Sayfadaki görseller
PDF
ePub

abusus, earum

servantiam, cum satis esset, ut iuxta constitutionis pontificiae mandata in via salutis dirigerentur; praeterea cum omnibus et quibuscumque interdictum voluisse, sub poenâ quoque excommunicationis latae sententiae, ne quis illam in Sinensem aut in Tartaricum sermonem verteret, aut cuiquam, qui missionarius non esset, eam palam faceret; de permissionibus autem cum statuisset, nonnisi caute et ubi tantum utilitas vel necessitas id postularet esse evulgandas: profecto omnis, ad quem Pastoralis illa dirigebatur, ex tali procedendi modo haud obscure inferre debebat, quantis ille animi angustiis obsessus, et quam anceps ac perplexus in permissionibus huiusmodi proponendis extitisset; adeo ut oeconomiâ quadam usus fuisset ad loci et temporis circumstantias prorsus necessariâ: a qua putandum est eum recessurum fuisse, si libertas sibi data esset rem discutiendi cum Episcopis aliisque doctis viris, qui nihil aliud, quam christiani cultus puritatem et apostolicae constitutionis observantiam ante oculos haberent.

Permissionum § 14. At Permissiones illae contra exque divulgatio pressam adeo Patriarchae ipsius voluntaab Episcopo Pe- tem evulgatae sunt, et, quod mirum, Pe

kinesi facta.

Quae damna

kini Episcopus per binas suas pastorales mandavit sub poenâ suspensionis ipso facto incurrendae universis dioecesis suae missionariis, ut observarent et observari praeciperent Constitutionem Ex illa die iuxta permissiones, quas ipse contendebat, ad ea potissimum referri, quae in praecitatâ Constitutione fuerant solemniter interdicta. Praecepit insuper, ut christifideles quater singulis annis in diebus omnium celeberrimis distincte instruerentur cum in iis, quae Constitutione Apostolicâ prohibentur, tum in iis, quae a Patriarchae Alexandrini pastorali permittuntur.

§ 15. Enimvero Clemens Papa XII. praetera Clem. XII. decessor noster, tam audax Episcopi Pekinensis factum aequo animo ferre haud potens, muneri suo maxime interesse iudicavit binas illas epistolas damnare ac penitus reprobare Apostolico Brevi, quod anno MDCCXXXV. promulgavit: in quo sibi ac S. Sedi facultatem reservavit, declarandi Sinensibus christianis mentem suam et eiusdem S. Sedis sententiam in iis, aliisque, quae ad materiam huiusmodi spectarent. Praefatum autem Breve est tenoris sequentis:

(1) Reliqua vide vol. II., pag. 463.

[blocks in formation]

Idem Clemens XII. committit examen permissionum Congr.

§ 16. Id vero, quod idem Pontifex Clemens XII. sibi ac S. Sedi christianis Sinensibus declarandum reservavit, erat pro- S. Inquisit. aufecto materia permissionum, de quibus cer- ditis missionatior iam factus fuerat, maximâque inde riis, aliisque. secutâ inter missionarios dissensione; cum alii contenderent, Constitutionem Ex illà die omnem vim suam amittere, si permissiones illae in praxi consistant, alii vero factis palam ostenderent, permissionum colore se ad praedictae constitutionis observantiam minime teneri, iuxta illa quae in ipsâ constitutione praescribuntur. Itaque praefatus praedecessor noster, quo christianae Religionis puritatem, quae in iis regionibus per exactam praememoratae constitutionis observantiam servanda erat, assereret et controversiis istiusmodi finem aliquando imponeret, examini perquam diligenti totum permissionum negotium commisit, ita ut a theologis, tum etiam a S.R.E. Cardinalibus sacrae Inquisitioni praepositis, mature serioque discuteretur. Antequam vero supremam de illis sententiam pronuntiaret, ad pleniorem facti notitiam obtinendam, omnes et singulos, quotquot in Urbe existerent, Sinarum missionarios, tum. etiam nonnullos iuvenes, qui ex iis regionibus in Europam educationis et christianae rei addiscendae causa venerant, ad examen super his, servato iuris ordine, vocari iussit.

[blocks in formation]

mo studio ac diligentiâ examinari curavimus; neque laborem nostrum tantum, sed Cardinalium quoque et sacrae Inquisitionis consultorum doctrinam et consilium exquisivimus; ac tandem satis aperte compertum habemus, antedictas permissiones nunquam Declarat per a S. Sede probatas, Apostolicae Clementis quam a S. Se- Papae XI. constitutioni repugnare atque quam approbatas adversari, utpote quae partim Caeremonias ius decisioni- Ritusque Sinenses a praedictâ constitutione bus adversari. proscriptos admittant ac veluti probatos atque utendos concedant, partim regulis in ipsâ traditis ad vitandum superstitionis periculum opponantur.

missiones nun

fuisse, immo e

missiones re

nullat, earum

mnat.

Easdem per- § 18. Nolentes itaque, quemquam ad probat et an- constitutionem ipsam summo christianae que praxim da- religionis damno malitiose evertendam permissionibus eiusmodi uti, definimus ac declaramus, praefatas permissiones ita esse habendas, ac si nunquam extitissent, earumque praxim tamquam superstitiosam omnino damnamus et execramur. Itaque praesentis huius nostrae constitutionis perpetuo valiturae vi revocamus, rescindimus, abrogamus atque omni vigore et effectu vacuas esse volumus omnes illas et singulas permissiones; easque semper uti cassas, irritas, invalidas et nullius prorsus roboris aut vigoris habendas esse dicimus ac pronunciamus.

Quaecumque

a Clemente XI.

§ 19. Praeterea cum Clemens Papa XI. interdicta fue- in constitutione Ex illâ die apposuerit runt, iterum expresse inter- haec verba: per praemissa nihilominus

dicit.

Permissionum usum omnibus

non vetari, quominus erga defunctos peragi possint alia, si quae sint, quae vere superstitiosa non sint etc., nos dicimus. et declaramus, ea verba, alia si quae sint, intelligenda esse de usibus et caeremoniis diversis ab illis, quas idem Pontifex apostolicâ constitutione iam interdixerat, et quas nos pariter eâdem auctoritate configimus atque interdicimus, ne antedictis permissionibus, quas omnino damnatas volumus, ullus in posterum locus pateat.

§ 20. Districte itaque prohibemus, ne prohibet. quis Archiepiscopus, aut Episcopus, aut Vicarius, aut Delegatus Apostolicus, aut missionarius tam saecularis quam regularis cuiuscumque Ordinis, congregationis, instituti, etiam Societatis Iesu, aliorumque, Constitutio- de quibus expressa et individua mentio XI. aliter expli- fieri debeat, permissionibus praedictis ullo pacto uti valeat, sive publice sive privatim, sive palam sive clam; neque audeat vel praesumat constitutionis paulo ante citata verba aliter, ac nos supra declaravimus, alicui explicare aut interpretari.

nem Clementis

cari vetat.

observantiam

omnibus et sin

§ 21. Quare ex praedictorum S. R. E. Praesentium Cardinalium consilio, motu quoque proprio et executionem ac certâ scientiâ maturâque deliberatione, gulis iniungit, tum etiam de plenitudine apostolicae po- dat adiectis pœtestatis, Constitutionis praesentis tenore et nis. in virtute sanctae obedientiae praecipimus, et expresse mandamus omnibus et singulis Archiepiscopis et Episcopis in Sinarum Imperio, aliisque regnis et provinciis, sive finitimis, sive adiacentibus, nunc existentibus, aut olim pro tempore futuris, sub poenis suspensionis a Pontificalium exercitio et ab ecclesiae ingressu interdicti, eorum vero officialibus et vicariis in spiritualibus generalibus aliisque eorumdem locorum Ordinariis, Vicariis quoque aut Delegatis Apostolicis, qui Episcopi non sunt, tum etiam eorum Provicariis, et insuper Missionariis universis tam saecularibus quam regularibus cuiuscumque Ordinis, congregationis, instituti, etiam Societatis Iesu, sub poenis privationis quarumcuque, quibus gaudent, facultatum, et suspensionis ab exercitio curae animarum, tum etiam suspensionis a divinis ipso facto incurrendae absque aliâ declaratione, demum excommunicationis latae sententiae, a qua non possint nisi a nobis et a Romano Pontifice pro tempore existente absolvi praeterquam in articulo tantum mortis constituti, additâ quoad regulares etiam vocis activae et passivae privationis poenâ, praecipimus et districte mandamus, ut omnia et singula, quae in hac nostra Constitutione continentur, integre, absolute, inviolabiliter atque immobiliter non modo ipsi observent, sed etiam omni conatu ac studio ea ipsa observari curent a singulis et universis, qui quoquo modo ad eorum curam et regimen spectant; nec colore, causâ, occasione seu praetextu aliquo huic nostrae Constitutioni ullâ in parte contraire aut adversari audeant vel praesumant.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Praescribit novam iuramenti formulam.

§ 23. Postremo ut haec nostra Constitutio in suo robore semper integra et firma maneat, volumus quoque, ut ad formulam iuramenti a Clemente Papa XI. in suâ constitutione praescriptam nonnulla adiiciantur, quae maxime necessaria putavimus. Idcirco omnes, qui praefatae constitutionis vigore sub poenis in eâ contentis iuramentum praestare debebunt, in posterum sequenti formulâ utentur, videlicet: (1) Ego N. missionarius ad Sinas, vel ad regnum N., vel ad provinciam N. a Sede Apostolicà, vel a superioribus meis, iuxta facultates eis a Sede Apostolica concessas, missus vel destinatus, praecepto ac mandato apostolico super Ritibus ac Caeremoniis Sinensibus in Constitutione Clementis Papae XI. hac de re edità, qua praesentis iuramenti formula praescripta

(1) Electo propterea de Nankim praecipit ante consecrationem iuramentum iuxta nov. formulam emittere.

Dilecto filio, Francisco de Sancta Rosa de Viterbio, Electo de Nankim in Indiis Orientalibus,

BENEDICTUS PAPA XIV.
Dilecte fili,

salutem et apostolicam benedictionem.

Provisio facNuper nos in consistorio nostro secreto Ecclesiae Ecclesiae de de Nankim, cui bon. mem. Emmanuel de Iesu MaJarkim. ria ultimus illius Episcopus, dum viveret, praesidebat, per obitum eiusdem Emmanuelis Episcopi extra Romanam Curiam defuncti, pastoris solatio destitutae, de persona tua, nobis et venerabilibus fratribus nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus ob tuorum exigentiam meritorum accepta, de fratrum nostrorum consilio, auctoritate apostolica providimus, teque illi in Episcopum praefecimus et pastorem; curam, regimen et administrationem ipsius Ecclesiae de Nankim tibi in spiritualibus et temporalibus plenarie committendo; prout in nostris desuper super plumbo expeditis literis, quarum tenorem praesentibus pro plene et sufficienter expresso et inserto haberi volumus, uberius Praeceptum continetur. Nunc autem pastoralis officii nostri esse praestandi iu- ducimus, tibi iniungere, prout auctoritate praefata transmittendi tenore praesentium iniungimus, quod, antequam ad Sedem Apo- munus consecrationis suscipias, iuramentum illud,

ramentum et

stolicam.

quod missionarii omnes in Sinis degentes iam emiserunt, hoc est de fideliter, integre et inviolabiliter observando praecepto ac mandato super ritibus et caeremoniis Sinensibus in constitutione felicis recordationis Clementis Papae XI. praedecessoris nostri die xix. martii MDCCXv. hac de re edita, et in

lur. Pont. de Prop. Fide Partis I. Vol. III.

est contento, ac mihi per integram eiusdem Constitutionis lecturam apprime noto, plene ac fideliter parebo, illudque exacte, absolute ac inviolabiliter observabo et absque ullà tergiversatione adimplebo, atque pro virili enitar, ut a christianis Sinensibus, quorum spiritualem directionem quoquo modo me habere contigerit, similis obedientia eidem praestetur. Ac insuper, quantum in me est, numquam patiar, ut Ritus et Caeremoniae Sinenses in literis pastoralibus Patriarchae Alexandrini Macai datis die Iv. novembris MDCCXXI. permissae, ac a SSmo D. N. Benedicto PP. XIV. damnatae, ab eisdem christianis ad praxim deducantur. Si autem (quod Deus avertat) quoquo modo contravenerim, toties quoties id evenerit, poenis per praedictas constitutiones impositis me subiectum agnosco et declaro. Ita tactis sacrosanctis Evangeliis promitto, voveo et iuro. Sic me Deus adiuvet et haec sancta Dei Evangelia.

Ego N. manu propria.

[blocks in formation]

Formula iu

nupera constitutione nostra, quae incipit: Ex quo singulari, confirmata, contento, similiter emittere, ipsumque iuramentum tua subscriptione et sigillo munitum, vel saltem authenticum illius exemplum, ad nos quantocitius transmittere omnino tenearis. In contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque. Forma autem iuramenti, quod praestabis, haec est: Ego Franciscus de Sancta Rosa de Viterbio electus de Nankim, praecepto et mandato ramenti. super ritibus et caeremoniis Sinensibus in constitutione piae mem. Clementis Papae XI. die XIX. martii MDCcxv. hac de re edita, qua praesentis iuramenti formula praescripta est, contento ac mihi per integram eiusdem constitutionis lecturam apprime noto, plene ac fideliter parebo, illudque exacte, absolute et inviolabiliter observabo, et absque ulla tergiversatione adimplebo, atque pro virili enitar ut a meis subditis, aliisve, quorum cura ad me in munere meo spectabit, quantum in me erit, similiter observari et adimpleri curabo. Ac insuper, quantum in me est, nunquam patiar, ut ritus et caeremoniae Sinenses in literis pastoralibus Patriarchae Alexandrini Macai datis die IV. novembris MDCCXXI. permissae, ac a sanctissimo domino nostro Benedicto Papa XIV. damnatae, ab eisdem subditis ad praxim deducantur; si autem (quod Deus avertat) quoquomodo contravenerim, toties, quoties id evenerit, poenis per praefatas constitutiones impositis me subiectum agnosco et declaro. Ita, tactis Sacrosanctis Evangeliis, promitto, voveo et iuro; sic me Deus adiuvet, et haec Sancta Dei Evangelia. Ego Franciscus de Sancta Rosa de Viterbio electus de Nankim manu propria.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris, die 1. decembris MDCCXLII., pontificatus nostri anno III.

11

Exemplorum auctoritas.

Sanctio constitutionis.

dicat, ut in amplissimis illis regionibus evangelica lux clare nitideque effulgeat, ac praepotenti manu suâ sic pia nostra consilia promoveat, ut regionum earumdem pastores intelligant planeque sibi persuadeant obligationem, qua ipsi tenentur vocem nostram audire et sequi. Confidimus quoque, Deo favente, ex eorum cordibus inanem illum metum sublatum iri, ne videlicet per exactam pontificiorum decretorum observantiam infidelium conversio retardetur. Nam haec a divinâ gratiâ sperari potissimum debet, quae quidem ab eorum ministerio longe non aberit, si christianae Religionis veritatem impavide praedicaverint, atque eâ puritate, qua ipsis ab Apostolicâ hac S. Sede tradita est, parati quoque ad eam propugnandam sanguinem effundere, exemplo SS. Apostolorum aliorumque christianae fidei clarissimorum propugnatorum, quorum sanguis tantum abfuit ut Evangelii cursum interciperet aut retardaret, ut potius vineam Domini florentem magis et fidelium animarum copiosiorem effecerit. Nos quidem pro viribus nostris Deum obsecrabimus, ut invictam illis hanc animi firmitatem et apostolici zeli robur concedat. Verum ad eorum memoriam deducimus, ut, quando ad sacras missiones destinantur, se tamquam veros Iesu Christi discipulos cogitent, et ab eodem se missos fuisse, non ad gaudia temporalia sed ad magna certamina, non ad honores sed ad despectiones, non ad otium sed ad labores, non ad requiem sed ad afferendum fructum multum in patientiâ.

§ 25. Volumus autem, ut earumdem praesentium transumptis etiam impressis, manu alicuius notarii publici subscriptis, et sigillo personae in dignitate ecclesiasticâ constitutae munitis, eadem fides prorsus adhibeatur, quae ipsis originalibus literis adhiberetur, si forent exhibitae vel ostensae.

§ 26. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis, innovationis, revocationis, rescissionis, abolitionis, cassationis, annullationis, damnationis ac ordinationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac BB. Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, v. idus iulii anno Incarnationis Dominicae MDCCXLII., pontificatus nostri anno II.

(1) Ex Bull. P. de Prop. Fide pag. 71. coll. etc.

XXVI.

Episcopo latino Auxerensi idioma illyricum callenti concedit et committit ordines etiam sacros ritu Graeco-Rutheno conferre iis, qui, in variis dioecesibus Dalmatiae, Serviano schismate eiurato, clericali militiae adscribi velint (1).

Venerabili fratri Matthaeo Episcopo Auxerensi,

BENEDICTUS PP. XIV.

Venerabilis frater,

salutem et apostolicam benedictionem.

E sublimi Sedis Apostolicae speculâ circumspicientes dominicum gregem a pastorum Principe tenuitati praecipue nostrae commendatum ea providere curamus, quae in unaquaque eius parte ad salutem conservandamque spiritualem vitam conferre possunt.

§ 1. Quod cum propositum sit nobis, et modo intelligamus opportunum esse, ut, qui in Dalmatiae dioecesibus a Serviano schismate ad verum Christi ovile redierunt aut redituri sunt, sacerdotes et ecclesiasticae Hierarchiae reliquos habeant a catholico Episcopo consecratos Graeco ipsorum Rutheno ritu; quocirca ut quotquot inter suae gentis catholicos clericali militiae dare nomen cupiunt, a schismatico Antistite initiarentur, hanc abrumpere absurdam nimis et a sacris canonibus vetitam consuetudinem constituimus, adacti metu ne, non penitus discissâ cum morbosis pseudo-episcopis societate, occulte venenum hauriant in ceteras oves dispergendum, nec bonâ deinceps utantur valetudine.

[blocks in formation]

§ 2. Huic ut occurramus periculo, utque frequentissimae illorum paroeciae a paro- co-Rutheno richis prorsus Romanae Ecclesiae coniunctis administrentur, optimum visum est, dare alicui latino catholico Episcopo, qui eam linguam et caeremonias calleat, facultatem cooptandi in ecclesiasticos ordines eodem Graeco-Rutheno ritu, non solum in propriâ, sed etiam in alienis dioecesibus Dalmatiae Veneto imperio subiectis, habito primum consensu ab Ordinariis, quotquot, dimissorialibus a proprio Antistite acceptis, eius populi paroecias aliaque sacra ministeria curare debent: quo tempore atque oc

[blocks in formation]

(1) Ex Tabulario Cong. de Prop. Fide. Cum ab haeresi Monophysitarum ad orthodoxam fidem, divino favente numine, in Ciliciae, Syriaeque partibus ingens clericorum et laicorum Armenorum multitudo conversa fuisset, nec amplius ferre possent haereticos praesules catholicas occupare ecclesias, inito communi consilio, decreverunt, Patriarcham sibi praeficere, qui interruptam post Sac. Concilii Florentini tempora gentis Armenicae cum Romana Ecclesia omnium ecclesiarum matre et magistra unionem redintegraret. Itaque in nobilissima Syriae urbe Alepo, mense novembris anno domini MDCCXL. in Ecclesia S. Mariae congregati Iacobus Alepi, Melchior Marcarius Mardini et Isaac Kellesii praesules unacum presbyteris, clericis et populo, in Patriarcham suae nationis eligendum curarunt Abrahamum Vartabiet, olim antedictae Alepensis Ecclesiae antistitem, Petri nomine assumpto, virum gravem et prudentem, quique spatio triginta et amplius annorum in propaganda apud suos orthodoxa religione claruerat: datisque hac de electione seu postulatione ad Sedem Apostolicam literis Sanctissimum ac Sapientissimum Pontificem D. N. Benedictum XIV. demisissime rogarunt, ut

nitudine sibi tradita Ecclesiis praetulit universis, sollicitudo requirit, ut circa cuiuslibet Ecclesiae statum sic vigilanter excogitet, sicque prospiciat diligenter, quod per eius providentiam circumspectam nunc per simplicis provisionis officium, quandoque vero per ministerium translationis accommode, prout personarum locorum et temporum qualitas exigit, atque ecclesiarum utilitas persuadet, ecclesiis singulis pastor accedat idoneus et rector providus deputetur, qui populum sibi commissum salubriter dirigat et informet, ac bona ecclesiae sibi creditae non solum gubernet utiliter, sed etiam multimodis efferat incrementis.

§ 1. Sane Patriarchali Ecclesia Ciliciae Armenorum certo quem praesentibus haberi volumus pro expresso modo pastoris solatio ad praesens destituta, nos vacatione huiusmodi fide dignis relationibus intellecta, ad provisionem eiusdem ecclesiae celerem et felicem, ne ecclesia ipsa longae vacationis exponatur incommodis, paternis et sollicitis studiis intendentes, post deliberationem quam de praeficiendo eidem ecclesiae personam utilem ac etiam fructuosam cum venn. fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus habuimus diligentem, demum ad te nuper Archiepiscopum Alepen. quem venerabiles etiam fratres nostri Episcopi et dilecti filii Clerus nationis Armenorum iuxta eorum morem ad praedictam Ecclesiam Patriarchalem elegerunt seu postularunt; consideratis grandium virtutum meritis quibus personam tuam illarum largitor altissimus multipliciter insignivit, et quod tu qui Ecclesiae Alepen. hactenus laudabiliter praefuisti, quique fidem catholicam iu

electum auctoritate sua confirmaret, eique pallium pontificiae potestatis insigne tribuere dignaretur. Quod ut Petrus Abrahamus electus Patriarcha facilius consequeretur, utque nonnulla alia commissi sibi populi negotia expediret, iter in urbem aggressus est, laboriosum quidem et periculis plenum, sed tanta alacritate susceptum, ut acerbos podagrae dolores, quibuscum saepe conflictabatur, spe deosculandi quantocius pedes pontificios et sacra Apostolorum limina visitandi, vix sentire visus sit: sequuti sunt Petrum Abrahamum comites viae Isaac Kellesii Episcopus, Nicolaus Mira Presbyter et Simeon Diaconus. Romam autem non pervenere ante diem XIII. augusti anni MDCCXLII. Nam paulo post quam electus fuerat, ut haereticorum persecutionem declinaret, in Montem Libanum, ubi a Patriarcha et optimatibus Maronitis humanissime olim exceptus fuerat, et amplum ad habitandum monasterium sub invocatione S. Salvatoris exceperat, secedendum ei fuit per aliquot menses; deinde suscepta e Syria in Urbem navigatio fuit diuturnior, quam ut consuevit, saeva nimirum plus solito hyeme. Ut vero in Urbem advenit, excepit hominem Sanctissimus Pontifex luculentioribus, quam caete

« ÖncekiDevam »