Sayfadaki görseller
PDF
ePub

rum quod attinet; "eruditi solos libros quinque Moses a Septuaginta interpretatos probant:" ut in libro quarto, commentariorum in Ezechielis caput decimum sextum, affirmat Hieronymus: idque "ab Aristea, et Josepho, et omni schola Judæorum asseri," in libro secundo commentariorum ad ejusdem prophetæ caput quintum, idem pater adjicit.

Quorum testimoniorum ponderi nihil omnino detrahit, quod ab aliis sic objicitur: Legis nomine, a Christo*, et Paulo', atque aliis, totum vetus instrumentum esse comprehensum. Nam a Judæorum schola quinque tantum Mosis libros fuisse hic intellectos, ex utraque Gemara, tam Hierosolymitana quam Babylonica, in tractatu n capite primo manifestum est: et libros Legis Ptolemæi regis jussu in Græcam linguam conversos, a reliqua Scriptura sacra secernit Josephus: « Οὐδὲ γὰρ πᾶσαν ἐκεῖνος ἔφθη λαβεῖν τὴν ἀναγραφὴν, ἀλλ ̓ αὐτὰ μόνα τὰ τοῦ νόμου παρέδοσαν οἱ πεμφθέντες ἐπὶ τὴν ἐξήγησιν πρὸς τὴν ̓Αλεξávdotiav. Neque enim totam Scripturam accipere illi contigit; sed legem solam ei tradiderunt interpretes, qui ob hoc Alexandriam missi fuerant;" inquit ille, in antiquitatum suarum proœmio.

Apud Aristeam vero, dicuntur legis interpretes mane ex Pharo in aulam singulis diebus accessisse, et salutato rege eodem redeuntes, votis ad Deum peractis, usque ad horam diei nonam operi incubuisse; singula ex collationibus ad consonantiam elaborantes, et Demetrio describenda tradentes ita, spatio dierum septuaginta duorum totam interpretationem absolvisse. Quæ temporis mensura, authoris sententiam, de Mosaica lege, non de tota vetere Scriptura accipiendam esse satis indicat. Unde et ob hanc rationem Johannes D'Espieres, licet Septuaginta interpretes etiam reliquos libros veteris Testamenti vertisse existimet, tamen intra illos septuaginta duo dies, Pentateuchum solum, (Legis nomine ab Aristæa, Josepho et Philone intellectum) translatum ab eis fuisse concludit:

m

Johan. cap. 10. ver. 34. et cap. 15. ver. 25.

Rom. cap. 3. ver. 19. et I Corinth. cap. 14. ver. 21.

D'Espier. de versione 70. interpret. disput. 1. dub. 7.

[ocr errors]

"Quia moraliter," inquit ille, 'impossibile est, imo et physice, ut immania illa sacræ Scripturæ volumina, tantillo tempore, duorum nempe mensium cum dimidio, scripserint, nedum conferentes et disputantes transtulerint ex Hebræo in Græcum." Nam ad id quod a Bellarmino hic quæritur "quomodo mirabile 'fuisset, spatio septuaginta duorum dierum potuisse absolvi illam editionem, si Pentateuchus tantum vertendus erat; qui breviori tempore sine ullo miraculo verti posset?" facilis adhibetur responsio : neque apud Aristeam, neque apud Josephum, ut aliquid in se miraculi habens, hoc esse propositum; sed a Josepho, versionem legis intra septuaginta duo dies absolutam simpliciter narrari, hoc tantum apud Aristeam præterea addito, « Οἱονεὶ κατὰ προθέσιν τινὰ τοῦ τοιούτου γεγενημένου, perinde ac si data opera hoc ab illis factum fuisset," ut ipsorum interpretum videlicet numero ille dierum numerus responderet.

Primæva igitur Septuaginta seniorum interpretatio Mosaicorum librorum tantum fuit. Eam vero quæ veterum Christianorum patrum temporibus illorum ferebatur nomine, Mosis simul et prophetarum scripta continuisse, nulli est dubium. Unde et Justinus martyr, in dialogo cum Tryphone Judæo, ex prophetis pro Christo testimonia, ut a senioribus illis conversa, citat. Neque aliam ob causam, Irenæus", Clemens Alexandrinus, et alii patres, Mosis simul et prophetarum libros Ptolemæi tempore Græce conversos fuisse scripserunt; quam quod versionem illam universi veteris Testamenti, qua ecclesiæ suo tempore utebantur, eandem cum Septuaginta seniorum versione fuisse existimarent. Quod eos fecisse eo minus miraberis, ubi consideraveris ipsum perspicassimum Hieronymum, cui de rei veritate suborta erat suspicio, vulgo receptam opinionem eo usque fuisse amplexatum, ut in prophetarum explicatione, communem Græcam hanc eorum versionem sub Septuaginta interpretum nomine passim producat et exponat. Quamvis et dubitationem suam aliquando ibi ille non dissimulat: ut cum in primo libro

n Iren. lib. 3. cap. 25.

• Clem. Alexandr. lib. 1. Stromat.

commentariorum ad Micheæ caput secundum, ita scribit: "interpretatio Septuaginta, si tamen Septuaginta est, (Josephus enim scribit, et Hebræi tradunt, quinque tantum libros legis Mosis ab eis translatos, et Ptolemæo regi contraditos) tantum discordat in præsenti loco ab Hebraica veritate; ut nec capita possimus ex æquo ponere, nec eorum simul sententias explicare."

Tanta vero editionis illius Græcæ, quæ Hieronymi tempore in Ecclesia obtinebat, ab Hebraica veritate discrepantia, non fuisse illam revera Septuaginta interpretum, argumentum nobis præbet alterum, a modo, in libris sacris convertendis, ab eis observato, deductum: quem cardinalis Bellarmini potius quam meis verbis explicandum esse duxi. "Septuaginta interpretes," inquit ille, " dicuntur omnia transtulisse ad verbum, ita proprie, ut quicunque sciret utramque linguam, statim judicaret fidelissimam esse translationem. Sic enim scribit Philo, libro secundo, de vita Mosis: Reddita sunt propria, propriis nominibus, Græcis ad Chaldaica exacte respondentibus. Id experimentis quotidianis creditur: sive Chaldæus Græcam linguam sive Græcus Chaldæam didicerit, in utraque Scriptura, tum Chaldaica, tum ejus interpretatione, miratur germanitatem; imo rerum verborumqne consonantiam adorat. Nec moveat quemquam, quod linguam Hebraicam vocat Chaldaicam: id enim idcirco facit, quod linguæ sint affines, et notior tunc esset Chaldæa, propter imperium Assyriorum, quam Hebræa. Neque solus Philo, sed etiam ante Philonem Aristeas, testatus est admirabilem fuisse rerum et verborum consonantiam, inter codices illos Græcos et Hebræos. Et ad finem libri sui adjecit, eam interpretationem a plurimis discussam, consideratam, examinatam, antequam in regis bibliotheca poneretur; et ab omnibus acclamatum, sancte et fideliter singula esse translata, ut nihil addi, nihil demi posset."

"At ista Græca versio quam nunc habemus, in pluribus locis dissentit ab Hæbræo, multa non habet quæ sunt in Hebræo, multa habet quæ non sunt in Hebræo; ut omnes noverunt, qui in ea versati sunt. Et qui de hac re ob

linguarum imperitiam judicare non possunt, legant Hieronymi præfationem in Pentateuchum, epistolam ad Suniam et Fretellam, quæstiones Hebraicas, commentaria in prophetas, et librum de optimo genere interpretandi.”

Quod vero a nonnullis ad hoc argumentum responderi solet, "textum Hebræum esse corruptum ubicunque a Græco discrepat," a suis admitti debere Cardinalis negat : "Ne fateri cogantur, vulgatam editionem Latinam, quæ Ecclesia Catholica tot jam seculis utitur, et quam Tridentinum concilium authenticam esse judicavit, totam quoque esse corruptam. Nam excepto psalterio, Latina editio cum Hebræis codicibus magis convenit, quam cum Græcis."

Ad illud deinde quod ab aliis, de mutationibus illis a Septuaginta dictatu Spiritus Sancti factis objicitur, ingenue et libere sic respondet Cardinalis: "Scio quidem, Epiphanium libro de mensuris et ponderibus, Hieronymum in præfatione in Pentateuchum, et libro de optimo genere interpretandi et Augustinum scriptum reliquisse, Septuaginta seniores de industria quædam omisisse, quædam addidisse, et quædam aliter vertisse, quia sic dictabat Spiritus Sanctus. Sed isti patres pie quærebant rationes excusandi et defendendi eam versionem, qua tunc Ecclesia utebatur. Cæterum, si ita esset, quomodo Philo diceret, summam fuisse consonantiam rerum et verborum: Quomodo etiam assererit Aristeas, omnes, qui eam initio viderunt, acclamasse singula esse bene et fideliter versa? quomodo non admirati fuissent, tam multa detracta, tam multa addita, tam multa contrario sensu reddita?"

Et quum ista ita sese habeant; superesse tamen adhuc hoc opus negare non audet Cardinalis: quia "plurima testimonia, quæ a veteribus citantur ex versione Septuaginta, eadem nunc in nostris Græcis codicibus inveniuntur." Ac si ad nostros solum codices spectaret ista disquisitio, et non ad eos etiam quibus usi fuerunt ipsi illi veteres. Quum enim, ex mira illa quæ inter Græcos co

• Lib. 18. de civit. Dei, cap. 42. et 44.

dices et textum Hebraicum reperitur discrepantia, quanta inter illos et primitivam Septuaginta seniorum interpretationem differentia intercesserit, ipse Cardinalis colligat; eandemque discrepantiam, non in nostris tantum, sed in iis etiam libris quos Hieronymi tempore legebat Ecclesia, inveniri simul agnoscat: quis non videt, eandem omnino quærendi hic occurrere rationem; utrum ea, quæ, vel nostris vel Hieronymi temporibus extabat Græca editio, pro germana Tv Septuaginta versione fuerit agnoscenda.

66

Atqui cum hæc fuerit semper celeberrima et communissima translatio; quis credere poterit," inquit ille, "hac abolita vel neglecta, etiam aliquam esse conservatam?" Respondeo, celeberrimam quidem fuisse translationem Septuaginta interpretum in Ptolemæi Philadelphi bibliotheca repositam; sed communissimam fuisse alteram, quæ huic succrescens, tandem in locum et nomen illius successit, atque ad nostra usque tempora, licet varie mixta et corrupta, conservata est. Nobilissima enim illa Ptolemæi bibliotheca incendio deleta, in novam a Cleopatra, postrema Alexandrinorum regina, eodem in loco conditam, altera hæc editio est illata; ibique usque ad Johannis Chrysostomi custodita est tempora: ut in capite tertio, plenius postea declarabitur. Ea bibliotheca Origeni Alexandrino familiariter nota fuit: qui in Hexaplis suis eam quæ incorrupta et immaculata Septuaginta interpretum versio tunc habebatur, et quidem a kov sive vulgata distinctam, edendam curavit; quemadmodum in epistola ad Sunniam et Fretelam confirmat Hieronymus. Unde ita nostra procedit argumentatio.

Quæ in Ptolemaica bibliotheca fuit seniorum Septuaginta interpretatio, et Mosaicorum librorum tantum fuit, et ad textus Hebraici veritatem exactissime expressa. Quæ vero in Cleopatrina bibliotheca posita, eorundem Septuaginta seniorum fuisse communiter existimabatur, non Mosaicorum modo sed etiam propheticorum librorum interpretationem continebat, eamque a textu Hebraico summopere discrepantem: quod vel ex unica ipsius Origenis ad Julium Africanum epistola possumus cognoscere.

« ÖncekiDevam »