Sayfadaki görseller
PDF
ePub

suæ anno DCCCLII. datis: in quorum primo præcipitur, ut "sermonem Athanasii de fide, cujus initium est, Quicunque vult salvus esse, memoriæ quisque commendet, et sensum illius intelligat, et verbis communibus enunciare queat."

Sed ab instituto longius digressum me sentio, quam putaram: quod tamen, ut et interpellationis hujus quantumcunque est, non æquo tantum sed et libenti animo te laturum, candor ille solitus et satis perspecta tua humanitas dubitare me non sinit.

Scribebam Londini, VI. Id. Februar. anno Christianæ epocha
MDCXLVI. ut. nos in Anglia numeramus; ut vos vero in
Belgio; XII. Kalend. Mart. ann. 1647.

In appendice tom. 3. concilior. Galliæ, a Sirmondo edit.

DE

ROMANÆ ECCLESIÆ,

&c. &c.

LICET apud omnes tum orientis tum occidentis ecclesias, ut unus Dominus et baptismus, ita et una fides fuerit: una tamen et eadem verborum formula fidei symbolum, quo in cultus Domini professione et baptismi susceptione illæ sunt usæ, non fuisse conceptum, omniumque Romanum fuisse brevissimum, in symboli explicatione Rufinus Aquileiensis presbyter jamdudum nos docuit, de additamentis etiam apud occidentales ad Romanum hoc appositis, in proœmio suo sic præfatus: "Illud non importune commonendum puto, quod in diversis ecclesiis aliqua in his verbis inveniuntur adjecta. In ecclesia tamen urbis Romæ hoc non deprehenditur factum: quod ego propterea esse arbitror, quod neque hæresis ulla illic sumpsit exordium, et mos ibi servatur antiquus, eos qui gratiam baptismi suscepturi sunt, publice, id est, fidelium populo audiente, symbolum reddere; et utique adjectionem unius saltem sermonis, eorum qui præcesserunt in fide non admittit auditus. In cæteris autem locis, quantum intelligi datur, propter nonnullos hæreticos addita quædam videntur, per quæ novellæ doctrinæ sensus cre

a Ephes. cap. 4. ver. 5.

deretur excludi. Nos tamen illum ordinem sequimur, quem in Aquiliensi ecclesia per lavacri gratiam suscepimus."

In brevioris vero illius symboli duo incidi exemplaria: quorum alterum Græce, ad calcem psalterii Latini regis Æthelstani, (quod, obelis et asteriscis distinctum, Cottoniana bibliotheca nobis conservavit ;) alterum Latine, ad finem Græco-Latini Actorum apostolicorum codicis non minus antiqui (qui majusculis literis exaratus in publica Oxoniensis academiæ custoditur bibliotheca) descriptum reperi. Psalterium illud anno æræ nostræ Christianæ DCCIII. longe ante Æthelstani regnantis tempora, ex regulis Kalendario in libri initio subjunctis, scriptum fuisse deprehendi: cui conjunctum cernebatur et symbolum, Græce quidem, sed literis Anglo-Saxonicis incommode satis expressum; quod, emendationibus Græcis simul appositis, hic subjiciendum curavi.

Pirpeu ir pen patera pantocja-. tero, ce is criston ihum yon autu ton monogenton quiɲion imon, ton genezenta ec pneunatur agiu ce maria tis paɲpenu, ton epi pontio pilatu stauroðenta, tafinta, te trite imera anastanta eznicɲon, anaunta is tos uɲanos, catimeɲon in dexia ty patros, oten erchete chine zontar ce nichor, ce ir pɲuma agion, agɲi afiɲin amaɲtion, rancor anasta. Amin,

Πιστεύω εἰς θεὸν πατέρα παντοκράτορα, καὶ εἰς Χριστὸν Ἰησοῦν υἱον αὐτοῦ τὸν μονογέννητον, τὸν γεννεθέντα ἐν Πνεύματος ἁγίου καὶ Μαρίας τῆς παρθείου· τὸν ἐπὶ Ποντίου Πιλάτου σταυρωθέντα, ταφέν τα, τῇ τρίτῃ ἡμέρᾳ ἀναστάντα ἐκ νεκρῶν, ἀναβάντα εἰς τοὺς οὐρα νοὺς, καθήμενον ἐν δεξιᾷ τοῦ πατρὸς, ὅθεν ἕρκεται κρίναι ζώντας καὶ νεκροὺς, καὶ εἰς πνεῦμα ἅγιον ἁγὶ [αν ἐκκλησίαν.] ἄφεσιν ἁμαρτιῶν, σαρκὸς ἀνάστα [σιν.] ̓Αμὴν.

Græculus vero alter, non minus Latini sermonis imperitus, quam Anglo-Saxonicus Græci, Latinum idem symbolum, sed barbarismis (quos ad notas rejecimus) aliquantulum inquinatum, ita nobis exibuit.

"Credo in Deum patrem omnipotentem: et in Christum Jesum filium ejus unicum, Dominum nostrum ; qui natus est de Spiritu sancto et Maria virgine, qui sub Pontio Pilato crucifixus est et sepultus, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit in cœlos, sedet ad dextram Patris,

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Et in Spi

unde venturus est judicare vivos et mortuos. ritu sancto; sancta Ecclesia, remissione peccatorum, carnis resurrectionee."

Atque hoc symbolum illud est, quod (sublatis barbarismis, et pro ablativo in postremis articulis accusativo casu substituto) tum a Maximo Taurinensi, in homilia de traditione symboli explicatur; tum ab Augustino in libello de fide et symbolo (tomo operum sexto) competentibus exponitur, et in fine fidelibus omnibus ita commendatur: "Hec est fides quæ paucis verbis tenenda in symbolo novellis Christianis datur. Quæ pauca verba fidelibus nota sunt: ut credendo subjugentur, Deo subjugati recte vivant, recte vivendo cor mundent, corde mundo quod credunt intelligant." Idemque ipsum Græcum a Marcello Ancyrano professioni fidei suæ ad Julium Romanum antistitem insertum, apud Epiphanium in hæresi LXXII. legitur: verbo Пlarépa tantum in initio, librariorum ut videtur incuria, omisso; et "vitæ æternæ" articulo in fine superaddito. Quem et in occidentis quibusdam partibus receptum fuisse, et ex Petro Revennate, et ex authore libri de symbolo ad Catechumenos (tomo sexto operum Augustini) observo; symbolum, eodem modo quo a Marcello est propositum explicantibus.

Verum apud alios, omissa "vitæ æternæ❞ mentione, in "carnis resurrectione" (ut in nostris illis superioribus) terminatum fuisse symbolum ex Hieronymo et Rufino intelligitur. Quorum prior, in epistola trigesima octava, ad Pammachium, adversus errores Johannis Hierosolymitani, ita loquitur: "In symbolo fidei et spei nostræ quod ab apostolis traditum non scribitur in charta et atramento, sed tabulis cordis carnalibus, post confessionem Trinitatis et unitatem Ecclesiæ, omne Christiani dogmatis sacramentum carnis resurrectione concluditur." Posterior et in apologia adversus eundem Hieronymum, Aquileienses suos in "hujus carnis resurrectione finem symboli" statuere confirmat; et in ipsius symboli expositione porro

e

yp resurrectionis.

f Petr. Chrysolog. serm. 57. cum S. sequentib.

VOL. VII.

X

addit: "Ultimus iste sermo, qui resurrectionem prænunciat, summum totius perfectionis succincta brevitate concludit;" quem et in sua symboli explicatione secutus est Venantius Fortunatus, Pictaviensis apud Gallos episcopus; eo capitulo summam perfectionis concludi similiter repetens. Quod ipsum etiam Maximus Taurinensis illis verbis significatum voluit: "Hic religionis nostræ finis, hæc summa credendi est;" et author sermonis ducentesimi decimi tertii (operum Augustini tomo quinto,) notatione illa: "Iste jam finis est: sed finis sine fine erit resurrectio carnis."

Ecclesia vero Aquileiensis, præter pronominis HUJUS ad "carnis resurrectionem" factam adjectionem, etiam Patri titulos "invisibilis et impassabilis" adjunxit: post Christi quoque sepulturam, altera addita appendicula; "Descendit ad inferna." In Gallicano Fortunati symbolo, "Descendit ad infernum" legitur: additamentis illis aliis prætermissis. Apud Hispanos, Era DCCCXXIII. Christi anno DCCLXXXV. Etherius Uxamensis episcopus et Beatus presbyter, adversus Elipandum Toletanum archiepiscopum, symbolum apostolicum ita producunt: "Surgamus cum ipsis apostolis, et fidei nostræ symbolum, quod tradiderunt nobis brevi compendio, recitemus."

"Credo in Deum patrem omnipotentem. Et in Jesum Christum filium ejus unicum, Deum et Dominum nostrum. Qui natus est de Spiritu sancto, et Maria virgine. Passus sub Pontio Pilato. Crucifixus, et sepultus, descendit ad inferna. Tertia die resurrexit vivus a mortuis. Ascendit in cœlos. Sedet ad dexteram Dei patris omnipotentis. Inde venturus judicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum sanctum. Sanctam Ecclesiam Catholicam. Remissionem omnium peccatorum. Carnis resurrectionem, et vitam æternam. Amen."

"Ecce fidem apostolicam, in qua baptizati sumus; quam credimus, et tenemus."

Apud aliquos etiam postremorum articulorum ita inversus est ordo: "Remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, et vitam æternam per sanctam Ecclesiam ;" quemadmodum in tribus posterioribus libris de symbolo

« ÖncekiDevam »