Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Græcus Ignatii textus.

Εἰ γὰρ τῷ δοκεῖν ἐν σώματι γέγο νεν ὁ Κύριος, καὶ τῷ δοκεῖν ἐσταυρώθη, καγὼ τῷ δοκεῖν δέδεμαι· τί δὲ καὶ ἐμαυτὸν ἔκδοτον δέδωκα τῷ θανάτῳ, πρὸς πῦρ, πρὸς μάχαιραν, πρὸς θηρία; ἀλλ' οὐ τῷ δοκεῖν, ἀλλὰ τῷ ὄντι πάντα υπομένω διὰ Χριστὸν, εἰς τὸ συμπαθεῖν αὐτῷ, αὐτοῦ μὲ ἐνδυναμοῦντος. [οὐ γάρ μοι τοσοῦτον σθένος· ]ὃν τινὲς ἀγνοοῦντες, ηρνήσαντο.

Vulgata editio Latina.

Si enim putative in corpore fuit Dominus, et putative crucifixus est: ergo et ego putative vinctus sum. Quare autem et meipsum tradidi ad mortem, ad ignem, ad gladium, ad bestias ? Sed non putative, sed vere omnia sustineo propter Christum, ad compatiendum ei, ipso me confortante : [quia non est mihi tanta virtus.] Quem profecto quidam ignorantes, negaverunt.

Ubi vides, nostro interpreti egregie cum Theodoreto convenire si unicum illud membrum demas, hic superadditum "inter medium bestiarum, inter medium Dei;" cujus generis et alia quædam (licet numero pauca) versioni huic inserta leguntur, quæ Ignatii yvota esse haud facile quisquam dixerit. Ut ex ea sola integritati suæ restitui posse Ignatium, polliceri non ausim: nisi alterius exemplaris subsidium accesserit; vel Græci, cujus ex bibliotheca Florentina obtinendi spes mihi nuper est injecta non exigua; vel saltem Syriaci, quod Romæ reperiri adhuc posse non despero. Ibi enim, ni fallor, Ignatius recentior patriarcha Antiochenus, qui sub Gregorio XIII. reformationi Calendarii interfuit, vitam finiens, Chaldaicos et Arabicos suos libros reliquit: inter quos Ignatii etiam nostri epistolas Chaldaica sive Syriaca lingua exaratas extitisse, ex catalogo eorum didici: quem inde in Angliam secum adduxit vir clarissimus et mihi dum vixit conjunctissimus, patriæ suæ immortale decus, D. Henricus Savilius.

Interim, cum ex superiori collatione abunde nobis constet, a nostro interprete primævam qua veteres illi sunt usi lectionem proxime fuisse expressam, a qua vulgati nostri et Græci et Latini codices longe multumque discesserint versionem illam integram, utcunque alias barbaram atque inconditam, uti se habebat, lectori communicare visum fuit; intra uncos [] inclusis iis quæ a vulgatis libris aberant, et ad exteriorem marginem numeris appositis, Græci contextus paginarum, huic interpretationi respondentium, indicia ostendentibus. Ipsum vero Græcum ita exhibere

collibuit, ut uncis includerentur quæ a nostro aberant interprete; et ad interiorem marginem adscriberentur numeri, notarum seriem indicantes, in quibus Græcæ editionis cum utraque Latina vetere versione brevis instituta est comparatio. Et hoc est, quod in hac Polycarpianæ Ignatianarum epistolarum sylloge, de qua sola initio cogitaveramus, editione jam præstitimus.

CAP. V.

De sex aliarum epistolarum, a mediæ ætatis Græcis Ignatio adscriptarum, authoritate: ubi et de quibusdam compositionum et locutionum formulis Ignatio familiaribus, quas harum epistolarum parens, et sex genuinarum interpolator, studiose retinendas sibi putavit.

66

Ex Polycarpiana epistolarum Ignatianarum sylloge, eam quæ ipsi Polycarpo inscripta prostat, in secundo hujus dissertationis capite jam exclusimus. exclusimus. Quinque reliquas, quas in posteriorem Græcarum epistolarum Ignatio adscriptarum classem conjecimus, in ea haudquaquam extitisse, earumque et Eusebium et Hieronymum fuisse inscios, innuit primum Baronius", plane deinde et plene Gretserus extulit; quare illi epistolas hasce non commemoraverint, causam istam fuisse asserens : quiab non viderant, nisi illam epistolarum collectionem, quæ facta fuerat a S. Polycarpo: qui illas duntaxat quas B. Ignatius, Smyrnæ primum, et postea Troade scripserat, unum in volumen comportavit." Ipse quoque Bellarminus in libro de Scriptoribus ecclesiasticis, quem discipulis suis describendum tradidit, "de istis nihil certi habere" se professus est: "nisi mirum esse, eas ad manus Hieronymi non venisse, nec Eusebii, nec Theodoreti, nec aliorum veterum qui priores aliquoties citant." Et licet in libro typis excuso," ob styli similitudinem, et spiritum vere apostolicum, a viris doctis omnino recipi" affirmet: tamen "ad manus Eusebii et Hieronymi non pervenisse," ibi quoque ingenue agnoscit.

Quo magis inverecundum animi hic prodit genium Pe

a Baron. ann. 109. sec. 19.

b Gretser. Defens, Bellarm. de Verbo Dei, lib. 4. cap. 7.

trus Halloixius: qui in ludicro illo quem apologiæ pro epistolis S. Ignatii præfixit dialogismo, tot inania profudit verba, ut doceret; "neque Eusebium neque Hieronymum in animo habuisse omnes illustrium ecclesiæ virorum codices recensere," multoque minus epistolarum omnium quas conscripserunt accuratum contexere voluisse catalogum; quum intra istos terminos continenda potius fuisset tota illa disceptatio: num ea mens illis esset, idque consilium, ut quænam ab Ignatio in extremo itinere, quo totus Christo plenus martyrium anhelabat, exaratæ fuissent epistolæ, omnis intelligeret posteritas.

66

Audiamus enim hac de re loquentem Hieronymum, in suo scriptorum ecclesiasticorum catalogo: Ignatius, Antiochenæ ecclesiæ tertius post Petrum apostolum episcopus, persecutionem commovente Trajano damnatus ad bestias, Romam vinctus mittitur. Cumque navigans Smyrnam venisset, ubi Polycarpus auditor Johannis episcopus erat, scripsit unam epistolam ad Ephesios, alteram ad Magnesianos, tertiam ad Trallianos, quartam ad Romanos: et inde egrediens, scripsit ad Philadelphenos, et ad Smyrnæos et proprie ad Polycarpum, commendans illi Antiochensem ecclesiam." Si postquam Smyrna fuisset ille egressus, non solum ad Philadelphenos et Smyrnæos, sed etiam ad Tarsenses, et Antiochenses, et Heronem diaconum, et Philippenses, scivisset Hieronymus aliquas ab eo scriptas fuisse literas: quid causæ fuisse dicemus, cur postrema hæc sacræ ad Christum properantis animæ monumenta tam inopportuno sepeliret ille silentio ?

Eusebius quoque enumeratarum a se Ignatii epistolarum, alia occasione data, ita postea meminit: "Tourwv Τούτων εἰκότως ἐξ ὀνόματος γραφῇ μόνων τὴν μνήμην κατατεθείμεθα, ὧν ἔτι καὶ νῦν εἰς ἡμᾶς δι ̓ ὑπομνημάτων τῆς ἀποστολικῆς διδασκαλίας ἡ παράδοσις φέρεται· ὥσπερ οὖν ἀμέλει τοῦ Ἰγνατίου ἐν αἷς κατελέξαμεν ἐπιστολαῖς, καὶ τοῦ Κλήμεντος ἐν τῇ ἀνωμολογημένη παρὰ πᾶσιν, ἣν ἐκ προσώπου τῆς Ῥωμαίων ἐκκλησίας τῇ Κορινθίων διετυπώσατο. Non abs re eorum duntaxat memoriam nominatim scripturæ manda

Euseb. lib. 3. histor. Kɛ. X.

vimus, per quorum monumenta etiamnum apostolicæ doctrinæ traditio ad nos allata est: quemadmodum Ignatii videlicet in epistolis quas recensuimus, et Clementis in epistola quæ apud omnes pro indubitata habetur, quam in persona Romanæ Ecclesiæ ad Corinthios exaravit." Si aliarum epistolarum ad eum pervenisset memoria, quam quæ in superiore (ad quem nos refert) ab eo positæ fuerant catalogo: an de istis magis tacuisset ille, quam de aliis Clementi attributis, de quibus hoc ipso in loco lectores commonefaciendos putavit?

Certe aliud quod diceret, nihil hic habebat ipse Halloixius: quam epistolas "septem fuisse ab antiquis memoratas; sed eas, quæ postea ab aliis repertæ sunt, non fuisse exclusas." In quo tantundem nobis concedit, quantum ex veterum illo silentio concludi cupiebamus: antiquis nimirum incognitas fuisse istas epistolas, Eusebio, et Athanasio, et Hieronymo, et Theodoreto, et Gelasio; a quibus nulla alia quam ex iis, quæ in Polycarpiana sylloge habebantur, epistolis prolata videmus testimonia. An vero quæ postea, ipsis nimirum quatuor post Ignatii excessum seculis, in lucem sunt productæ, aliquid præjudicii secum afferant ad faciendum judicium, utrum ab aliis repertæ an potius confictæ fuerint; id totum æquis rerum arbitris æstimandum relinquimus: quibus et illud considerandum proponimus, hoc eodem ariete a Johanne Maria Brasichellensi, pontificii Palatii magistro, (ut de Baroniod taceamus) duarum quæ feruntur Ignatii ad Johannem mutuarumque ejusdem et B. Mariæ epistolarum authoritatem esse concussam; in tomo primo indicis librorum expurgandorum, Romæ anno MDCVII. edito, hanc de illis ferente sententiam: "Cum illarum neque Eusebius, nec S. Hieronymus, nec Nicephorus, nec ullus veterum ad D. usque Bernardum meminerit, qui aliqui accurate scripta Ignatii memoraverint: tutius fuerit easdem, vel in Apocrypharum ordinem redigere, aut saltem, ut non omnino certas ac genuinas habere."

Neque illa rem quicquam juvat ratio, qua Ignatio epis

d Baron. ann. 48. sec. 25.

« ÖncekiDevam »