Sayfadaki görseller
PDF
ePub

nensi sit quedam ecclesia ordinis militie Jesu Christi cujus Celsitudo Vestra perpetuus administrator existit sub invocatione Conceptionis beate Marie Virginis in qua licet parrochialis non sit nihilominus vicarius et beneficiati predicator thesaurarius et organista existunt per quos divina officia inibi devote celebrantur et tam propter ea quam etiam quia in ecclesia hujusmodi dominicis et festivis diebus verbum Dei predicatur erga illam populi devotio dirigitur ac ad illam multi fideles concurrunt habeatque dicta ecclesia nonnulla bona et jura propria quorum redditus ipsius ecclesie existunt super illis tamen erecta reperiatur una preceptoria quam ad presens quidam Garcias Rodrigez de Tavora nobilis et dicte militie Jesu Christi miles obtinet valoris annui quadraginta vel quinquaginta millium regalium monete istarum partium alimenta vero seu portiones vicarii beneficiatorum predicatoris thesaurarii et organiste prefatorum ex certis redditibus quos pie memorie Emanuel Rex eidem ecclesie applicavit et aliis quos Celsitudo Vestra per suas provisiones auxit persolvuntur quorum una pars expensarum reddituum ejusdem Celsitudinis Vestre in domo Indie et Mine persolvitur reliqua vero pars per prefatum Emanuelem Regem in et super redditibus quarundam domorum in introitu vie que dicitur Rua Nova dos Mercadores et in aliis domibus in eadem Rua Nova dicte civitatis consistentibus da Chamiça vulgariter nuncupatis quas tunc ad ejus vitam quidam Leonellus de Souza cum illarum usufructu tenebat et que postmodum per obitum ejusdem Leonelli ad eandem ecclesiam pleno jure devenerunt cum declaratione tamen quod cum primum dicta ecclesia possessiones et redditus domorum hujusmodi assequeretur tantumdem eidem ecclesie ex redditibus illi pro alimentis hujusmodi expensis reddituum Vestre Celsitudinis in dicta domo Indie et Mine solvi solitis deduceretur prout tempore assequutionis primo nominatarum domorum quas antea quidem magister Melchior tenebat juxta valorem reddituum illarum de eo tempore deductum fuit assignata extitit Celsitudo Vestra augmentum et decorem dicte ecclesie cum alia dicti ordinis in prefata civitate non existat desiderans cuperet ecclesiam prefatam in collegiatam et in ea unum prioratum et alias dignitates necnon canonicatus et prebendas capellanias et alia officia per totidem clericos dicte militie vel saltim illius habitum deferentes per quos eidem ecclesie in divinis laudabiliter deserviri possit et qui in ea capitulum representent apostolica auctoritate erigi quod si fieret et ad hujusmodi effectum ecclesia prefata in suis edificiis augeretur et dilataretur ac illi pro illius et prioris ac aliarum dignitatum necnon canoni

corum capellanorum et aliorum ministrorum ejusdem tam fructus redditus et proventus dicte preceptorie quam etiam alii pro alimentis dictorum vicarii predicatoris thesaurarii et organiste ac aliorum ministrorum ad presens in ea deservientes applicati eadem apostolica auctoritate applicarentur Celsitudo Vestra prefato Garsie Rodrigez moderno preceptori de alia preceptoria vel alia honesta recompensa providere curaret et ex hoc divinus cultus in ecclesia prefata non modicum susciperet incrementum et christifidelium devotio erga eam in dies magis crescere speraretur dictusque ordo Jesu Christi in dicta civitate unam ecclesiam collegiatam haberet cujus ministri habitum ejusdem ordinis saltim tempore quo inibi deservirent deferrent et inibi milite dicte militie in dicta civitate pro tempore degentes cum maiori devotione et decentia non solum divina officia audire verum etiam temporibus per regulam et definitiones ejusdem militie institutis ecclesiastica sacramenta saltim eucharistie suscipere possent quare pro ejusdem Celsitudinis Vestre parte fuit humiliter supplicatum sibi super his per sedem apostolicam de opportuno remedio misericorditer provideri Nos igitur hujusmodi supplicationibus inclinati auctoritate domini pape cujus penitenciarie curam gerimus et de ejus speciali mandato super hoc vive vocis oraculo nobis facto prefatam ecclesiam Conceptionis Beate Marie in ecclesiam collegiatam ob omni visitatione jurisdictioneque tam ordinaria prout de preterito et ad presens cum dicti ordinis fuerit semper existit quam conventus de Tomar quod caput dicti ordinis est sicut ad presens existit exemptam ac visitationi correctioni et omnimode superioritati et jurisdictioni Celsitudinis Vestre vestrorumque successorum Portugalie et Algarbiorum Regum dicti ordinis Jesu Christi perpetuorum administratorum pro tempore existentium per personam que in oppido de Tomar et illius districtu et locis ordini prefato pleno jure subjectis jurisdictionem ecclesiasticam pro tempore exercuerit exercendam subjectam ac in ea ex nunc unam dignitatem maiorem que prioratus nuncupetur ac tot alias dignitates totque canonicatus et prebendas ac tot capellanias quot Celsitudo Vestra prima vice duxerit exprimendas pro totidem clericis ordinis militie Jesu Christi hujusmodi vel saltim qui illius habitum deferre debeant et inibi capitulum representent tenore presentium erigimus creamus et instituimus ac omnes et singulos dicte preceptorie super ecclesie hujusmodi fructibus ut prefertur erecte fructus redditus et proventus ex nunc prout ex tunc postquam Celsitudo Vestra prefato moderno preceptori de alia preceptoria vel alia recompensa idonea providerit vel cum primum

ipsa preceptoria alias vacaverit fabrice dicte ecclesie quousque percipiatur et deinde tam illos quam etiam redditus pro alimentis vicarii predicatoris thesaurarii organiste et aliorum ministrorum prefatorum ut prefertur assignatos cum primum illorum portiones pro tempore vacaverint seu cessaverint ac alios quos Celsitudo Vestra eidem generose donare et applicare voluerit pro prioratus et dignitatum ac canonicatuum et prebendarum necnon capellaniarum erigendarum hujusmodi dotibus et prioris dignitatum canonicorum capellanorum et aliorum ministrorum eidem collegiate ecclesie pro tempore servientium sustentatione secundum portiones quas cuilibet ipsorum eadem Celsitudo Vestra cum interventu et consilio persone in oppido de Tomar et ejus districtu ut premittitur jurisdictionem ecclesiasticam pro tempore exercenda et aliarum personarum ecclesiasticarum per eandem Celsitudinem Vestram ad id eligendarum tam in grossa quam in distributionis quotidianis duxerit respective honeste assignandos distribuendos perpetuo applicamus et appropriamus ac eidem ecclesie omnia et singula insignia preeminentias prerogativas facultates et gratias quibus alie collegiate ecclesie de jure usu consuetudine aut alias in genere utuntur potiuntur et gaudent ac uti potiri et gaudere poterunt in futurum concedimus et elargimur necnon juspatronatus et presentandi persone dictam jurisdictionem exercende personas idoneas ad prioratum et alias dignitates prefatas tam hac prima vice quam quotiens et quando pro tempore vacaverint sicut ad vicariam et alia officia dicte ecclesie ad presens vobis competere dignoscitur necnon canonicos capellanos et alios ministros qui eidem ecclesie deservire debeant quatenus illos perpetuos fore Celsitudo Vestra voluerit ponendos et ad nutum amovendos eidem Celsitudini Vestre ejusque successoribus prefatis militie seu ordinis prefati perpetuis administratoribus earundem tenore presentium reservamus ac hujusmodi juspatronatus ex veris fundatione et dotatione competere et illi derogari nullatenus posse sed illud ac premissa omnia et singula perpetue et inconcusse firmitatis obtinere ac collationes provisiones et alias dispositiones de prioratu et aliis dignitatibus ac canonicatibus et prebendis capellaniis et aliis beneficiis et officiis dicte collegiate ecclesie aliasque ad Celsitudinis Vestre et successorum prefatorum presentationem seu de eorum consensu quacunque etiam apostolica auctoritate faciendas nullius roboris vel momenti fore et esse Sicque per quoscunque judices et personas sublata eis et eorum cuilibet quavis aliter judicandi interpretandi et diffiniendi facultate et auctoritate judicari interpretari et diffiniri debere ac irritum et inane quicquid secus

a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari decernimus Et insuper eidem Celsitudini Vestre ut ecclesiam prefatam ampliare et augere ac in ea habitationes in circuitu ad similitudinem claustri aliasque officinas neccessarias et sibi benevisas pro dictorum dignitatum canonicorum capellanorum et ministrorum habitatione ex dictis redditibus pro illius fabrica applicatis erigi construi et edificari facere ac in eadem ecclesia quecunque insignia collegiatam ecclesiam demonstrantia poni et fieri facere libere et licite possitis et valeatis licentiam et liberam facultatem impartimur Quocirca venerabili in Christo patri Dei gratia episcopo Septensi et discretis viris Emanueli d Almada canonico Ulixbonensi ac vicario in spiritualibus seu officiali venerabilis in Christo patris Dei gratia archiepiscopi Ulixbonensi et eorum cuilibet eisdem auctoritate et mandato committimus et mandamus quatenus in premissis per se vel alium seu alios efficacis deffensionis presidio assistentes faciant presentes litteras et in eis contenta quecunque perpetuo inviolabiliter observari non permittentes eisdem presentibus per loci ordinarium aut alios quoscunque tam ecclesiasticos quam seculares judices et personas cujuscunque status gradus ordinis vel conditionis existant et quacunque etiam pontificali refulgeant dignitate vel auctoritate etiam apostolica fungantur publice vel occulte tacite vel expresse quovis quesito colore vel ingenio quomodolibet contraveniri contradictores quoslibet et rebelles per censuras ecclesiasticas et alia juris opportuna remedia appellatione postposita compescendo invocato etiam ad hoc si opus fuerit auxilio brachii secularis non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis et tam provincialibus quam synodalibus etiam juramento confirmatione apostolica vel quavis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus aut si aliqui super provisiones sibi faciendas de prioratu et aliis dignitatibus ac canonicatibus et prebendis capellaniis et aliis beneficiis et officiis dicte ecclesie speciales vel generales dicte sedis vel legatorum ejus litteras impetrarint etiam si per eas ad inhibitionem reservationem et decretum vel alias quomodolibet sit processum quibus omnibus illorum tenores ac si de verbo ad verbum insererentur presentibus pro sufficienter expressis habentes illis alias in suo robore permansuris hac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus ceterisque contrariis quibuscunque. Datum Rome apud Sanctum Petrum sub sigillo officii penitenciarie in Nonas Martii Pontificatus domini Pauli pape ш Anno Secundo1.

1 ARCH. NAC., Maç. 7 de Bullas, num. 31.

Carta do commendador-mór a el-Rei

1557-Abril 3

Senhor-Por Gaspar d Araujo screvi a Vossa Alteza como era aqui frei Jeronimo d Aguilar a procurar contra a união dos mosteiros de Ceice e Cerzedas e São João de Tarouca e como lançara duas suplicações e eu lhas fiz romper e todavia tomei o treslado que aqui envio a Vossa Alteza e vendo que nom tinha por aqui remedio fez hua commissão cuja sustancia envio neste papel que com esta vay que eu a fiz ir ver ao doutor Antonio Lopez por ter procuração de Vossa Alteza e porem nom na quis apresentar porque nom sei se Vossa Alteza havera por seu serviço que entremos na lite ainda que cuido que nom se podera scusar porque este provara non tuto accesso e havera por contraditas sentença que se passar in re judicata sera trabalhosa de desfazer, Vossa Alteza me mande logo avisar que manda que faça que isto nom sofre dilação e me mande informaçam de tudo e ordem do que ha por seu serviço que faça: e aqui sta frei Stevão Botelho que tinha Ceice e eu faliei com elle e elle mandou ao doutor hum scrito que contem o que Vossa Alteza por elle vera e eu entretenho em palavras ate ver que Vossa Alteza ordena: e o frei Jeronimo me disse que nom faria mais que o que o cardeal mandasse eu lhe perguntei se vinha por seu mandado dise me que não senão da congregação que se fez em casa de Pero Rodrigues Porto Carreiro que cuido seja o que foi despenseiro mor da Raynha porque alli se fez a procuração e noso Senhor a vida e real stado de Vossa Alteza por longos annos guarde e prospere e a seu santo serviço acrecente como deseja e eu peço a Deus de Roma a ш de abril M.D.LVII.

As reaes mãos de Vos alteza beyja — O comendador mor dom Affonso 1.

1 ARCH. NAC., Corp. Chron., Part. 1., Maç. 101, Doc. 9.-Sobrescrito: A el Rey meu Senhor.

TOMO VIII.

2

« ÖncekiDevam »