Sayfadaki görseller
PDF
ePub

quem semel declaravit Sancta Mater Ecclesia, nec unquam ab eo sensu, altioris intelligentiae specie et nomine, recedendum. Crescat igitur et multum vehementerque proficiat, tam singulorum, quam omnium, tam unius hominis, quam totius Ecclesiae, aetatum ac saeculorum gradibus, intelligentia, scientia, sapientia: sed in suo dumtaxat genere, in eodem scilicet dogmate, eodem sensu, eademque sententia (1).

CANONES.

1. Si quis dixerit, in revelatione divina nulla vera et proprie dicta mysteria contineri, sed universa fidei dogmata posse per rationem rite excultam e naturalibus principiis intelligi et demonstrari; anathema sit.

2. Si quis dixerit, disciplinas humanas ea cum libertate tractandas esse, ut earum assertiones, etsi doctrinae revelatae adversentur, tanquam verae retineri, neque ab Ecclesia proscribi possint; anathema sit.

3. Si quis dixerit, fieri posse, ut dogmatibus ab Ecclesia propositis aliquando, secundum progressum scientiae, sensus tribuendus sit alius ab eo, quem intellexit et intelligit Ecclesia; anathema sit.

Itaque supremi pastoralis Nostri officii debitum exequentes, omnes Christi fideles, maxime vero eos, qui praesunt vel docendi munere funguntur, per viscera Iesu Christi obtestamur, nec non eiusdem Dei et Salvatoris nostri auctoritate iubemus, ut ad hos errores e Sancta Ecclesia eliminandos atque purissimae fidei lucem pandendam studium et operam conferant.

Quoniam vero satis non est, haereticam pravitatem devitare, nisi ii quoque errores diligenter fugiantur, qui ad illam plus minusve accedunt; omnes officii monemus, servandi etiam Constitutiones et Decreta, quibus pravae eiusmodi opiniones, quae isthic diserte non enumerantur, ab hac Sancta Sede proscriptae et prohibitae sunt.

Adiungitur hic canon quintus capitis tertii, prout in Congregatione generali approbatus est, suo loco inter canones capitis III. inserendus:

5. Si quis dixerit, assensum fidei christianae non esse liberum, sed argumentis humanae rationis necessario produci; aut ad solam fidem vivam quae per charitatem operatur, gratiam Dei necessariam esse; a. s.

h.

In capite quarto schematis de fide catholica paragraphus, quae incipit Neque solum (pag. 68.), sic reformata proponitur:

Neque solum fides et ratio inter se dissidere nunquam possunt, sed opem quoque sibi mutuam ferunt, cum recta ratio fidei fundamenta demonstret, eiusque lumine illustrata rerum divinarum scientia excolat; fides vero rationem ab erroribus liberet ac tueatur, eamque multiplici cognitione instruat. Quapropter tantum abest, ut Ecclesia humanarum artium et disciplinarum culturae obsistat, ut hanc multis iuvet atque promoveat. Non enim utilitates ab iis ad hominum vitam dimanantes ignorat, et sicut a Deo profectae sunt, ita rite tractatas ad Deum, gratia eius iuvante, ducere confitetur. Nec sane ipsa vetat, ne huiusmodi disciplinae in suo quaeque ambitu propriis utantur principiis et propria methodo; sed iustam hanc libertatem agnoscere, illud cavet, ne divinae doctrinae repugnando errores in se suscipiant, aut fines prorsus transgressae ea, quae sunt fidei, occupent et perturbent. Neque enim fidei doctrina, quam Deus revelavit, velut philosophicum inventum proposita est humanis ingeniis

(1) S. Vinc. Lir. Common. n. 28.

perficienda, sed tanquam divinum depositum Christi Sponsae tradita fideliter custodienda et infallibiliter declaranda.

Secundus quoque ex canonibus eidem capiti subiectis in hunc modum reformatus proponitur :

Si quis dixerit, disciplinas humanas ea cum libertate tractandas esse, ut earum assertiones, etiamsi doctrinae revelatae adversentur, tanquam verae retineri neque ab Ecclesia proscribi possint; anathema sis.

Tertius vero canonum, qui ad caput secundum pertinent, legendus est sicut prius legebatur, scilicet:

Si quis dixerit, hominem ad cognitionem, quae naturalem superet, divinitus evehi non posse, sed ex se ipso ad omnis tandem veri et boni possessionem iugi profectu pertingere posse et debere; anathema sit.

Monitum.

Schematis de Fide catholica Conclusio, quae incipit ab his verbis: «Itaque supremi Pastoralis, etc., cum de ea in ultima Congregatione generali non satis explicite actum fuerit, adhuc debet subiici Patrum suffragiis, antequam ad ferenda suffragia de toto Capite IV. procedatur. Ideo monentur Reverendissimi Patres, ut hunc in finem Emendationes de Capite quarto huius Schematis propositas etiam ad proximam Congregationem generalem secum deferre velint. E Secretaria Concilii Vaticani d. 9. Aprilis 1870.

[blocks in formation]

Cum post diutinos gravesque labores, quibus Deus benedixit, sufficiens materia pro celebranda publica Sessione in promtu sit, SS. Dominus Noster statuit, ut III. Sessio ss. oecumenici Concilii Vaticani habeatur proxima Dominica, quae est Dominica in Albis, dies 24ta currentis mensis Aprilis.

In hac Sessione suffragia Patrum de Constitutione dogmatica, quae inscribitur: De Fide Catholica, exquirentur eadem forma, quae nuper in Congregatione generali adhibita est, ita scilicet, ut nomina singulorum Concilii Patrum iuxta ordinem dignitatis et promotionis alta voce recitentur, iique, quorum nomina fuerint recitata, statim surgant, et alta ac intelligibili voce suffragium edant respondendo: Placet, vel: Non placet.

Animadvertendum quippe est, quod in publica Sessione iuxta Litteras Apostolicas: Multiplices inter dd. 27. Novembris 1869 num. VIII., quo modus procedendi in Sessionibus publicis praescribitur, non liceat aliter suffragium dare, nisi pure et simpliciter per verba : Placet aut: Non placet, excluso alio quovis modo.

Dies autem proximae Congregationis generalis post Sessionem publicam habendae significabitur Patribus per Monitum typis impressum una cum argumento, quod in ea tractandum erit.

E Secretaria Concilii Vaticani d. 18. Aprilis 1870.

JOSEPHUS

Ep. S. Hippolyti, Secretar.

2.

Schema constitutionis dogmaticae de Ecclesia Christi patrum examini propositum.

Pius episcopus servus servorum dei sacro approbante concilio ad perpetuam rei memoriam.

Supremi pastoris apostolicum ministerium (1), in quo Dei ineffabili providentia et misericordia positi sumus, sollicite ac continuo Nos urget, ut nihil praetermittamus, quo via, quae ad vitam et salutem ducit aeternam, omnibus hominibus pateat, et qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad lucem et agnitionem veritatis perveniant. Cum igitur Deus ac Salvator noster totius salutiferae doctrinae veritatem, et mediorum salutis thesauros, in Ecclesiam suam quasi in depositorium dives contulerit, ut omnes sumant ex ea potum vitae (a): in primis ipsa vera Ecclesia et errantibus indicanda et fidelibus instantius commendanda est, ut illi ad viam salutis adducantur, hi autem in ea confirmentur et crescant. Quare Nostri muneris esse ducimus, potiora capita verae et catholicae doctrinae, de Ecclesiae natura, proprietatibus, ac potestate exponere, et grassantes oppositos errores subiectis Canonum articulis condemnare.

CAPUT I.

Ecclesiam esse corpus Christi mysticum (2).

Unigenitus Dei Filius, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, quique nulla unquam aetate miseris Adae filiis ope sua defuit (3), in ea plenitudine temporis, quae sempiterno consilio fuerat praestituta (b), in similitudinem hominum factus (c) visibilis apparuit in assumpta nostri corporis forma, ut terreni homines atque carnales novum hominem induentes,

(a) Cf. s. Iren. adv. haer. 1. III. c. 4. (b) S. Ambros. de fid. ad b. Hieron. presbyt. ap. Mai VV. Scriptt. tom. VII. par. I. p. 159. (c) Ep. ad Philipp. II. 7.

qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis (a), corpus efformarent mysticum, cuius ipse exsisteret caput. Ad hanc vero mystici corporis unionem efficiendam, Christus Dominus sacrum regenerationis et renovationis instituit lavacrum, quo filii hominum tot nominibus inter se divisi, maxime vero peccatis dilapsi, ab omni culparum sorde mundati membra essent ad invicem (b), suoque divino capiti fide, spe, et caritate coniuncti, uno eius spiritu omnes vivificarentur, ac coelestium gratiarum et charismatum dona cumulate reciperent. Atque haec est, quae, ut fidelium mentibus obiiciatur alteque defixa haereat, satis nunquam commendari potest, praecellens Ecclesiae species, cuius caput est Christus (c), ex quo totum corpus compactum, et connexum per omnem iuncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate (d).

CAPUT II.

Christianam religionem nonnisi in Ecclesia et per Ecclesiam a Christo fundatam excoli posse (4).

Hanc Ecclesiam, quam acquisivit sanguine suo, et tanquam sponsam unice electam aeternum dilexit, auctor fidei et consummator Iesus ipsa fundavit atque instituit, et per Apostolos suos eorumque successores iugiter usque ad consummationem saeculi in universo mundo et ex omni creatura colligendam, docendam, moderandamque praecepit, ut una esset gens sancta, unus populus acceptabilis, sectator bonorum operum (e). Neque enim evangelicae legis ea ratio est, ut excluso quovis societatis vinculo veri adoratores singuli seorsum Patrem adorent in spiritu et veritate; sed religionem suam ita societati a se institutae inhaerentem Redemptor noster voluit, ut cum ea penitus conserta ac veluti concreta maneret, et extra illam vera Christi religio nulla esset.

CAPUT III.

Ecclesiam esse societatem veram, perfectam, spiritualem et supernaturalem (5).

Docemus autem ac declaramus, Ecclesiae inesse omnes verae societatis qualitates. Neque societas haec indefinita vel informis

(a) Ep. ad Ephes. IV. 24. (b) Cf. ep. ad Ephes. IV. 4-25. coll. ep. I. ad Cor. XII. 12-14. (c) Ep. ad Coloss. I. 18. (d) Ep. ad Ephes. IV. 16.

(e) Ep. ad Tit. II. 14.

a Christo relicta est; sed quemadmodum ab ipso suam exsistentiam habet: ita eiusdem voluntate ac lege suam exsistendi formam suamque constitutionem accepit. Neqne eadem membrum est sive pars alterius cuiuslibet societatis, nec cum alia quavis confusa aut commiscenda; sed adeo in semetipsa perfecta, ut dum ab omnibus humanis societatibus distinguitur, supra eas tamen quam maxime evehatur. Ab inexhausto enim misericordiae Dei Patris fonte profecta, per incarnati ipsius Verbi ministerium operamque fundata, in Spiritu sancto constituta est, qui in Apostolos primum largissime effusus, abunde etiam iugiter diffunditur in filios adoptionis, ut iidem lumine eius collustrati una mentium fide et Deo adhaereant et inter se cohaereant; ut pignus haereditatis in cordibus suis circumferentes, carnis desideria ab eius, quae in mundo est, concupiscentiae corruptione avellant, et beata una communique spe firmati, concupiscant promissam aeternam Dei gloriam, atque adeo per bona opera certam suam vocationem et electionem faciant (a). Quum autem his bonorum divitiis in Ecclesia homines per Spiritum sanctum augeantur, atque his eiusdem sancti Spiritus nexibus in unitate cohaereant: Ecclesia ipsa spiritualis societas est, atque ordinis omnino supernaturalis.

CAPUT IV.

Ecclesiam esse societatem visibilem.

Absit tamen (6), ut quis credat, Ecclesiae membra nonnisi internis ac latentibus vinculis iungi, et abditam inde societatem ac prorsus invisibilem fieri. Aeterna siquidem Dei sapientia ac virtus voluit, spiritualibus et invisibilibus vinculis, quibus fideles supremo ac invisibili Ecclesiae capiti per Spiritum sanctum adhaerent, externa quoque ac visibilia respondere, ut spiritualis illa ac supernaturalis societas extrinsecus appareret, et conspicua patesceret. Hinc visibile magisterium, a quo credenda interius. exteriusque profitenda fides (b) publice proponatur; visibile quoque ministerium, quod visibilia Dei mysteria, quibus interior sanctificatio hominibus et debitus Deo cultus comparatur, munere publico moderatur ac curat; visibile regimen, quod membrorum inter se communionem ordinat, externamque omnem et publicam fidelium in Ecclesia vitam disponit ac dirigit; visibile demum totum Ecclesiae corpus, ad quod non iusti tantum aut praedestinati pertinent, sed etiam peccatores, professione tamen fidei et communione cum eo coniuncti. Quibus fit (7), ut Christi

(a) Ep. II. b. Pet. Ap. I. 10. (b) Cf. ep. ad Rom. X. 10.

« ÖncekiDevam »