Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Ubi tortor semper cædens, ubi vermis semper edens;
Ubi totum hoc perenne, quia perpes mors gehennæ.
Me receptet Sion illa, Sion David urbs tranquilla :
Cujus faber auctor lucis, cujus portæ lignum crucis ;
Cujus claves lingua Petri, cujus cives semper læti;
Cujus muri lapis vivus, cujus custos rex festivus.
In hac urbe, lux solemnis ; ver æternum, pax perennis :
In hac odor implens cælos, in hac semper festum melos.
Non est ibi corruptela ; non defectus, non querela :
Non minuti, non deformes; omnes Christo sunt conformes.
Urbs coelestis, urbs beata, supra petram collocata :
Urbs in portu satis tuto, de longinquo te saluto;
Te saluto, te suspiro; te affecto, te requiro.
Quantum tui gratulentur, quam festive conviventur;
Quis affectus eos stringat, aut quæ gemma muros pingat,
Quis chalcedon, quis jacinctus: norunt illi qui sunt intus.
In plateis hujus urbis, sociatus piis turbis,
Cum Moyse et Elia, pium cantem Alleluia.

ΝΟΤΑ.

Ex veteribus membranis Cottonianis (a quibus nomen authoris aberat) rhythmos istos elegantissimos descripsimus ; et ex altero bibliothecæ regiæ codice, ab amicissimo Junio accepto, alicubi emendavimus : in quo tum epistolæ Hildeberti continebantur, tum carmina ; et in his, de Hermaphrodito, Lucretia, et Romæ ruina quoque, quæ veterum poetarum catalectis habentur interjecta.

JACOBI USS ERII

ARMACHANI

DE MACEDONUM ET ASIANORUM

ANNO SOLARI,

DISSERTATIO:

CUM GRÆCORUM ASTRONOMORUM

PARAPEGMATE,

AD MACEDONICI ET JULIANI ANNI RATIONES ACCOMMODATO.

1648,

INDEX CAPITUM

DISSERTATIONIS

DE

MACEDONUM ET ASIANORUM ANNO SOLARI.

Pag.

CAPUT I. De mensibus solaribus a Macedonibus Græciæ

dominatu jam potitis, lunarium loco in usum civilem
introductis; et iisdem Asiæ imperium postea obtinen-
tibus, a Syromacedonibus et Asiæ proprie dictæ incolis
varie usurpatis.

349
CAP. II. De communi mensium Macedonicorum et Asia-

norum, a numeris ordinalibus ducta, denominatione :
ubi et de Epiphania, quinto die Januarii celebrata, Hie-
ronymi ; et de paschalis festivitatis tempore a Monta-
nistis in Phrygia observato, Sozomeni locus illustratur. 359

Cap. III. Tempus, quo passus Polycarpus et comprehensus

est Pionius, ex Asiani anni ratione patefactum. Diei
magni et Sabbati magni differentia explicata.

367

CAP. IV. De Græcorum et Macedonum mensibus varie ab

Epiphanio usurpatis. De Cypriorum et Bithynorum
mensibus ad anni Macedonici formam accommodatis.
Variorum mensium et inter se et cum Julianis com-
paratio.

375

Pag.

Cap. V. Mensis cujusque dierum numerus, et in anno

Romano sedes declaratur. Ex quatuor sibi invicem suc-
cedentium annorum Dominicis paschalibus cum tem-
pore passionis Polycarpi comparatis, locus intercala-
tionis, epocha, et ratio collationis cum periodi Julianæ
et æræ Christianæ annis, eruitur.

382

Cap. VI. Anni totius Macedonici et Asiani dispositio atque

methodus exponitur. Cycli solaris et lunaris, et Chris-
tiani Paschatis, in eo indagandi ratio. Veterum para-
pegmatum ad eundem accommodatio.

391

I.

Dato anno periodi Julianæ, vel æræ Christianæ, annum con

gruentem epochæ Macedonicæ invenire.

ib.

II.

Dato Macedonici anni mense et die, mensem et diem Julianum illi respondentem deprehendere.

392

III.

Dato anno Macedonico, cyclum solarem invenire. ..

.. ib.

IV.

Dato cyclo solari, literam diei solis sive Dominicam, et per

eam ferias hebdomadicas totius anni Macedonici sive
Asiani, invenire.

393

V.

Dato anno Macedonico sive Asiano, cyclum lunarem invenire.

394

VI.

In dato anno Macedonico vel Asiano paschalem Dominicam,

et Montanistarum et Alexandrinorum, designare.

395

« ÖncekiDevam »