Sayfadaki görseller
PDF
ePub

non abest a me” (id est, me non latet, ut a Symmacho est expressum) legerunt.

Quod tot in locis editio in Alexandrina bibliotheca reposita, indeque pro germana Tūv Septuaginta habita, propius quam KOLVì seu vulgata ad Hebraicam accedat veritatem, emendationibus Herode procurante factis tribuendum esse existimo: quas KOLVÑ illi, quæ apud Hellenistas Palæstinos erat vulgata, fuisse adhibitas, et loci in quo Herodes regnavit consideratio suadet, et Græcorum quibus Justinus Martyr usus est codicum cum nostris collatio amplius confirmat. Neque enim illius quæ inter utrosque intercedit differentiæ ratio reddi potest ulla commodior; quam quod ille, Græcus quidem philosophus sed gente Samaritanus, in Palæstina degentium Hellenistarum editionem secutus hic fuerit : cum nostri libri ex kouvį, sive communi illa altera, maxima saltem sui parte constent. Ut huc referenda fuerint, quæ ex Justini dialogo cum Tryphone Judæo a D. Vaillanto in dissertatiuncula de locis ab apostolis ex vetere testamento citatis, in eum finem sunt producta, ut Justinum probet, quasi dedita opera, a versione Græca tūv ó, quam tantopere venerabatur, discessisse.

AMOS.

JUSTIN.

VULGATA.

τες.

VI. ver. 1. Ούαι οι κατασπαταλών . . i

Ούαι τοίς εξουθενούσι. - απε. - ώνομασμένοι επί τούς αρχη- τρύγησαν αρχάς εθνών. Ve iis qui γοις άπετρύγησαν αρχάς εθνών. . despiciunt. vindemiarunt primiVæ qui deliciis affluitis. nominati tias gentium. in principibus vindemiarunt primitias gentium.

2. Διάβητε πάντες εις Χαλάνην Διάβητε πάντες και ίδετε, και έλ. και ίδετε, και πορεύθητε εκείθεν εις θετε εκείθεν εις Eμάτραββά. Trans

. IV

Αμάθ την μεγάλην. Transite om- ite, omnes et videte : et pertransite nes in Chalanen, et videte, et proficis- | inde in Emat rabba. cimi inde in Amath magnam.

6. Οι πίνοντες εν φιάλαις οίνον. Οι πίνοντες τον διυλισμένον οίQui bibitis in phialis vinum.

vov. Qui bibitis vinum defæcatum. 7. Τών δυναστών των αποικιζομέ- Τών δυναστών. Potentium. νων, και μεταστραφήσεται οίκημα κακούργων. Potentium transmigrantium, et evertetur sedes maleficorum.

[blocks in formation]

IV. ver. 1."Ετοιμον επ' άκρου των ορέων, επηρμένον αυτό υπέρ τους βουνούς, και ποταμόν θήσονται επ' aútq daoi. Paratus super summitatem montium, elevatus ipse super colles ; et flumen ponent in eo populi. 2. Φωτιούσιν ημάς. Illuminabunt . 3. Τάς ζιβύνας. Pugiones.

4. Και καθίσεται ανήρ. Et sedebit vir.

.

Κυρίου των δυνάμεων. Domini virtutum. .

"Έτοιμον επί τας κορυφές των ορέων, και μετεωρισθήσεται υπεράνω των βουνών, και σπεύσουσι προς αυτό λαοί. Preparatus super vertices montium ; et elevabitur super colles; et festinabunt ad eum populi.

Δείξουσιν ημίν. Ostendent nobis. .

Τα δόρατα. Hastas.

Και αναπαύσεται έκαστος. Et requiescet unusquisque.

Κυρίου παντοκράτορος. Domini omnipotentis.

"Εκαστος την οδόν αυτού. Unusquisque viam suam.

Την συντετριμμένην. Contritam.

5. 'Εν ονόματι θεών αυτών. In nomine Deorum suorum.

6. Την εκτεθλιμμένην. Contribulatam.

- Και την άπωσμένην αθροίσω, και ήν εκάκωσα. Εt abjectam congregabo, et quam afflixi.

Και την εξωσμένην είσδέξομαι, και ούς απωσάμην. Et eam quae ejecta fuerat suscipiam, et quos repuleram.

In eodem cum Tryphone dialogo, quatuor de Christo Servatore producit testimonia, quæ ex Septuaginta seniorum versione sublata fuisse affirmat: quorum secundum, ex Jeremiæ, cap. XI. ver. 19. desumptum, quod nuper admodum ex quibusdam tantum codicibus abrasum, in aliis exemplaribus, quæ in Judæorum (Hellenistarum) synagogis asservabantur, retentum fuisse ait, in omnibus nostris libris adhuc reperitur integrum. Primum vero, ex libri Esdræ sexto capitulo desumptum, est hujusmodi: Και είπεν Έσδρας τω λαώ. Τούτο το πάσχα ο σωτήρ ημών, και η καταφυγή ημών. Και εάν διανοηθήτε, και αναβή υμών επί την καρδίαν ότι μέλλομεν αυτόν ταπεινούν ένα σημείο, και μετά ταύτα ελπίσωμεν επ' αυτόν, ου μη ερημωθή ο τόπος ούτος εις τον άπαντα χρόνον, λέγει ο θεός των δυνάμεων. εαν δε μη πιστεύσητε αυτω, μηδέ εισακούσητε του κηρύγματος αυτού, έσεσθε επίχαρμα τοις έθνεσι. Quod apud Lactantium, libro quarto Institutionum, capite decimo octavo, ita Latine legitur: “ Et dixit Esdras ad populum. Hoc Pascha Salvator noster est, et refugium nostrum. Cogitate, et ascendat in cor vestrum, quoniam habemus humiliare eum in signo: et post hæc sperabimus in eum, ne deseratur hic locus in æternum tempus, dicit Dominus Deus virtutum. Si non credideritis ei, neque audieritis annunciationem ejus; eritis derisio in gentibus.”

Tertium testimonium ex Jeremia resectum fuisse dicitur. Έμνήσθη δε Κύριος ο Θεός των νεκρών αυτού των κεκοιμημένων εις γην χώματος, και κατέβη προς αυτούς ευαγγελίσασθαι αυτοίς το σωτήριον αυτού. Quod apud Ireneum, libro quinto, capite vigesimo sexto, (vel trigesimo primo, ut Feuardentius distinguit) ita citatum reperitur :

« Commemoratus est Dominus sanctorum mortuorum suorum, qui eorum ante dormierunt in terram stipulationis, (forte sepelitionis ;) et descendit ad eos, extrahere eos, et salvare eos.” Quartum et ultimum, ex Psalmi XCV. (vel XCVI. secundum Hebræos) versiculo decimo est petitum ; ubi cum legeretur, « Είπατε εν τοις έθνεσιν, ο Κύριος εβασίλευσεν από του ξύλου, Dicite in gentibus, Dominus regnavit a ligno:” Judeis verba illa, “ από του ξύλου, a ligno,” erasa fuisse dicuntur. Quæ in antiquis quidem Latini psalterii habentur editionibus, Itala, Romana, et Hispanorum

Gothica ; indeque a Latinis citantur patribus, Tertulliano, (in libro contra Judæos, in libro tertio in Marcionem) authore tractatus de montibus Sina et Sion qui Cypriano adscribitur, et commentariorum in 1 Corinth. cap. XV. tributorum Ambrosio, Leone in sermone quarto de passione, atque Psalmi ipsius interpretibus, Augustino, Cassiodoro, et juniore Arnobio; licet non ab Hebræis solum sed etiam Græcis omnibus codicibus ea jam absint, ipsaque Latini e Græco traducti psalterii editione Gallicana, quæ Romanæ Ecclesiæ hodie est in usu.

Ejusdem quoque generis et illa sunt, quæ ex 3. Regum cap. VIII. vel IX. a Lactantio producuntur : “ Quode si avertimini a me, dicit Dominus, et non custodieritis veritatem meam ; rejiciam Israel a terra quam dedi illis, et domum hanc quam ædificavi illis in nomine meo, projiciam illam ex gentibus : et erit Israel in perditionem et opprobrium populo. Et domus hæc erit deserta : et omnis qui transibit per illam admirabitur, et dicet; Propter quam rem fecit Dominus terræ huic et domui huic hæc mala ? et dicent: Quia reliquerunt Dominum Deum suum, et persequuti sunt regem suum dilectissimum Deo, et cruciaverunt illum in humilitate magna ; propter hoc importavit illi Deus mala hæc." Quæ utrum a Judæis ex tam immenso codicum numero subducta, an paucioribus quibusdam exemplaribus a Christiano aliquo addita, judicandum aliis relinquo.

Illud certe negari jure non potest, testimonia ex variis Scripturæ locis a Paulo apostolo in tertio epistolæ ad Romanos capitulo coacervata, in Psalmi XIII. (vel XIV. juxta Hebræos) editionem vulgatam Græcam a Christiano aliquo simul fuisse infulta: quemadmodum in Origenis commentario, ad illum apostoli locum, et Hieronymi præfatione libri decimi sexti commentariorum in Esaiam, plenius apparet. Quod idem etiam de loco illo ad calcem libri Jobi adjecto, et ab Origene in epistola ad Julium Africanum commemorato, est sentiendum : réypantai δε, αυτόν πάλιν αναστήσεσθαι μεθ' ών ο Κύριος ανίστησιν.

e Lib. 4. cap. 18.

Scriptum autem est, ipsum rursus resurrecturum cum iis quos resuscitat Dominus." Illud enim ex Jobi cap. XIX. ver. 25, 26, 27. et Matthæi cap. XXVII. ver. 52, 53. collatione fuisse derivatum, vix est ut ego quidem addubitem,

VOL. VII.

II

« ÖncekiDevam »