, inquit, cum in omnibus sacris temporibus, tum in eo praecipue cavendum vitandumque est, quod dominicae passionis memoriae recolendae ab eadem Ecclesia statutum assignatumque fuit, in quo ipso tempore maxime decet omnes Christifideles tota mente ad contemplandum tale tantumque Redemptoris nostri beneficium conversos, se ipsos ab omni cordis sensusque impuritate immunes liberosque praestare. Refert post haec abusum, qui in Ecclesiam Lucensem irrepserat, exquisitos seligendi per hebdomadam sanctam excellentesque musicos, et colligendi omnis generis instrumenta ad solemnes concentus musicos celebrandos; Nuper non sine magno animi nostri dolore intelleximus, in ista civitate, cuius episcopatum geris, abusum quemdam valde detestabilem irrepsisse, exquisitissimas omnis vocum instrumentorumque generis musicas in ecclesiis per hebdomadam sanctam adhibendi, ad quas potius, quam ad divina officia audienda, omni utriusque sexus iuventute magna frequentia cupidissime confluente, gravia peccata, nec minora scandala, committi experientia comprobatum est. Demum laudat edictum Episcopi, et decretis sacrosancti Tridentini Concilii inhaerens declarat, eodem edicto comprehendi atque obligari etiam ecciesias, quae ab auctoritate ordinaria, privilegio apostolico, vel alio quocumque iure, exemptas se esse contendunt. In Concilio Romano, quod novissime habitum est anno MDCCXXV., tit. 15, num. 6, varia leguntur decreta de usu musici cantus instrumentorumque, in Adventu, in dominicis

« ÖncekiDevam »