Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[blocks in formation]

JACOBUS USSERIUS

ARMACHANUS,

VIRO CLARISSIMO

GERARDO JOHANNI VOSSIO

SALUTEM.

Quod in posteriore Pelagianæ historiæ parte, idem etiam in veterum symbolorum consideratione, utrique nostrum accidisse video : ut alter alterius inscius consilii, de eodem cogitaret argumento. Meam de occidentalis et orientalis ecclesiæ symbolis sententiam, in disputatione de limbo patrum et descensu Christi ad inferos, quum primo leviter tetigissem; in concione postea de Ecclesia et fide Catholica coram serenissimo rege Jacobo habita, paulo plenius declaravi. Annis deinde post concionem illam editam quatuordecim, prodiit diligentissima illa tua de tribus symbolis dissertatio : de qua ut sententiam meam rectius posses percipere ; non solum quæ in scriptis illis lingua vernacula prius evulgaveram, sed etiam quæ hac de re cogitanti postea succurrebant, in brevem hanc diatribam visum fuit conjicere, tuoque arbitrio committere.

Ad ea vero quæ de Athanasiano symbolo erudite, ut soles, commentatus es, nihil quod adjiciam habeo ; nisi quod in Thecaræ Constantinopolitani monachi Græcorum hymnorum Horologio a Ravio nostro ex oriente huc advecto) symbolum hoc, eo quo post finem hujus diatribæ cernitur interpolatum modo, Nicænæ synodo adscriptum ; et in hymnorum, partim Latino partim Hibernico sermone scriptorum, codice vetustissimo altero, notatum reperi, trium episcoporum opera in eadem Nicæna synodo illud fuisse compositum, Eusebii, et Dionysii, et nomen tertii (sic enim ibi legitur) nescimus. Quod qui scripserunt, authorem Athanasium fuisse habitum nescivisse certum est; utrum vero Eusebii nomine Vercellensem illum intellexerint, a quo conditum fuisse hoc symbolum nonnulli existimant, non ita perspicuum. Sicut nec ab Augustino lectum illud fuisse consimiles loquendi ab eo usurpatæ formulæ magis evincunt; quam authori epistolæ quæ Ignatio tribuitur ad Philippenses notum fuisse, ovvérτωσις ista arguit: “Ούτε ούν τρείς πατέρες, ούτε τρείς υιοι, ούτε τρείς παράκλητοι· αλλ' είς πατήρ, και είς υιός, και είς Tapakintos. Non itaque tres patres, neque tres filii, neque tres paracleti : sed unus Pater, et unus Filius et unus Paracletus.”

In eadem hymnorum collectione, Nicetam Deum laudavisse legimus, dicentem :

Laudate pueri dominum, laudate nomen Domini. Te Deum laudamus, te

Dominum confitemur.

Et quæ sequuntur in hymno illo decantatissimo, qui B. Ambrosio vulgo tribuitur : ista præterea adjecta appendice.

Te Patrem adoramus æternum, Te sempiternum Filium invocamus, Teque

Spiritum sanctum in una divinitatis substantia manentem confitemur, Tibi uni Deo in Trinitate debitas laudes et gratias referimus : ut te incessabili voce laudare mereamur per æterna secula seculorum. Amen.

In Latino-Gallico quoque psalterio, circa tempora Henrici I. exarato, inscribitur iste hymnus sancti Niceti (Hibernicæ nostræ traditioni satis consentanee:) sive Treverensis hic intelligendus fuerit Nicetius sive Lugdunensis, sive quis alius. Ante S. Benedictum certe et Teridium Cæsarii Arelatensis episcopi discipulum, qui de hoc hymno in suis regulis locuti sunt, nullum veterum

301

illius mentionem fecisse ; in notis suis ad ritum in unctione regum Francorum olim observatum, Hugo Menardus indicat.

Latino-Gallicum illud psalterium in bibliotheca Cottoniana vidimus: sicut et alia Latina duo, longe majoris antiquitatis ; in quibus, præter hymnum hunc (sine ullo authoris nomine, hymni ad matutinas titulo inscriptum) et Athanasianum habebatur symbolum, et apostolicum, totidem omnino quot hodiernum nostrum continens capitula. In priore, quod Gregorii I. tempore non fuisse recentius tum ex antiquo picturæ genere colligitur, tum ex literarum forma grandiuscula", Athanasianum quidem fidei Catholicæ (uti etiam in psalterio Ludovici IX. sancti dicti, quod in regis nostri bibliotheca extat Jacobæa) alterum vero symboli apostolorum præfert titulum. In posteriore, quod regis Æthelstani aliquando fuit, apostolicum vice versa symbolum simpliciter, alterum autem fides sancti Athanasii Alexandrini nuncupatur. Quod idcirco monendum esse duxi: ne Athanasianum hoc symbolum Pipini vel Caroli Magni temporibus conditum; aut a Gregorii IX. apocrisariis Athanasii nomine primum fuisse prolatum, facile persuaderi tibi patiaris. De quo etiam Isidori Hispalensis epistolam ad Claudium ducem consulas licet : ubi et controversiæ de Spiritus sancti a Filio processione, inter Latinos et Græcos tunc agitatæ, mentionem factam invenies. Nam Caroli Calvi temporibus Athanasio hanc fidei formulam fuisse adscriptam, tum ex ineditis, Rathramni Corbeiensis monachi contra Græcos libro secundo, et Æneæ Parisiensis episcopi contra eosdem libro primo, capite decimo nono, manifestum est; tum ex Hincmari Remensis archiepiscopi capitulis, presbyteris parochiæ

* V. Angeli Rocchæ bibliothec. Vatican. pag. 407. et Cardin. Carafæ præfat. in edit. Græc. LXX. interpr. Romæ ann. 1587. excus.

Oper. Isidor. edit. Colon. ann. 1617. pag. 487.

b

« ÖncekiDevam »