Sayfadaki görseller
PDF
ePub

EPISTOLA

JACOBI USSERII ARMACHANI

AD

LUDOVICUM CAPELLUM

DE VARIANTIBUS TEXTUS HEBRAICI LECTIONIBUS,

EDITA ANNO

1652.

ERUDITISSIMO VIRO

D. LUDOVICO CAPELLO,

JACOBUS USSERIUS

ARMACHANUS, S.

VIR CLARISSIME:

Cum tuam de textus Hebraici veteris Testamenti variantibus lectionibus ad me datam epistolam cum altera D. Bootii ad me itidem scripta conferrem; in ipso statim limine deprehendi, de eo quod imprimis constituendum inter vos fuerat, id est, de cardine et statu principalis controversiæ, immane inter vos esse dissidium. Affirmas tu, “ Necesse esse ut Bootius et ipsi similes vel renuncient effato suo, scilicet non licere nobis vel in minimo apiculo discedere ab hodierni codicis Hebraici lectione; vel dicant, scribas omnes quorum opera hodiernus codex ad nos pervenit, per plus quam duo annorum millia, a reditu ex captivitate Babylonica (quum Esdras dicitur totum vetus Testamentum ipse descripsisse) ad hunc usque diem fuisse αναμαρτήτους et θεοπνεύστoυς.”

At effatum illud Bootius ut suum et sui similium esse plane pernegat: et in hisce studiis exercitatissimi Bux

a Apologetic. epist. pag. 10.

torfii de Hebraicis codicibus assertionem hanc, suis rationibus munitam, contra opponit: “ Neque enim existimo tales esse, ut in nullo plane punctulo, apiculo, aut literula, a primis Mosis et prophetarum autographis apographa unquam discesserint, aut nullum omnino vitium vel levissimum in eos irrepserit. Nam ne ipsi quidem Judæi hoc asserunt: qui et antiquitus jam exemplaria corrupta, sed ab Esra iterum correcta et restituta fuisse et posterioribus temporibus, cum inter celebres authores, tum inter exemplaria varia, dissensiones et discrepantes quasdam lectiones notant. Tales sunt præter notas roū Jinsi po dissensiones de quarundam vocum lectione inter Judæos orientales et occidentales, et inter Ben Ascher et Ben Naphtali. Sic memorant aliquando, nec dissimulant, varietates nonnullas ex libris quibusdam manuscriptis celeberrimis et magnæ authoritatis : ut, exempli gratia, librorum Hierosolymitanorum, Babylonicorum, Hispaniensium, exemplaris Hilleliani, Pentateuchi cujusdam Hierichuntini, Sinaitici, &c. Meminerunt etiam librorum correctorum, et per consequens tacite etiam minus correctorum. Redarguunt etiam sæpe exemplaria quædam diserte erroris."

Indeque paulo commotior hic D. Bootius ita de te conqueritur : “Quæ est hæc dictatoria potestas, imo quæ inaudita tyrannis, præscribere nobis quid sentire debeamus ac necessitatem nobis imponere, ut eam tueamur sententiam quam pro absurdissima damnamus; et quæ sententiæ vere nostræ adeo non cohæret, aut ex ea sequitur, ut hac posita illam inevitabiliter concidere necesse sit ? Quasi vero non liceat nobis rem istam, prout melius nobis videtur, concipere atque explicare; et inter duo extrema tum innumeræ ac commentitiæ variarum lectionum multitudinis, tum omnimodæ illarum absentiæ media via (in qua ut plurimum veritas inveniri solet) incedere: et quasi nobis id necessario faciendum esset, quod non nisi stulti facere solent, ut dum vitium aliquod devitant, in contrarium vitium currant."

[ocr errors]

b De Punctor. antiq. part. 1. cap. 16.

• Epist. sect. 2.

Quid hic tu vero? Ais te “ dictatorem non agere nec tyrannidem exercere, nec illis quidquam præscribere ; sed quid ex eorum sententia et positione atque effato sequatur ostendere: nullam vero Bootium invenisse viam qua se explicet et extricet isto nexu quo eum et sui similes constrinxeras. Si nobis non licet vel in minimo apiculo ab hodierni codicis lectione deflectere; sequi hodiernum codicem ad minimum usque apiculum nobis repræsentare ipsissima Mosis et prophetarum avtóypapa: hoc autem si verum est, sequi scribas omnes inter describendum fuisse åvauaprírovç.” Et “ hic Bootio Rhodum esse" asseris, “ hic illi esse saltandum.”

Atqui ostendendum tibi prius fuerat, hanc fuisse Bootii sententiam; “non licere nobis vel in minimo apiculo ab hodierni Hebraici codicis lectione deflectere:" a qua tam procul illum abfuisse videmus, ut duos casus ipse expresserit, in quibus nobis liceat a vulgata lectione recedere. “ I. Ubie discrepant inter se codices Hebraici; (non quidem quivis promiscue, sed lectiores ac melioris notæ :) tunc enim de variantibus lectionibus artificiose dijudicandum esse, quænam alteri præferenda sit; eamque eligendam quæ loco aptius quadret. II. Quando invictis argumentis probari potest; aliquod textui vitium subesse.”

Negat quidem ille, et jure negat, veteres Scripturæ translationes quascunque pro totidem Hebraicæ veritatis exemplaribus esse habendas; ita ut ex iis Hebraici textus variationes non minus certo colligi possint, quam ex ipsis codicibus Hebraicis. Nam, ut rectissime a te est observatum, “non omnis variatio interpretis a textu originario nititur aut fundata est in diversitate codicum originariorum: multa potest esse ab interpretis ipsius hallucinatione et deliberato facta mutatione, additione, et detractione." Ex incuria quoque et àßlefia interpretis præteriri non raro in versione videmus, quod in eo quem transferendum sibi proposuit codice legebatur, atque aliud etiam pro eo quod ibi habebatur in translatione substitui. Quemadmodum (verbi gratia) 2 Maccab. cap. XIII. ver. 15. tum in Francisci Junii

• Append. epistolæ, pag. 104.

d Apolog. pag. 11, 12.

Apolog. pag. 101.

« ÖncekiDevam »