Sayfadaki görseller
PDF
ePub

[Manichæi, quam vocant] fundam [enti,] cap. 5. [tom. viii. col. 154.]-Ibi [dem] enim Ecclesiam sumit pro primitiva congregatione fidelium eorum, qui Christum viderunt, audierunt, et Sui testes extiterunt.

Th. Wald.-Doctrinal. [Fidei,] lib. ii. [art. ii.] cap. 21. [p. 201.] Sufficiat. . . . Universali Ecclesiæ pro præconio potestatis suæ modernæ, quod olim hoc fecerit. Unde gloria potestatis ejus, [quasi per cujusdam majestatis imperium,] valeret [volaret] ad posteros; ita quod adhuc sine [ejus] (primæ Ecclesiæ) auctoritate, (quæ est auctoritas Testificandi, sicut postea explicat,) Scriptura aliqua nec legi poterit, nec haberi pro certa. Et hoc sapuit, cum diceret Evangelio non crederem, &c.

[ocr errors]

Augustinus:

Non [Nec tamen hic] laudo supercilium, quod quidam attollunt, volentes occasione hujus Dicti decretum Patrum in Ecclesia majoris esse auctoritatis, culminis, et ponderis, quam sit auctoritas Scripturarum. Quod quidem non tam videtur ineptum, quam fatuum; nisi quis talis dicat, Philippum fuisse majorem Christo, quando induxit Nathanielem ad credendum Christum esse illum, quem scripsit Moses in Lege et Prophetis, sine cujus auctoritate (testimonio) tunc non advertisset [adverteret.] Et, si sic, dicat conformiter, parentes nostros carnales aut pædagogos esse altiores et eminentiores Christo; quia eorum auctoritate (testimonio) ab infantia didicimus, quid de Christo sit credendum, quid sperandum.

Joh. Driedo, de Eccl. Script. et Dogm., lib. iv. c. 4. [tom. i. fol. 240.]

Augustinus autem, cum dicit: "Ego Evangelio non crederem, nisi me Catholicæ Ecclesiæ commoneret auctoritas," [S. Aug., contr. epist. Manichæi, quam vocant fundamenti, cap. 5.-Op. tom. viii. col. 154.]—intelligit de Ecclesia Catholica, quæ fuit ab initio Christianæ Fidei, secundum successionem [seriem successionis] Episcoporum, crescens ad hæc usque tempora: quæ sane Ecclesia complectitur collegium Apostolorum, qui, Christum et miracula Ejus videntes,

doctrinamque Fidei ex ore Ejus audientes, Scripturas [Evangelicas] tradiderunt.

Gerard. Joh. Vossius, præf. in dissertat. de geneal. Christi. [This Preface is not found in the works of Vossius, ed. Amstelod. 1701, where (in tom. vi.) the dissertation occurs without the preface.-Vid. Gerardi Joan. Vossii Dissertat. Gemin., ed. Amstelod. 1643; præfat. ad Albert. Conrad., &c. . . . . Amstelodamens. Reip. Consul.]

....

Unde potius codices eos, qui canonem Scripturæ conficiunt, [constituunt,] a Prophetis esse et Apostolis profectos colligatur, quam quod, sicuti apud nationes lampada alii aliis dabant, . . . . ita, longeque certius, Ecclesia, fidelis Scripturarum custos, has ipsas, quasi de manu in manus, tradiderit nobis? Nec eo offendi aliquis debet, quod de Scripturis, ut traditionibus, loquar; cum hæ in iis, quæ Apostoli tradidere, familiam ducant.

AD NUM. XII., XIII., XLIII.

Vinc. Lirin.-Commonitor. cap. iv., xxv., xxxix. [ap. Galland. tom. x. p. 103, et seq.]

Quicquid non unus, aut duo tantum, sed omnes pariter, uno eodemque consensu, aperte, frequenter, perseveranter tenuisse, scripsisse, docuisse cognoverimus [cognoverit (Christianus,) id sibi quoque intelligat absque ulla dubitatione credendum. (Cap. iii. p. 104.)]-Quicquid universaliter traditum sit, quod ubique, quod semper, quod ab omnibus creditum, id pro indubitato, certo, ratoque habeatur. [These precise words. have not been found; but their substance is contained in the following:-In ipsa item Catholica Ecclesia magnopere curandum est, ut id teneamus, quod ubique, quod semper, quod ab omnibus creditum est. Hoc est etenim vere proprieque Catholicum. (Cap. ii. p. 103.)-Credendum est, ut quicquid vel omnes vel plures uno eodemque sensu firmaverint, id pro indubitato, certo, ratoque, habeatur. (Cap. xxviii. p. 114.)].

[ocr errors]

Quicquid vero, quamvis ille Sanctus et Doctus, quamvis Episcopus, quamvis Confessor et Martyr, præter omnes, aut etiam contra omnes senserit, id inter proprias et occultas

[blocks in formation]
[ocr errors]

(apocryphas) et privatas opiniunculas, a communis, publicæ, ac generalis sententiæ auctoritate, secretum sit. [Cap. xxviii. p. 114.]

Antiqua Sanctorum Patrum Consensio non in omnibus Divinæ Legis quæstiunculis, sed solum, certe præcipue, in Fidei regula, magno nobis studio [et] investiganda est, et sequenda. [Ibid.]

AD NUM. CXCIX. IN MARGINE.

Conr. Horneius, de Sacra Scriptura.

Consensus enim Ecclesiæ non est principium constitutivum rerum credendarum, sed confirmativum seu roborativum tantum. [These words have escaped a long and diligent search.-Vid. autem Conradi Horneii lib. de Sacris et Divinis Scripturis, (ed. Helmaestadii, 1633.) disp. i. quæst. 2. p. 58.-Cum enim nec Ecclesia ipsa, nec ejus auctoritas, fundamentum Fidei esse possint, quatenus talia sunt: (nam nec Ecclesia, ut Ecclesia, nec auctoritas ullius Doctoris, ut est auctoritas talis, Revelatio ipsa et Verbum Dei sunt; propter quod solum tamen creditur quicquid creditur, ut supra ostensum est:) ita propter Ecclesiæ auctoritatem omnia credi, imo Ecclesiam solam, et ejus auctoritatem, primarium, immediatum, et universale fundamentum Fidei esse, ȧkupoλoyovσiv.-Rursus: (disp. viii. quæst. 2. p. 1033.) Quum in Concilio etiam Universali totius Ecclesiæ definitum aliquid est, non ideo id credendum, quia sic Synodus aut Ecclesia illud definiit, sed quia ita in Verbo Dei continetur, et Christus atque Apostoli docuerunt.—Rursus: (ibid. p. 1045.) Credere ea, quæ Ecclesia non sancit, sed ab Apostolis accepta docet, non est credere aliquid propter auctoritatem, sed (propter) testimonium tantum Ecclesiæ.

... Respondeo, testimonium illud, quod primitiva Ecclesia concorditer, tum de S. Scripturis, tum de doctrina Fidei, perhibet, sine omni dubio certum ac infallibile esse, et regulam etiam talem; at non præcipuam, sed secundariam

tantum: solum autem Verbum Divinum præcipuam et principalem illam normam esse, &c.-Et passim.]

AD COROLLARIUM POST NUM. ULT.

Vinc. Lirinen.-Commonitor. cap. ii. et antepenult. [ap. Galland. Biblioth. tom. x. pp. 103, 115.]

(Qui) in Fide sanus atque integer permanere vult, duplici modo munire fidem suam, Domino adjuvante, debet: [primum, scilicet,] Divinæ Legis auctoritate, tum deinde Eccl. Catholicæ traditione: [Cap. ii. p. 103.] . . . . non, quia canon (Scripturæ) solus non sibi ad universa sufficiat, sed quia, verba Divina pro suo plerique arbitratu interpretantes, varias opiniones erroresque concipiant. [Cap. xxix. p. 115.]

Ph. Melancthon, Resp. ad Clerum Colon.

Regulam doctrinæ sequimur certam: Scripta Prophetarum et Apostolorum: Symbola, Apostolicum, Nicænum, et S. Athanasii Sententias Synodorum veterum quæ probantur, Nicænæ, Byzantinæ, Ephesina, Chalcedonensis; et similia purioris Ecclesiæ vetustæ testimonia. Nec dubitamus hoc genus doctrinæ, quod profitentur Ecclesiæ nostræ, vere esse consensum Ecclesiæ Catholicæ. [Melancth. Op. (ed. Witebergæ, 1601.) tom. ii. p. 96.-Vid. etiam, p. 113.-Hanc esse communem doctrinam Ecclesiarum nostrarum scio; nec dubito hoc totum doctrinæ genus, quod sonat in Ecclesiis nostris, vere esse consensum Ecclesia Catholicæ Dei, inde usque ab initio.]

Ecclesiæ nostræ habent evidens et firmum testimonium primæ Ecclesiæ, quod non dubito omnium posteriorum judiciis opponere, qui veterem doctrinam, veteresque ritus, multis erroribus contaminarunt. [These words have not been found; but see p. 101, where the following words occur: Respondemus, nos fideliter (ut supra dictum est) tueri consensum Catholicæ Ecclesiæ Christi; et adfirmamus nos de Symbolis non dissentire a probatis scriptoribus veteribus; congruere etiam ætatem illam nobiscum existimamus

in cæteris nostris sententiis, si dextre de ea judicetur. Etsi enim ipsi scriptores sæpe negligentius loquuntur, et quædam privata exempla reperiri possunt, quæ nostris ritibus adversantur, tamen mos Ecclesiæ publicus fere convenit nobiscum.

Paulatim etiam hæ superstitiones irrepserunt.-See, also, Apolog. Protest. tom. ii. p. 782.-Sentimus etiam hanc ipsam doctrinam, quæ in Ecclesiis nostris proponitur, vere esse sententiam scriptorum Propheticorum et Apostolicorum, de qua Symbolorum et probatorum scriptorum testimonia extant.]

Mart. Chemnit., i. parte Exam. Conc. Trid., de Traditionib., [pp. 64, 67,71; ed. Francof. 1596.]

[§ Tertium genus.] Simplex veritas, firmiter fundata, et sibi bene conscia, nec reformidat nec subterfugit vera antiquitatis testimonia.

[§ Quartum genus.] Nullum est dubium, primitivam Ecclesiam accepisse ab Apostolis, et viris Apostolicis, non tantum Textum, [sic]ut loquimur, Scripturæ, verum etiam legitimam et nativam ejus interpretationem.

[§ Sextum genus.] Fatemur nos ab illis dissentire, qui fingunt opiniones, quæ nulla habent testimonia ullius temporis in Ecclesia. . . . Sentimus etiam nullum dogma in Ecclesia novum, et cum tota antiquitate pugnans, recipiendum.

[ocr errors]

T

« ÖncekiDevam »