Sayfadaki görseller
PDF
ePub

JACOBI USSERII ARMACHANI

DE GRECA

SEPTUAGINTA

INTERPRETUM VERSIONE

SYNTAGMA;

CUM LIBRI

ESTHERÆ

EDITIONE ORIGENICA, ET VETERE GRÆCA ALTERA,

EX

ARUNDELLIANA BIBLIOTHECA

NUNC PRIMUM IN LUCEM PRODUCTA.

UNA CUM EPISTOLA

AD LUDOVICUM CAPPELLUM,

DE VARIANTIBUS TEXTUS HEBRAICI LECTIONIBUS.

1655.

JACOBI USSERII

ARMACHANI

DE GRECA

SEPTUAGINTA

INTERPRETUM VERSIONE

SYNTAGMA.

CAPUT I.

De Septuaginta interpretum historia ab Aristea conscripta ; et eorum versione in Ptolemæi Philadelphi bibliotheca reposita: quæ ab ea, quæ veterum Christianorum patrum temporibus Septuaginta interpretum nomine ferebatur, plane diversa fuisse ostenditur.

DE Græca sacrorum librorum versione, a Septuaginta interpretibus facta, in omnium habetur manibus Aristeæ libellus, ex quo, et in Josephi antiquitatum libro duodecimo, capite secundo, et in nostris annalibus, ad annum periodi Julianæ 4437. ante æram vulgarem Christianam CCLXXVII. ejus rei historia descripta legitur. Etsi enim Aristeæ genuinum fœtum hunc esse, cum ab aliis, tum a Josepho Scaligero, in Eusebianis animadversionibus, negari non ignorem, quum tamen, "ex eo hoc negotium hausisse Josephum, et alios qui hac de re tractarunt," idem vir clarissimus simul agnoscat; scriptorem hunc, (quicunque tandem ille fuerit,) omnibus qui hac de re egerunt anti

[ocr errors]

quiorem, et narrationis hujus primum authorem extitisse, reliquis qui ipsum sunt secuti ea ratione jure præferendum esse judicavi.

Ex Hermippo, a Diogene Laertio citato, in Demetrio Phalereo, refert ibi Scaliger", "Demetrium., statim post obitum Ptolemæi Soteris, a Philadelpho quadam regione relegatum, quum ex tædio solitudinis animum despondere inciperet, et in somnum ex languore degravatus esset, morsu aspidis periisse, et somnum cum morte continuasse." Quanquam prioris tantum hujus narrationis partis, de custodito a Philadelpho in ea regione Demetrio, donec quid de eo fieret decerneretur, Hermippum authorem producat Laertius; non posterioris, de eodem aspidis morsu postmodum extincto. Hinc vero contra Aristeam ita depugnat Scaliger: "Quum initio regni Philadelphi extinctus sit Demetrius, et in odio regi semper fuerit; qui fieri potest, ut aliquid negotii regii sub ipso rege gesserit, aut præfectus fuerit bibliothecæ ? Et tamen hoc supposititius ille Aristeas scripsit; et omnibus, qui hac de re scripscrunt, persuasit."

Atqui inter illos omnes, non Augustinus solum, et Hieronymus, et Cyrillus Hierosolymitanus, et Epiphanius, et Tertullianus, et Josephus numerandus fuerit, sed ipse etiam Aristobulus, ex Hebræorum gente philosophus Peripateticus; ad regem Ptolemæum Philometorem eadem de re hunc in modum scribens : « Ἡ δὲ ὅλη ερμηνεία τῶν "'Hh διὰ νόμου πάντων ἐπὶ τοῦ προσαγορευθέντος Φιλαδέλφου βασιλέως, σοῦ δὲ προγόνου [γέγονε] προσενεγκαμένου μείζονα φιλοτιμίαν Δημετρίου τοῦ Φαληρέως [καὶ] πραγματευσαμένου τὰ περὶ τούτων. Integra vero omnium quæ in lege sunt interpretatio sub rege Philadelpho cognominato, ab avo tuo, est peracta; majus hic studium Demetrio

a

Scalig. animadvers. ad numer. Euseb. 1734.

b August. de civit. Dei, lib. 18. cap. 42.

c Hier. com. in Daniel. cap. 11.

Epiph. lib. de ponder. et mensur.

f Tertul. apologet. cap. 18.

d Cyril. catech. 4. φωτιζομένων.

Joseph. lib. 12. antiqu. cap. 2. et contr. Apion. lib. 2. h Apud Euseb. de præparat. Evangel. lib. 13. cap. 12.

Phalereo adhibente, et totum negotium promovente." Quod si hoc desumpsit ille, qui proximo post Aristeam scripsit seculo, si non ab ipso Aristea, ab alio saltem aliquo, qui ab illius, et rei gestæ tempore, quam proxime abfuit, sub persona Aristeæ (quemadmodum sub Orphei Lebethriii persona Orpheus Crotoniates sua scripsit Argonautica) hunc de Septuaginta interpretibus librum fuisse editum, ut dicamus necesse est.

Verum ad nostrum institutum ista potissimum spectat disquisitio; ubi quærenda, et num alicubi adhuc supersit illa de qua agitur Septuaginta seniorum interpretatio. De qua quæstione Sanctes Pagninus in Isagogæ suæ capite nono, ita suam aperit sententiam: "Nos summo studio, cura, et diligentia, Septuaginta interpretationem cum Hebræo contulimus: et tot invenimus addita, dempta, depravata, immutata, et ab Hebraico prorsus aliena, ut mihi persuadere nequeam illam esse Septuaginta interpretum." Bellarminus in libro secundo de Verbo Dei, capite sexto, suam ita: "Licet non ignorem nonnullos in ea sententia esse, ut existiment interpretationem Septuaginta seniorum penitus interiisse: multo probabilius censeo, illam adhuc superesse: sed adeo corruptam et vitiatam, ut omnino alia esse videatur." Et suam novissime, qui ex eadem cum Bellarmino societate Jesu fuit, Petrus Possinus, in sui de Christi geneologia Diallactici capite quinto: "Tanta vis corruptelæ in librum istum incubuerat, itaque omnes ejus partes a longissimo tempore comprehenderat, ut illum integritati primitivæ restituere, non humani quantivis conatus, sed divinæ prorsus omnipotentiæ opus esse videatur." De quibus ut certius judicare possimus ; librorum sacrorum a Septuaginta conversorum numerus primum, deinde modus in illis transferendis ab eis observatus, attentius est considerandus. Inde enim veriorem omnino eorum esse sententiam apparebit, qui primitivam illam Septuaginta seniorum interpretationem penitus interiisse censuerunt; diversamque plane ab ea fuisse, quæ et nostris, et veterum patrum temporibus illorum nomine est recepta. Et ad librorum quidem, nume

4 Suidas in 'Ορφεύς.

« ÖncekiDevam »