Sayfadaki görseller
PDF
ePub

versione, tum in doctissimi fratris tui historia, bis mille viri a Juda Maccabæo interfecti feruntur: non quod id ita in textu originario utervis invenerit, sed quod frater Latinum hic interpretem simpliciter secutus fuerit; interpres vero Græcum quem vertebat textum minus diligenter attendens, δισχιλίους pro τετρακισχιλίους perperam acceperit. Cujusmodi rapoρáμara, ob characterum aut sonorum in vocabulis præcipue Hebraicis similitudinem vel levem aliquam a minus attento inspectore conceptam literarum transpositionem, multo etiam facilius possunt obrepere. Et ut in multis hujus generis locis, Hebraicum quo interpres usus est exemplar eandem quam ille reddidit lectionem exhibuerit: de eorum tamen plurimis nullo nobis constare potest modo, utrum ipsi interpreti an codici quem præ manibus ille habuit Hebraico ista accepta referenda fuerit differentia; præsertim si interpres ille ex Judaizantium fuerit numero.

Ex libris enim Talmudicis et commentariis quæ Medrashim vocant, manifestum est, Judæis hanc esse consuetudinem, non ex negligentia aliqua, sed ex nimia potius diligentia, et certo consilio profectam; ut paronomasticis hujusmodi vocum immutationibus in sacrarum literarum explicatione sæpius utantur: non quod in exemplari ullo ita scriptas voces illas deprehenderint, sed quod ad varios exponendæ Scripturæ modos amplificandos pertinere illud existimaverint. Unde et tui quum Talmudici dicunt non esse legendum (uti nos legimus) 1 Psalm. LXVIII. ver 15. sed niba, non ww Exod. cap. XXXII. ver.

.Esai. cap. XXVI. ver שומר אמונים non באו שש sed .1 .Cantic. cap. VII בכפרים et non שאומרים אמן sed .2

ver. 11. sed ' esse legendum; non id eos voluisse (cum Buxtorfio* patre, т μaкapírη) agnoscis, ut quod ipsi legendum dixerunt pro vera textus lectione esset recipiendum, sed "ut acumen ingenii in his ostentarent, et haberentur pro iis qui legem variis modis explicare possent." Neque tamen ex ullis omnino interpretum locis variantes

h Jacob. Cappel. ad ann. mundi 3837.

Critic. pag. 178.

Commentar. Masorethic. lib. 1. cap. 9.

Hebraicorum codicum lectiones peti posse inficiatur Bootius; ex ea tantum versione quæ Septuaginta nomen præfert colligendas eas esse negat, ex reliquis omnibus interpretibus desumi eas posse, libenter concedit. Nullo enim modo admitti posse judicat, quæ de rov ó editione contra Buxtorfium a te prolata sunt: "Manifestum esse ex collatione Tv Septuaginta cum textu hodierno Hebræo, codicem eorum ab isto enormiter variasse. Reddi enim in infinitis locis discrepantiæ rationem certam et indubitatam, variam scilicet lectionem, quod aliter legerunt in suo codice, quam hodie legitur in Judaico. Codicem Hebræum, quo usi sunt Septuaginta in versione sua concinnanda, immensum quantum ab hodierno Judaico diversum abire. Ex translationis ipsius cum hodierno Judaico contextu contentione, sole ipso clarius liquere, Septuaginta interpretes longe aliter in codice suo Hebraico legisse, quam nos hodie legimus in hodierno Judaico."

Nec ita solus sensit Bootius: hoc ipsum jamdudum illum docuerat B. Hieronymus: "Qui passim notat et monet quam diverse Septuaginta interpretes ab hodierna lectione discesserint; neque tamen diversitatem seu variationem illam rejicit in codicis ipsorum discrepantiam ab eo quo utebatur: sed totam diversitatis causam et culpam ipsis interpretibus adscribit; qui aliter legerunt decepti literarum similitudine et affinitate, vel omittendo et subtrahendo, vel addendo etiam aliquid de suo, prout illis videbatur consultius." Quod multis ex Hieronymi scriptis et commentariis productis locis et exemplis probat Bootius'; et esse verum, tus ipse agnoscis.

Et recte quidem hic tu putas, " ipsum' Bootium non existimare necessario sibi credendum, sequendum et amplectendum esse, quicquid uspiam ab Hieronymo dictum aut scriptum est." At nihil hoc impedit, quo minus ille inquirat, qui fieri potuerit, ut homo in aliis minime hebes, et in Hebraica literatura satis perspicax, id videre non po

P Epist. sect. 14.

Epist. sect. 55. 57, 58.
Apolog. pag. 94.

VOL. VII.

q Critic. defens. sect. 14.
Apolog. pag. 93.

QQ

tuerit, quod tu non modo certum esse atque indubitatum, sed etiam sole ipso clarius liquere asseris.

66

Causa", vero, (inquis) cur res illa Hieronymo in mentem non venerit, non fuit defectus aliquis ingenii aut judicii, vel doctrinæ in ipso, sed præjudicata opinio quam a præceptoribus suis Hebraicis hauserat; codicem Hebraicum repræsentare ad amussim ipsa prophetarum autographa, proindeque non esse ab illo vel latum pilum discedendum. Itaque quicquid videbat ab illo codice vel tantillum discrepare, statim illud rejiciebat tanquam spurium, corruptum et adulterinum, ejusque causam in interpretum hallucinationes, vel scribarum, qui translationes ipsorum descripserunt, audaciam, temeritatem, vel inscitiam rejiciebat." Quod fortasse non dixisses, si ex commentariis ipsius in tertium caput epistolæ ad Galatas in memoriam revocavisses, quam facile suspicionem hanc ille admiserit; a Judæis detracta textui Hebraico fuisse vocabula et b in Deuteron. cap. XXVII. ver. 26. et □n adjectum in Deut. cap. XXI. ver. 23. atque ex' commentariis in Micheæ cap. V. ver. 2. in Josuæ cap. 15. post versum quinquagesimum nonum duos versiculos posuisse "de veteribus libris eradi malitia Judæorum, ne Jesus Christus de tribu Juda ortus videretur.”

Septuaginta illorum tuorum animadvertisse te agnoscis "frequentes pueriles et pudendos sæpe lapsus atque aberrationes a genuina vocum et phraseon significatione, et sacrorum scriptorum mente atque scopo, etiam in iis locis, in quibus illi, non secus quam nos hodie, legerunt." An vero ex ignorantia aut aßλafía in tam frequentes, tam pueriles et pudendos lapsus homines Hebraicæ linguæ satis peritos incidere potuisse putabimus: an accuratiorem potius eos omnem transferendi rationem consulto hic neglexisse? Quod certe alibi passim ab eis fuisse factum videmus, ubi nulla literarum similitudo vel vocum affinitas variantis lectionis aut erroris a librariis commissi aliquod exhibet vestigium. Quo referenda celeberrima illa de annis primorum patrum differentia: de qua, B. Augus

u Apolog. pag. 96.

y Critic. pag. 292.

a Genes. cap. 5. et 11.

* Critic. pag. 478, 479, 480.
Apolog. pag. 21.

tinus: "In his in quibus continuatur ipsius mendositatis similitudo, ita ut ante genitum filium qui ordini inseritur alibi (in Græco scilicet) supersint centum anni, alibi (in Hebræo) desint; post genitum autem ubi deerant supersint, ubi supererant desint: videtur habere quandam, si dici potest, error ipse constantiam; nec casum redolet, sed industriam." Hac addita conclusione, ipso digna: "Recte fieri nullo modo dubitaverim, ut cum diversum aliquid in utrisque codicibus invenitur, quandoquidem ad fidem rerum gestarum utrumque esse non potest verum, ei linguæ potius credatur, unde est in aliam per interpretes facta translatio."

Agnoscis deinde ipse, "sic conferatur Græca ista versio cum Hebræo textu, inveniri infinita loca in quibus aliquid deficit eorum quæ in Hebræo habentur." Et quæris, "quid potuerit tanta esse in interpretibus ȧßλfía et præcipitatio, ut periodos etiam integras omiserint, easque multas et frequentes; quin et capita integra, et capitum partes longe maximas omiserint penitus?" quum ab interpretibus illud simul quærere debuisses; qui etiam "potuerit tanta esse in librariis aßλafía et præcipitatio," ut toties et tam fœde hic erraverint? tecumque considerare creditu longe fuisse facilius, interpretes ista in suo codice inventa pro libitu in versione sua præteriisse; quam a Masorethis vel primis Hebraicorum nostrorum codicum descriptoribus conficta magna ex parte et textui sacro addita fuisse. Id enim dicere oportet, si in hodiernæ lectionis correctione tot editionis Græcæ defectuum aliqua habenda fuerit ratio.

66

Et hi quidem defectus in libro Job maxime sunt conspicui: in quo a Græcis codicibus abfuisse notavit Origenes, “ πολλάκις μὲν ἔπη τέσσαρα ἢ τρία, ἐσθότε δὲ δεκατέσσαρα, δεκαέξ, καὶ δεκαέννεα, sæpe quidem quatuor aut tres sententias, nonnunquam autem quatuordecim, sexdecim et novemdecim." Quos omnes defectus ex Græca Origenis editione supplens Hieronymus, in Latinam suam versio

b De civitate Dei, lib. 15. cap. 31.

e Critic. pag. 214.

e Epist. ad Jul. Africanum.

d Ibid. pag. 360.

Q Q2

nem (quam obelis et asteriscis distinctam in lucem aliquando proferre nobis est animus) ita ad Paulam et Eustochium est præfatus: "Beatus Job, qui adhuc apud Latinos jacebat in stercore, et vermibus scatebat errorum, integrum immaculatumque gaudete. Quomodo enim post probationem atque victoriam ipsius dupliciter universa reddita sunt: ita ego in lingua nostra, audacter loquor, feci eum habere, quæ amiserat." Indeque præfatione in eundem librum ex Hebraico postea a se conversum, eos qui priorem illam suam translationem probaverant (in quorum numero et Augustinus fuit, qui ad eam suas in Jobum annotationes adaptandas censuit) simul etiam a Septuaginta erratum fuisse fateri oportere colligit. "Neque enim fieri potest, inquit ille, ut quos plura intermisisse susceperint, non eosdem etiam in quibusdam errasse fateantur: præcipue in Job; cui si ea quæ sub asteriscis addita sunt subtraxeris, pars maxima detruncabitur. Et hoc duntaxat apud Græcos. Cæterum apud Latinos, ante eam translationem quam sub asteriscis et obelis nuper edidimus, septingenti ferme aut octingenti versus desunt: ut decurtatus et laceratus corrosusque liber fœditatem sui publice legentibus præbeat.”

Tibi vero (qui Septuaginta tuis tantopere detrahi illibenter audis) hoc "videturi ab eo dictum esse hyperbolice: quod in eo libro hodie versus sint duntaxat 1070. sic enim in veteribus illis editionibus Latinis fuissent tantum 270. versus in eo libro;" vel 370. ut debebas etiam adjicere. Ubi nostros versus sive 'DD Hebræorum, qui 1070. in libro Jobi numerantur, minus accurate distinguere videris a veterum orixos: cujusmodi in libri vigesimi 'Apxaioλoyíaç suæ 60000. extitisse, ad eorum finem annotat Josephus; et 1800. in libro Jobi fuisse, ad calcem chronographiæ suæ refert Nicephorus Constantinopolitanus patriarcha. Hesychius, vel quicunque ineditarum in libros sacros Græcarum hypothesium author fuit, distinctione hic adhibita, librum Job sine asteriscis quidem 1600. OTIXEÇ habuisse notat; cum asteriscis vero 2200. Varia

h Job. ver. 42. cap. 10.

i Critic. pag. 295.

« ÖncekiDevam »