Sayfadaki görseller
PDF
ePub

μόνον ἵνα Ἰησοῦ Χριστοῦ ἐπιτύχω, ab hoc interprete Latine ita est expressum: "Malæ punitiones Diaboli in me veniant, solum ut Jesu Christo fruar." Nam versione hac usum eum fuisse, in capiteh tertio jam docui: illumque ipsum ejusdem, vel notarum saltem marginalium in Montacutiano codice ad eam appositarum, authorem extitisse, oborta mihi aliquando est suspicio. Nam et Anglum fuisse scholiastam illum, in verba illa epistolæ ad Polycarpum, Sta firmus et incus percussa, hæc illius notula indicat. "Incus est instrumentum fabri: dicitur Anglice anfeld;" et Græce scivisse, varia annotationum illarum loca, in quibus translationis verba cum originali Græco conferuntur, fidem faciunt: ut earum et ipsius, cui sunt adjunctæ, versionis idem omnino opifex fuisse videatur. Robertum vero nostrum, ut Anglum fuisse nemo ignorat: ita et Græci sermonis (quod rarum illo seculo) peritum fuisse; testamentum duodecim patriarcharum, Suidæ Lexicon, et vetera in Dionysium Areopagitam scholia, e Græco in Latinum ab eo conversa, certos nos reddunt.

Sed præter Græcas de quibus hactenus actum est, duodecim epistolas a vetere vulgato interprete Latine conversas (quas et Vincentius Bellovacensis agnovit solas :) feruntur etiam Ignatii nomine Latinæ, ad Johannem apostolum præceptorem suum (quem sanctum seniorem appellat) duæ; et ad B. Mariam virginem tertia, una cum ipsius ad eandem responsoria. In lucem editæ Parisiis primum eæ sunt anno MCCCCXCV. ad calcem quadripartitæ historiæ vitæ et mortis Thomæ Cantuariensis archiepiscopi. At inter epistolas Ignatii, anno MCCCCXCVIII. ibidem publicatas, Jacobus Faber Stapulensis eas non admisit: quod et in subsecutis editionibus est observatum, donec Symphorianus Champerius eas simul cum reliquis imprimendas curavit. Indeque Coloniæ anno MDXXXVI. cum Dionysii, et in Basiliensium micropresbytico anno MDL. cum aliis antiquorum patrum scriptis, cæterarum Ignatii epistolarum versioni veteri istæ novellæ quoque

Supra, pag. 106.

Vincent. specul. historial. lib. 10. cap. 57.

superadditæ, passim ferebantur. Quod nonnullos sic fefellit; ut ipsum quoque veterem interpretem eas, vel (ut Hieronymus Vairleniusk) adjecisse, vel (ut Petrus Canisius') transtulisse, vel saltem (ut paulo diffidentius loquitur hic Petrus Halloixius) videri Latine reddidisse, scripserint ; quum in vetustissimis vulgatæ illius interpretationis MSS. exemplaribus non compareant: et in aliis (ut bibliothecæ S. Edmundi apud Burienses olim, et Lincolniensis collegii apud Oxonienses hodie) a reliquis sejunctæ inveniantur; unde et istas solas (quum duodecim antiquiorum rariora fuissent exemplaria) a Bostono Buriensi, Marco Michaele Cortonensi, et Johanne Trithemio visas fuisse animadvertimus. Et quanquam in Græco-Latina sua editione omittendas eas existimaverit Vairlenius, quod "in Græco codice nulla harum reperiretur:" tamen cum nova illius versione etiam istas, quæ Latinæ plane sunt originis (quidquid contra obtendat Halloixius) conjungendas putavit Margarinus Bignæus; ut in omnibus bibliothecæ patrum editionibus, et Parisiis et Coloniæ excusis, videre licet.

In epistolio ad Mariam, alias prius ad eandem exaratas a se fuisse literas, commentitius iste Ignatius ita significat: "Scripsi tibi etiam alias, et rogavi de eisdem." Plures commemorat Pseudo-Dexter in chronico, ad annum Christi CXVI. "Epistolæ S. Ignatii ad B. virginem celebres habentur;" et ad annum CCCCXXX. (quo ipse ineptissimam illam farraginem edidisse fingitur:) "Epistolæ B. virginis ad S. Ignatium, et ejusdem ad sanctissimam virginem, manibus fidelium nunc teruntur." Meminit et Bernardus, sermone septimo, in Psalmum nonagesimum, Magnus ille Ignatius, discipuli quem diligebat Jesus auditor, martyr noster (cujus pretiosis reliquiis nostra est ditata paupertas) Mariam in pluribus, quas ad eam scripsit epistolis CHRISTIFERAM consalutat. Egregius plane titulus, et commendatio honoris immensi." Et hanc quidem

66

k Vairlen. præfat. in Latinam suam Ignatii versionem, ad Wilh. Lindanum.

1 Canis. tom. 2. de corruptel. verbi Dei, lib. 5. cap. 1.

m Halloix. sub fin. apologiæ pro scriptis Ignatii.

inscriptionem (licet in bibliotheca patrum, Parisiis anno MDCX. et Coloniæ anno MDCXVIII. edita, nescio quo casu prætermissam) unica illa præfert, quæ Ignatii nomine ad matrem Domini hodie circumfertur, epistola: "Christiferæ Mariæ, suus Ignatius." Sed eundem ipsum Christiferæ titulum, Mariæ quoque Castabalita, in wɩypapñ epistolæ ad eam scriptæ, attributum videmus: quam ab aliquibus, minus attente ista considerantibus, pro Maria Deipara fuisse habitam, aliquando observavimus.

Plures quoque ad beatissimam Mariam missas ab eo fuisse epistolas, Dionysius Carthusianus hisce verbis subindicat: "Sanctus" Ignatius, in una suarum epistolarum ad sacratissimam virginem, eandem rogat fervide, ut pro consolatione et confortatione sui, et plurium neophytorum, dignaretur venire ad se." Petrus Equilinus unam tantum commemorat. "Ignatius"," inquit, "beatæ virgini valde dilectus, eidem adhuc in carne existenti devotam epistolam scripsit; et ab ea responsionem, ejus sanctis manibus scriptam, obtinuit." Ejusdem meminit et Marcus Michael, presbyter Cortonensis, in libro de viris illustribus : ubi novum nobis Ignatianarum epistolarum proponit catalogum, in quo, earum quas Eusebius et Hieronymus nominant, tres tantum recitat; una etiam ad Colossenses addita, cujus neque ab illis, neque a veterum quoquam ulla facta est mentio. Hæc enim ipsius sunt verba : "Scripsit Ignatius ad diversos epistolas quatuor; sermone quidem claro, simul et eloquentia perornato. Harum siquidem primam ad Ephesios edidit, secundam ad Magnesios destinavit, tertiam autem partem ad Colossenses direxit; quartam porro Romanis gentibus applicavit. Extant et epistolæ ejus ad evangelistam Johannem præceptorem suum; et ad Mariam, beatissimam virginem, et Domini nostri Salvatoris humillimam matrem: ad quem et ipsa responsivam et brevem epistolam reddere humiliter non dedignabatur."

" Dionys. Carthus. commentar. in Dionys. Arcopag. de divinis nominib. cap. 3. art. 16.

0 Petr. de natalib. lib. 3. cap. 64.

Bernardi vero et recentiorum aliorum scriptorum nuda authoritate suffultus Petrus Canisius, magna quærit cum fiducia; "cur de his Ignatii epistolis dubitemus? quas non modo Bernardus, sed et Marcus Michael Carnotensis, (Cortonensis ille, de quo diximus) Dionysius Rickelius, (Carthusianus nimirum, de quo item diximus) Marianus Victorinus, (Victorius videlicet, in suis ad Hieronymi librum tertium, contra Pelagianos scholiis) Symphorianus Clamperius, (Champerium intelligit) aliique complures agnoscunt et Ignatio tribuunt." Verum de hac confidentia remiserunt plurimum, qui post eum attentius hanc rem considerarunt, prudentiores inter pontificios. E quibus Baronius, tomo primo annalium, an. XLVIII. sectione vigesima quinta. "Fertur," inquit, "Dei genitricis epistola ad Ignatium reddita, ejusdemque Ignatii una ad ipsam scripta, duæ vero ad Johannem evangelistam de eadem ipsa loquentes. Sed Hieronymus, et alii antiquiores, qui ejusdem Ignatii recensuerunt epistolas, eas non noverunt;" et tomo secundo, an. CIX. sectione trigesima quarta, de iisdem: "Cujus fidei sint, judicium esto penes prudentem piumque lectorem. Scimus eas S. Bernardum citasse aliquando, earumque meminisse alios recentiores." Possevinus in Apparatu sacro, 66 non tam certæ fidei" esse agnoscit: "citari tamen a Bernardo, sermone primo, in Psalmum nonagesimum." Liberius vero paulo suam hac de re sententiam, in ecclesiasticorum scriptorum catalogo, ita aperuit Bellarminus: "Harum, primus (quod sciam) meminit sanctus Bernardus sermone septimo in Psalmum Qui habitat: sed neque in codicibus Græcis habentur, neque gravitatem eloquii S. Ignatii omnino redolent."

Locum illum Bernardi, ex sermone septimo (non primo ut habetur apud Baronium, et eum secutum Possevinum) in Psalmum nonagesimum superius descripsimus: in quo non unius sed plurium ad Mariam, nullam vero omnino ad Johannem scriptarum epistolarum mentionem factam fuisse vidimus. De illis quoque quid pontificii palatii magister (cum Thoma Malvenda) senserit, jam anteaa audi

P Canis. tom. 2. de corruptel. Verbi Dei, lib. 5. cap. 1.

Supra, cap. 5. pag. 121.

vimus: quem et Mæstræus secutus est; ita rem totam determinans: " Cum Græce nunquam conscriptæ repertæ fuerint, nec illarum ullus veterum patrum ad Bernardum usque meminerit: tutius meo judicio fuerit, easdem in commentationum apocrypharum numero collocare;" et post eum, rotundius adhuc Christophorus de Castro Jesuita: "Has epistolas ab antiquiori aliquo, pio, et virgini dedito, confictas fuisse; ex ipsa temporum, rerumque in eis factarum, serie facile erit colligere."

Qui postremus hanc causam tractavit, Petrus Halloixius*, fatetur se "antehac ab eorum sententia fuisse alieniorem qui mutui epistolarum commercii inter beatissimam virginem et sanctissimum Ignatium assertores habebantur;" sed "postquam in lucem venit Flavius Lucius Dexter, qui S. Hieronymo presbytero æqualis fuit, et earundem epistolarum tamquam suo sæculo celebrium mentionem fecit; magis in eorum partem inclinare cœpisse," se ait, "qui eas admittunt et probant, quam qui in alia eunt omnia." Indeque, stramentitii hujus scriptoris fide fretus, allata" in oppositum a societatis suæ patribus, Bellarmino et Christophoro Castrensi, argumenta refellere conatur: ita diffidenter tamen, ut conclusione ista, satis languida, totam illam disputationem demum terminandam esse censuerit. "Epistolæ S. Ignatii ad B. Johannem evangelistam, et ad sanctissimam virginem, et virginis item ad Ignatium, nec ita certæ sunt, ut indubitatam fidem apud omnes mereantur; nec ita incerta; ut omnem perdant. Nam cum ab immemorabili tempore S. Ignatio adscriptæ reperiantur; minime æquum est absque gravissimis et invictissimis rationibus eas ipsi abrogare. Ego quidem, tametsi multas esse videam causas, quamobrem suspectæ haberi possint: tamen nullas etiamnum video, quare prorsus despici debeant; aut cur judicia illorum, qui iis utuntur, contemni. Libera igitur interim (donec aliquid alterutram in partem certius afferatur) facultas unicuique sit

Mæstr. præfat. ad notas in Ignatium.

s Christoph. Castr. histor. Deiparæ, cap. 23.
Halloix. notat. in cap. 4. vitæ S. Ignatii.
" Id. in fine apologiæ pro scriptis S. Ignatii.

« ÖncekiDevam »