Sayfadaki görseller
PDF
ePub

VI.

episcopatus quatuordecim. Whitus tuus, in funere Mariæ, BOOK quemadmodum ad te scripsi cum essem Basileæ, habuit ad populum insanam, et turbulentissimam concionem; omnia potius tentanda esse, quàm ut quicquam de religione immutaretur. Bonum factum, si quis exules reduces interfecerit. Accusatus est seditionis à marchione Vintoniensi thesaurario, et Hetho archiepiscopo Eboracensi. Londinensis jussus est, reddere hæredibus D. Ridlæi, quæcunque illis per vim et injuriam eripuerat. Vocabitur brevi ad causæ dictionem; interim jubetur, se domi continere, tanquam in carcere. Regina edixit, ne quis habeat concionem ad populum, neve papista, neve minister evangelii. Id alii factum putant, quòd cum unus tantum esset minister verbi tum temporis Londini, Benthamus, tantus esset numerus papistarum. Alii, quòd audita una tantum Benthami publica concione, populus inter se cæperit litigare de ceremoniis : et alii Genevenses esse vellent, alii Francofordiani. Quicquid est, utinam ne nostri homines nimium prudenter et politicè versari velint in causa Dei. Multi putant D. coquum fore magnum cancellarium; hominem bonum quidem, et pium, uti nôsti; sed illi muneri, meo judicio, non aptissimum. Eliensis hæret adhuc apud Philippum, dum aliquid de ista præclara pace, si Deo placet, transfigatur; quæ qualis, aut quam firma, et diuturna futura sit, ev v youraσ XEITαι. D. Isabella, spero, vocabitur in Angliam. Video enim alios quoque nostros homines, de ea re seriò cogitare. D. Zanchius etiam scribet ad reginam: erat scripturus ad totum parliamentum, nisi ego dissuasissem; id enim mihi videbatur alienum. Cranmerus puer relictus est Argentinæ apud Abelum, ut meæ fidei committeretur: ego ab Abelo mutuo sumpsi coronatos pueri nomine. Oro Julium, ut sarcinam et pecuniam, quam reliquimus numeratam apud te, ad illum mittat Argentinam. Ille tibi curabit cautionem, eamq; vel deponet apud D. Zanchium, vel, si mavis, ad te mittet. Bene vale, mi dulcissime pater, et plus quam animi dimidium mei. Nolo ad te omnia; oportuit enim me etiam ad D. Bullingerum aliquæ scribere : cui ego viro, pro summa ejus erga me humanitate, debeo

III.

PART Francois nous declarerent qu'en toutes choses condescendront ils plustot que de venir a ce de Calais: ne qu'il leur eshappe: et nous leur declarasmes derechef au contraire que sans satisfaire a royaume d'Angleterre nous ne traiterons en facon quelconque avec eux et fut nostre depart sur ce til qu'il y a plus d'apparence de rompre que de conclusion.

So that by this lykewise it may seme, that they agree not best but whether that be for Callais onelye, we doubt much. And thus we bid your good lordshipes most hartely well to fare. From Arras the 18th of November, 1558. Your good lordshipes most assuredly,

Arundell.
Thomas Elye.

N. Wotton.

Ex MSS. Tigur.

Number 44.

A letter of Jewel's to Peter Martyr, from Strasburg, of the state of affairs in England.

Scripta (ut videtur) 1558.

Juellus ad Martyrem.
S. P.

De prima illa nostra profectione, et de novis omnibus, quæ tum ferebantur Basileæ, scripsi ad te per D. Simlerum nostrum. Quinto postridie vix pervenimus Argentinam ; tantoper miseri coacti sumus hærere in luto. Hic omnes nostros invenimus incolumes, et cupidissimos tui. Quid Sandus, Hornus, aliique nostri fecerint in Anglia, nihil adhuc audivimus. Neque id sanè mirum. Profecti enim Argentina ad vicesimum primum Decembris, vix vicesimo post die potuerunt pervenire Antverpiam, quod Rhenus constrictus glacie, illorum, navigationem impediret. Hoc tantum audimus, reditum illorum reginæ esse gratissimum; idque illam non obscurè præ se ferre. Si episcopi pergant porro ut cæperunt, erit brevi magna vilitas episcopatuum. Certum enim est, Christophersonum, rabulam illum Cicestrensem, esse mortuum; quod idem de Vatsono quoq; Lincolniensi nunciatur: quod si ita est, vacant hoc tempore

Quic

VI.

episcopatus quatuordecim. Whitus tuus, in funere Mariæ, BOOK quemadmodum ad te scripsi cum essem Basileæ, habuit ad populum insanam, et turbulentissimam concionem; omnia potius tentanda esse, quàm ut quicquam de religione immutaretur. Bonum factum, si quis exules reduces interfecerit. Accusatus est seditionis à marchione Vintoniensi thesaurario, et Hetho archiepiscopo Eboracensi. Londinensis jussus est, reddere hæredibus D. Ridlæi, quæcunque illis per vim et injuriam eripuerat. Vocabitur brevi ad causæ dictionem; interim jubetur, se domi continere, tanquam in carcere. Regina edixit, ne quis habeat concionem ad populum, neve papista, neve minister evangelii. Id alii factum putant, quòd cum unus tantum esset minister verbi tum temporis Londini, Benthamus, tantus esset numerus papistarum. Alii, quòd audita una tantum Benthami publica concione, populus inter se cæperit litigare de ceremoniis : et alii Genevenses esse vellent, alii Francofordiani. quid est, utinam ne nostri homines nimium prudenter et politicè versari velint in causa Dei. Multi putant D. coquum fore magnum cancellarium; hominem bonum quidem, et pium, uti nôsti; sed illi muneri, meo judicio, non aptissimum. Eliensis hæret adhuc apud Philippum, dum aliquid de ista præclara pace, si Deo placet, transfigatur; quæ qualis, aut quam firma, et diuturna futura sit, fey ev Youvaσ XEITαι. D. Isabella, spero, vocabitur in Angliam. Video enim alios quoque nostros homines, de ea re scriò cogitare. D. Zanchius etiam scribet ad reginam: erat scripturus ad totum parliamentum, nisi ego dissuasissem; id enim mihi videbatur alienum. Cranmerus puer relictus est Argentinæ apud Abelum, ut meæ fidei committeretur: ego ab Abelo mutuo sumpsi coronatos pueri nomine. Oro Julium, ut sarcinam et pecuniam, quam reliquimus numeratam apud te, ad illum mittat Argentinam. Ille tibi curabit cautionem, eamq; vel deponet apud D. Zanchium, vel, si mavis, ad te mittet. Bene vale, mi dulcissime pater, et plus quam animi dimidium mei. Nolo ad te omnia; oportuit enim me etiam ad D. Bullingerum aliquæ scribere: cui ego viro, pro summa ejus erga me humanitate, debeo

PART omnia. Sed ea, quæcunque sunt, non dubito, tibi cum illo fore communia.

III.

D. Hetonus, D. Abelus, D. Springhamus, D. Parkhurstus, te plurimùm salutant, et cùm tibi cupiant omnia, nihil tamen magis cupiunt hoc tempore quàm Angliam. Saluta D. Muraltum, Hermannum, Julium, Juliam, et omnes tuos meosque, meo nomine.

D. Fr. Beti, et D. Acontius, sunt nunc Argentinæ : uterque te plurimùm salutant. Ego D. Beti reddidi literas D. Isabella: id obsecro, ut illi significes.

Argentinæ, 26.
Januar.

Johannes Juellus

INSCRIPTIO.

ex animo, et semper, tuus.

Ornatissimo viro, D. Petro Martyri,
in ecclesiá Tigurinâ professori S.
theologia, domino suo colendis-

simo.

Ex MSS.

Tigur.

Number 45.

A letter of Gualter's to Dr. Masters, advising a thorough

reformation.

Domino Richardo Mastero, medico regio, amico veteri, et fratri suo dilecto.

GRATULABAR mihi non parùm, annis superioribus, quando regnante Edvardo Sexto sanctæ memoriæ, tu prior scribendi officium, quod multis annis intermissum fuerat, repetere cæpisti. At nunc multò magis et tibi et mihi gratulor, vir doctissime, et frater in Christo observande, quòd ea tempora Angliæ vestræ, per Dei clementiam, reducta esse audimus; quando sub reginæ piissimæ tutela, piis hominibus, Deum verè colendi libertas restituetur, et amicorum literæ tutò hinc inde ferri et referri poterunt. Agnoscimus in his admirabilem Dei sapientiam et bonitatem, qui ecclesiæ suæ ærumnas lætis vicibus temperare solet, ne tentationum fluctibus toti obruamur. Faxit idem ille, ut spei fidelium, quam de Angliæ regno jam omnes conceperunt,

VI.

satisfiat. Quod eò magis futurum puto, si quotquot illic in BOOK aliquo dignitatis gradu collocati estis, ecclesiæ et religionis curam ad vos cum primis pertinere memineritis, nec illorum admiseritis consilia, qui cum papatum nec honestè defendi, nec totum retineri posse vident, ad artes convertuntur, quibus religionis forma mixtam, incertam et dubiam fingunt, et eandem, sub evangelicæ reformationis prætextu, ecclesiæ obtrudunt; ex qua deinde facillimus est ad papisticam superstitionem et idolomaniam transitus. Quod non eò scribo, quòd tales apud vos esse sciam, sed quod ne tales sint metuo. Jam enim annis aliquot in Germania, magno ecclesiarum malo experti sumus, quantum ejusmodi homines valeant. Eò quod illorum consilia, carnis judicio, modestiæ plena, et ad alendam concordiam, cumprimis idonea esse videantur, et credibile est, publicum illum humanæ salutis hostem, apud vos quoque sua flabella inventurum, quorum opera papatûs semina retinere studeat. Quibus scripturæ sanctæ, et verbi divini armis, constanter resistendum fuerit, ne dum circa prima initia, aliquam mediocrem animorum offensionem declinare studemus; multa ad tempus duntaxat duratura admittantur, quæ postea vix ullo studio, et non absque gravissimis tentationibus omnino tolli possint. Exempla hujus mali Germanicæ ecclesiæ multa viderunt, quorum consideratione edocti, suspecta habemus quæcunque cum syncera verbi doctrina, aliqua ex parte pugnant. Nec me alia ratione, ut hæc moneam, adduci credas, quam quod Angliæ vestræ, ob veterem consuetudinem, cujus vel sera recordatio mihi etiam hodie jucundissima est, mirificè faveo. De rebus nostris certiorem te reddet Parkhurstus, noster frater, et hospes meus dilectissimus, quem tibi commendatissimum esse velim. Sustinuit ille jam toto quinquennio, graves exilii molestias; inter quas tamen, admirabilem fidei constantiam, et patientiam incredibilem conjunxit. Nunc spe læta plenus, in patriam contendit, ut ecclesiæ renascentis causam pro suo talento adjuvet. Nec dubito, quin bonam operam præstiturus sit, cum scripturarum cognitionem habeat præclaram, et veritatis studiosissimus sit, et à contentionibus abhorreat, quarum studiosi vix VOL. III. P. 3.

A a

« ÖncekiDevam »