Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Praemissa in Urbe et Statu

quadragesimae, et in exequiis mortuorum, quae satis sit indicasse.

§ 14. Legisse nos meminimus, cum ImEcclesiastico perator Carolus Magnus secum proposuispotissimum observanda. set ecclesiasticum cantum in ecclesiis Galliae incompte atque inscite habitum, ad regulas artis redigere, impetrasse a Pontifice Adriano I., ut homines sibi ecclesiasticae musicae periti ab Urbe mitterentur, a quibus in Galliarum regnum romanus cantus facile introductus est, ut quisque per se agnoscere potest ex Paulo Diacono, lib. 2 Vit. S. Greg., cap. 9, et ex Rodulpho Tungrensi de Can. obser., prop. 12, S. Antonin. in Sum. Hist., part. 2, tit. 12, cap. 3. Monachus Engolismensis in vita Caroli Magni, cap. 8, addit, cantores, qui Roma advenerunt, docuisse in Galliis artem etiam pulsandi organum musicum, quod regnante Pipino in Galliarum regnum delatum fuerat. Itaque cum solemne et regulare sit, ut haec Romana Urbs aliis omnibus civitatibus in sacris ritibus caeterisque ecclesiasticis rebus, praeire debeat exemplo et documento esse; insuper accedunt et ea, quae mox a nobis narrata sunt de Carolo Magno, qui ecclesiasticum cantum e Romana Urbe tamquam e sedibus in suum regnum evocavit; quae quidem acrius nos urgent atque extimulant, ut abusus omnes, qui in cantu ecclesiastico irrepserunt, et a nobis reprobati sunt, in omnibus, quoad fieri potest, sed praecipue in Romanae Urbis ecclesiis penitus aboleantur. Sed quemadmodum nos nostro Cardinali in Urbe Vicario, quae necessaria sunt atque opportuna, praecipere non omittimus; ita fraternitas tua publicare non negligat, si opus fuerit, edicta et leges, quae cum hisce nostris circularibus literis consentaneae sint et quibus ecclesiasticus cantus convenienter ad regulas in iisdem literis praescriptas et stabilitas dirigatur, ut tandem musicis ecclesiarum reformandis initium praebeatur. Nam id ipsum maxime optatum ac desideratum est, cum a pluribus, tum centum ab hinc annis a Ioanne Baptista Doni Patritio Florentino in eius tractatu de Praestantia Musicae veteris, lib. 1, pag. 49: Nunc vero eo redacta res est, ut nec quisquam reperiatur, qui effaeminatum quemdam ac leviusculum, qui iam passim invaluit, canendi modum severa lege cohibeat, nec affectata illa prolixaque, ac saepe hiulca, melismata ad certam normam redigenda existimet, aut dies solemnes aedesque sacras suam celebritatem ac fre

quentiam habituras putet, nisi mollioribus ac saepe parum decoris cantibus, magnaque vocum ac instrumentorum confusione certatim omnia personent.

dantur.

$ 15. Diximus, si opus fuerit, probe enim Alia ecclesiasticae disciplinobis compertum est, in Statu Ecclesiastico nae capita Epialiquas esse urbes, in quibus ecclesiarum scopis commenmusicas reformari oporteat, in aliis vero huiusmodi necessitatem minime adesse. Timemus quidem, vehementerque timemus, ne in aliquibus civitatibus ecclesiae sacraque altaria convenienti munditie ac necessario nitore indigeant; in multis ne cathedralium et collegiatarum chori cantu plano bene ac probe ad regulas artis directo iuxta ea, quae a nobis superius dicta sunt, destituantur: quas in res, si in ecclesia tua necesse sit, omnes diligentiae tuae et sollicitudinis nervos intendere decet; et utinam in omnibus totius status nostri dioecesibus sacerdotes ea, qua par est, decentia sacrosanctum Missae sacrificium facerent; et praeterea clericalibus vestibus induti, et decenti habitu, corporis incessu, modestia, omnique alio ecclesiastico decore in publicum prodirent, quibus super rebus nihil aliud hic nos adiungemus, cum fuse de his tractaverimus in nostra Notificatione XIV., § 4 et 6, lib. 2, edit. ital., quae est XXXIV. in edit. latin., et in notificat. Iv. tom. 4, edit. similiter ital., quae est LXXI. edit. latin., ad quas ecclesiasticae disciplinae studiosos remittimus. Itaque sacerdotalem tuum zelum excitantes finem scribendi faciemus, posteaquam id unum tibi significabimus, nulla alia re magis hominibus declarari, ecclesias male atque improvide ab Episcopis regi et gubernari, quam si spectantur sacerdotes sacra, ecclesiasticis caeremoniis perperam adhibitis aut omissis, vestibus indecoris, aut minime sacerdotalis dignitatis propriis, praecipitanter ac negligenter obire. Haec enim in omnium oculos incidunt, et incolarum et alienigenarum iudicio subiiciuntur, et praesertim eos offendunt, qui ex illis regionibus adveniunt, ubi et presbyteri convenientibus vestibus induuntur, et Missae debita devotione celebrantur. Haec secum reputans, et non sine fletu cogitans, ita querebatur pius ac doctus Cardinalis Bellarminus: Aliud est etiam lacrymis uberrimis dignum, quod ob nonnullorum sacerdotum incuriam aut impietatem, sacrosancta Mysteria tam indecore tractentur, ut, qui illa tractant, videantur non credere Maiestatem Domini esse praesen

tur.

Confirmatio

rum plangendi sunt non pauciores, qui
exteriore turpitudine et sordibus animi
sui impuritatem sordesque testantur. Et
nos interea in visceribus Christi fraternita-
tem tuam complectentes, et tibi et gregi
curae tuae commisso apostolicam benedi-
ctionem peramanter impertimus.

tem. Sic enim aliqui sine spiritu, sine affe- | sunt; sed simul etiam fontibus lacryma-
ctu, sine timore et tremore, festinatione
incredibili sacrum perficiunt, quasi fide
Christum Dominum non viderent, aut
ab eo se videri non crederent. Et post haec
nonnullis interiectis prosequitur in hunc
modum: Scio non deesse in Ecclesia Dei
multos optimos et religiosissimos sacer-
dotes, qui corde mundo et nitidissimo
apparatu Divina Mysteria celebrant; pro
quibus gratiae Deo ab omnibus agendae

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris die XIX. februarii MDCCXLIX. pontificatus nostri anno IX.

TITULUS VI.

DE MASSONUM SOCIETATE

Societates Massonum, vel aliter nuncupa-
tas, iterum damnat et prohibet, invo-
cato auxilio saecularium principum et
potestatum (1).

BENEDICTUS EPISCOPUS

servus servorum Dei,
ad perpetuam rei memoriam.

Providas Romanorum Pontificum praedeapostolica vigentibus etiam cessorum nostrorum leges atque sanctioTegibus quandoque adiici- nes, non solum eas, quarum vigorem, vel temporum lapsu vel hominum neglectu, labefactari aut extingui posse veremur, sed eas etiam, quae recentem vim plenumque obtinent robur, iustis gravibusque id exigentibus causis, novo auctoritatis nostrae munimine roborandas confirmandasque censemus.

Societates (de'

Clemens XII. § 1. Sane felicis recordationis praedecesLiberi Murato- Sor noster Clemens Papa XII. per suas apori) damnavit, et stolicas literas anno Incarnationis dominiprohibuit sub censuris Sedi cae MDCCXXXVIII. IV. kalend. maii pontifiApostolicae reservatis. catus sui anno VIII. datas, et universis Christifidelibus inscriptas, quarum initium est In eminenti, nonnullas societates, coétus, conventus, collectiones, conventicula, seu aggregationes, vulgo de' Liberi Muratori, seu des Francs Maçons, vel aliter nuncupatas, in quibusdam regionibus tunc late diffusas atque in dies invalescentes, perpetuo damnavit atque prohibuit, praecipiens omnibus et singulis Christifidelibus, sub poena excommunica

[blocks in formation]

(1) Vide Clem. XII. insertam const. In eminenti, MDCCXXXVIII.; et inferius suo loco Pii VII. Ecclesiam, MDCCCXXI.; Leo XII. Quo graviora mala, MDCCCXXV.;

Greg. XVI. Inter praecipuas machinationes; Pius IX.
Qui pluribus, MDCCCXLVI.; Leo XIII. Humanum ge-

nus, MDCCCLXXXVIII.

Eaedem a saeculi potestatibus merito da

mnatae.

hibentur.

quavis nomenclatura pro idiomatum varietate nuncupata, in quibus cuiuscumque religionis et sectae homines, affectata quadam contenti honestatis naturalis specie, arcto aeque ac impervio foedere, secundum leges et statuta sibi condita, invicem consociantur; quaeque simul clam operantur, tum districto iureiurando ad sacra Biblia interposito, tum gravium poenarum exageratione, inviolabili silentio obtegere adstringuntur.

» Verum, cum ea sit sceleris natura, ut se ipsum prodat, et clamorem edat sui indicem; hinc societates seu conventicula praedicta vehementem adeo fidelium mentibus suspicionem ingesserunt, ut iisdem aggregationibus nomen dare apud prudentes et probos idem omnino sit, ac pravitatis et perversionis notam incurrere; nisi enim male agerent, tanto nequaquam odio lucem haberent. Qui quidem rumor eo usque percrebuit, ut in plurimis regionibus memoratae societates per saeculi potestates, tamquam regnorum securitati adversantes, proscriptae ac provide eliminatae iampridem extiterint.

Nunc autem » Nos itaque animo volventes gravissima apostolica auctoritate dam- damna, quae ut plurimum ex huiusmodi nantur, et pro- societatibus seu conventiculis, nedum temporalis reipublicae tranquillitati, verum etiam spirituali animarum saluti inferuntur, atque idcirco tum civilibus, tum canonicis minime cohaerere sanctionibus; cum divino eloquio doceamur, diu noctuque, more servi fidelis et prudentis dominicae familiae praepositi, vigilandum esse, ne huiusmodi hominum genus, veluti fures, domum perfodiant, atque instar vulpium vineam demoliri nitantur, ne videlicet simplicium corda pervertant, atque innoxios sagittent in occultis; ad latissimam, quae iniquitatibus impune patrandis inde aperiri posset, viam obstruendam, aliisque de iustis ac rationabilibus causis nobis notis, easdem societates, coetus, conventus, collectiones, aggregationes, seu conventicula De' Liberi Muratori, seu Francs Maçons, aut alio quocumque nomine appellata, de nonnullorum venerabilium fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium consilio, ac etiam motu proprio, et ex certa scientia ac matura deliberatione nostris, deque apostolicae potestatis plenitudine, damnanda et prohibenda esse statuimus et decrevimus, prout praesenti nostra perpetuo valitura constitutione damnamus et prohibemus.

omnibus Chri

scribet.

» Quocirca omnibus et singulis Christifi- Praeceptum delibus cuiuscumque status, gradus, con- stifidelibus, ne ditionis, ordinis, dignitatis et praeeminen- quis easdem ineat, foveat, tiae, sive laicis, sive clericis, tam saecula- eisque se adribus, quam regularibus, etiam specifica et individua mentione et expressione dignis, districte et in virtute sanctae obedientiae praecipimus, ne quis sub quovis praetextu aut quaesito colore audeat, vel praesumat praedictas societates De' Liberi Muratori, seu Francs Maçons, aut alias nuncupatas, inire vel propagare, confovere, ac in suis aedibus, seu domibus, vel alibi receptare atque occultare, iis adscribi, aggregari, aut interesse, vel potestatem seu commoditatem facere, ut alicubi convocentur, iisdem aliquid ministrare, sive alias consilium, auxilium, vel favorem palam, aut in occulto, directe vel indirecte, per se vel per alios quoquo modo praestare, necnon alios hortari, inducere, provocare, aut suadere, ut huiusmodi societatibus adscribantur, annumerentur, seu intersint, vel ipsas quomodolibet iuvent ac foveant; sed omnino ab iisdem societatibus, coeti- Sub poena exbus, conventibus, collectionibus, aggrega- nis latae sentionibus, seu conventiculis prorsus abstinere tentiae Summo se debeant, sub poena excommunicationis tae. per omnes, ut supra, contrafacientes ipso facto absque ulla declaratione incurrenda, a qua nemo, per quemquam, nisi per nos seu Romanum Pontificem pro tempore existentem, praeterquam in articulo mortis constitutus, absolutionis beneficium valeat obtinere.

communicatio

Pontifici serva

dinariis, et In

cutione prae

» Volumus insuper et mandamus, ut Commissio Ortam Episcopi et Praelati superiores, aliique quisit. pro exeLocorum Ordinarii, quam haereticae pra- sentium cum vitatis ubique locorum deputati inquisito- facultatib. etc. res, adversus transgressores, cuiuscumque sint status, gradus, conditionis, ordinis, dignitatis, vel praeeminentiae, procedant et inquirant, eosque tamquam de haeresi vehementer suspectos condignis poenis puniant atque coerceant; iis enim et eorum cuilibet, contra eosdem transgressores procedendi et inquirendi, ac condignis poenis coercendi et puniendi, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, brachii saecularis auxilio, liberam facultatem tribuimus et impertimur. » Volumus autem, quod earumdem praesentium transumptis, etiam impressis, manu alicuius notarii publici subscriptis, et sigillo personae in dignitate ecclesiastica constitutae munitis, eadem fides prorsus adhibeatur, quae ipsis originalibus literis adhiberetur, si forent exhibitae vel ostensae.

[blocks in formation]

gumenta a Pon

tia earumdem

gia tollenda declarandamque animi nostri cum eiusdem praedecessoris mente ac voluntate uniformitatem, magnopere expediens fore, ut eiusdem praedecessoris constitutioni novum confirmationis nostrae suffragium adiungeremus:

Perspicua ar- § 4. Nos, licet hucusque, dum pluribus tifice iam edita Christifidelibus de violatis eiusdem constipro subsisten- tutionis legibus vere poenitentibus atque censurarum. dolentibus, seque a damnatis huiusmodi societatibus seu conventiculis omnino recessuros, et nunquam in posterum ad illas et illa redituros ex animo profitentibus, absolutionem ab incursa excommunicatione, tum antea saepe, tum maxime elapso iubilaei anno benigne concessimus; seu dum facultatem poenitentiariis a nobis deputatis communicavimus, ut huiusmodi poenitentibus, qui ad ipsos confugerent, eamdem absolutionem nostro nomine et auctoritate impertiri valerent; dum etiam solicito vigilantiae studio instare non praetermisimus, ut a competentibus iudicibus et tribunalibus, adversus eiusdem constitutionis violatores pro delicti mensura procederetur, quod et ab eis reipsa saepe praestitum fuit; non quidem probabilia dumtaxat, sed plane evidentia et indubitata argumenta dederimus, ex quibus animi nostri sensus ac firma et deliberata voluntas quoad censurae per dictum Clementem praedecesso

rem, ut praefertur, impositae vigorem et subsistentiam, satis aperte inferri debuerant; siquae autem contraria de nobis opinio circumferretur, nos eam securi contemnere possemus, causamque nostram iusto Dei omnipotentis iudicio relinquere, ea verba usurpantes, quae olim inter sacras actiones recitatas fuisse constat : Praesta, quaesumus, Domine, ut mentium reprobarum nos non curemus obloquium, sed eadem pravitate calcata exoramus, ut nec terreri nos lacerationibus patiaris iniustis, nec captiosis adulationibus implicari, sed potius amare quod praecipis, ut habet antiquum missale, quod S. Gelasio praedecessori nostro tribuitur, et a venerabili servo Dei Iosepho Maria Cardinali Thomasio editum fuit in Missa, quae inscribitur: Contra obloquentes.

Nihilominus praeinsertas li

§ 5. Ne tamen aliquid per nos improvide praetermissum dici valeret, quo facile teras in forma possemus mendacibus calumniis fomentum specifica contrmat per praeadimere, atque os obstruere, audito prius sentes. nonnullorum venerabilium fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium consilio, eamdem praedecessoris nostri constitutionem praesentibus, ut supra, de verbo ad verbum insertam, in forma specifica, quae omnium amplissima et efficacissima habetur, confirmare decrevimus; prout eam ex certa scientia, et apostolicae auctoritatis nostrae plenitudine, earumdem praesentium literarum tenore in omnibus et per omnia, perinde ac si nostris motu proprio, auctoritate, ac nomine primum edita fuisset, confirmamus, roboramus, et innovamus, ac perpetuam vim et efficaciam habere volumus, et decernimus.

nandi, et promodi Societa

§ 6. Porro inter gravissimas praefatae Causas damprohibitionis et damnationis causas in prae- hibendi huiusinserta constitutione enunciatas, una est, tes enumerat et quod in huiusmodi societatibus et conven- approbat. ticulis, cuiuscumque religionis ac sectae homines invicem consociantur; qua ex re satis patet, quam magna pernicies catholicae religionis puritati inferri valeat. Altera est arctum et impervium secreti foedus, quo occultantur ea quae in huiusmodi conventiculis fiunt; quibus proinde ea sententia merito aptari potest, quam Caecilius Natalis apud Minucium Felicem in causa nimium diversa protulit: Honesta semper publico gaudent, scelera secreta sunt. Tertia est iusiurandum quo se huiusmodi secreto inviolabiliter servando adstringunt; quasi liceat alicui, cuiuslibet promissionis aut iuramenti obtentu se tueri, quominus

Invocatio auxilii brachii sae

a legitima potestate interrogatus, omnia | stitutionibus debitum obsequium et omni

fateri teneatur, quaecumque exquiruntur ad dignoscendum, an aliquid in huiusmodi conventibus fiat, quod sit contra religionis aut reipublicae statum et leges. Quarta est, quod huiusmodi societates non minus civilibus quam canonicis sanctionibus adversari dignoscuntur; quum scilicet iure civili omnia collegia et sodalitia praeter publicam auctoritatem consociata prohibeantur, ut videre est in Pandectarum libro XLVII., tit. 22 de Collegiis ac corporibus illicitis; et in celebri epistola C. Plinii Caecilii secundi, quae est XCVII. libri X. in qua ait, edicto suo, secundum Imperatoris mandata, vetitum fuisse, ne Hetaeriae essent, idest ne societates et conventus sine Principis auctoritate iniri et haberi possent. Quinta est, quod iam in pluribus regionibus memoratae societates et aggregationes saecularium principum legibus proscriptae atque eliminatae fuerant. Ultima demum, quod apud prudentes et probos viros eaedem societates et aggregationes male audirent, eorumque iudicio, quicumque eisdem nomina darent, pravitatis et perversionis notam incurrerent.

§ 7. Denique idem praedecessor in praecularis ecclesia inserta constitutione Episcopos et superiosticis superioribus in priori- res praelatos, aliosque locorum Ordinarios bus literis de- excitat, ut pro illius executione, si opus fuerit, brachii saecularis auxilium invocare non praetermittant.

mandatum.

[blocks in formation]

moda observantia praestetur; quod iis in memoriam revocarunt Trid. Synodi Patre, Sess. 25, Cap. 20, multoque antea egregie declaraverat Imperator Carolus Magnus, suorum capitularium Tit. 1, Cap. 2, ubi, post demandatam omnibus sibi subditis ecclesiasticarum sanctionum observantiam, haec addidit: Nam nullo pacto agnoscere possumus qualiter nobis fideles existere possunt, qui Deo infideles, et suis sacerdotibus inobedientes apparuerint. Quapropter cunctis ditionum suarum praesidibus et ministris iniungens, ut omnes et singulos ad debitam obedientiam Ecclesiae legibus exhibendam omnino compellerent, gravissimas quoque poenas adversus eos indixit, qui hoc praestare negligerent, subdens inter alia: Qui autem in his (quod absit) aut negligentes, eisque inobedientes fuerint inventi, sciant, se nec in nostro Imperio honores retinere, licet etiam filii nostri fuerint, nec in palatio locum, neque nobiscum, aut cum nostris societatem aut communitatem ullam habere, sed magis sub districtione et ariditate poenas luent.

§ 9. Volumus autem, ut earumdem prae- Fides transumptis habensentium transumptis, etiam impressis, ma- da. nu alicuius notarii publici subscriptis et sigillo personae in dignitate ecclesiastica constitutae munitis, eadem fides prorsus adhibeatur, quae ipsis originalibus literis adhiberetur, si forent exhibitae vel osten

sae.

§ 10. Nulli ergo omnino hominum li- Sanctio. ceat hanc paginam nostrae confirmationis, innovationis, approbationis, commissionis, invocationis, requisitionis, decreti et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, anno Incarnationis Domini MDCCLI., xv. kal. aprilis, pontificatus nostri anno XI.

« ÖncekiDevam »