Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Ubi tortor semper cædens, ubi vermis semper edens;
Ubi totum hoc perenne, quia perpes mors gehennæ.
Me receptet Sion illa, Sion David urbs tranquilla :
Cujus faber auctor lucis, cujus portæ lignum crucis ;
Cujus claves lingua Petri, cujus cives semper læti;
Cujus muri lapis vivus, cujus custos rex festivus.

In hac urbe, lux solemnis; ver æternum, pax perennis :
In hac odor implens cœlos, in hac semper festum melos.
Non est ibi corruptela; non defectus, non querela:
Non minuti, non deformes; omnes Christo sunt conformes.
Urbs cœlestis, urbs beata, supra petram collocata :
Urbs in portu satis tuto, de longinquo te saluto;
Te saluto, te suspiro; te affecto, te requiro.
Quantum tui gratulentur, quam festive conviventur;
Quis affectus eos stringat, aut quæ gemma muros pingat,
Quis chalcedon, quis jacinctus: norunt illi qui sunt intus.
In plateis hujus urbis, sociatus piis turbis,
Cum Moyse et Elia, pium cantem Alleluia.

ΝΟΤΑ.

Ex veteribus membranis Cottonianis (a quibus nomen authoris aberat) rhythmos istos elegantissimos descripsimus; et ex altero bibliothecæ regiæ codice, ab amicissimo Junio accepto, alicubi emendavimus: in quo tum epistolæ Hildeberti continebantur, tum carmina; et in his, de Hermaphrodito, Lucretia, et Romæ ruina quoque, quæ veterum poetarum catalectis habentur interjecta.

JACOBI USSERII

ARMACHANI

DE MACEDONUM ET ASIANORUM

ANNO SOLARI,

DISSERTATIO:

CUM GRÆCORUM ASTRONOMORUM

PARAPEGMATE,

AD MACEDONICI ET JULIANI ANNI RATIONES ACCOMMODATO.

1648,

INDEX CAPITUM

DISSERTATIONIS

DE

MACEDONUM ET ASIANORUM ANNO SOLARI.

Pag.

CAPUT I. De mensibus solaribus a Macedonibus Græciæ
dominatu jam potitis, lunarium loco in usum civilem
introductis; et iisdem Asiæ imperium postea obtinen-
tibus, a Syromacedonibus et Asiæ proprie dicta incolis
varie usurpatis.

CAP. II. De communi mensium Macedonicorum et Asia-
norum, a numeris ordinalibus ducta, denominatione :
ubi et de Epiphania, quinto die Januarii celebrata, Hie-
ronymi; et de paschalis festivitatis tempore a Monta-
nistis in Phrygia observato, Sozomeni locus illustratur.
CAP. III. Tempus, quo passus Polycarpus et comprehensus
est Pionius, ex Asiani anni ratione patefactum. Diei
magni et Sabbati magni differentia explicata.

[ocr errors]

CAP. IV. De Græcorum et Macedonum mensibus varie ab
Epiphanio usurpatis. De Cypriorum et Bithynorum
mensibus ad anni Macedonici formam accommodatis.
Variorum mensium et inter se et cum Julianis com-
paratio.

349

359

367

375

Pag.

CAP. V. Mensis cujusque dierum numerus, et in anno Romano sedes declaratur. Ex quatuor sibi invicem succedentium annorum Dominicis paschalibus cum tempore passionis Polycarpi comparatis, locus intercalationis, epocha, et ratio collationis cum periodi Julianæ et æræ Christianæ annis, eruitur.

CAP. VI. Anni totius Macedonici et Asiani dispositio atque methodus exponitur. Cycli solaris et lunaris, et Christiani Paschatis, in eo indagandi ratio. Veterum parapegmatum ad eundem accommodatio.

I.

[ocr errors]

Dato anno periodi Julianæ, vel æræ Christianæ, annum congruentem epocha Macedonicæ invenire.

[ocr errors]

382

391

[ocr errors]

ib.

II.

Dato Macedonici anni mense et die, mensem et diem Julianum illi respondentem deprehendere.

III.

[ocr errors]

Dato anno Macedonico, cyclum solarem invenire. ..

392

[ocr errors][merged small]

IV.

Dato cyclo solari, literam diei solis sive Dominicam, et per eam ferias hebdomadicas totius anni Macedonici sive Asiani, invenire.

V.

Dato anno Macedonico sive Asiano, cyclum lunarem invenire.

VI.

In dato anno Macedonico vel Asiano paschalem Dominicam,

et Montanistarum et Alexandrinorum, designare.

393

394

395

« ÖncekiDevam »