Sayfadaki görseller
PDF
ePub

αὐτῶν, εἰ δέοι, θνήσκειν ἡδέως. Palam est ipsis operibus, quantam nos Scripturis nostris habeamus fidem. Tanto enim sæculi spatio jam præterito, neque adjicere quicquam aliquis, neque auferre, neque mutare est ausus. Omnibus enim insertum est mox ex prima generatione Judæis, hac divina dogmata nominare, et in his utique permanere; et propter ea, si oporteat, libenter mortem oppetere." Cui geminum est et illud, quod a Philone est traditum; Judæos per spatium amplius quam bis mille annorum, “ μὴ ῥῆμά γε μόνον τῶν ὑπ ̓ αὐτοῦ γεγραμμένων κινῆσαι, ἀλλὰ καν μυριάκις αὐτοῦς ἀποθανεῖν ὑπομεῖναι θᾶττον, ἢ τοῖς ἐκείνου νόμοις καὶ ἔθεσιν ἐναντία πεισθῆναι: ne verbum quidem eorum quæ a Mose scripta sunt movisse, sed millies potius morituros, quam quicquam legibus et institutis ejus contrarium suscepturos.'

[ocr errors]

66

Nam quod Philonem et Josephum asseris in lingua "Hebraica infantes plane fuisse, si modo quid omnino Hebraice scivisse dicendi sunt:" ut de Philone Hellenista Alexandrino libenter id, idem de Josepho sacerdote Hierosolymitano concedere non possum; qui suis lingua patria Judaici belli scripsit historiam, et in Originum libris Hebraicas' Scripturas in linguam Græcam transtulit.

Quum Hebraicam igitur ille veritatem per tot secula integram et illibatam fuisse conservatam profiteatur : quænam de vulgata Græca Testamenti veteris editione (a Septuaginta quidem seniorum sub secundo Ptolemæo facta quam non totius Scripturæ sed librorum tantum Mosaicorum fuisse ipsem agnoscit, diversa; licet a Philone, Hebraicæ linguæ imperito, sola adhibita et explicata) a codice Hebræo qui eo tempore obtinebat tam longe lateque discedente, ipsius fuerit sententia, non difficile fuerit cuivis colligere. Qui enim codex Hebræus eo tempore obtinebat, non alius ab eo profecto fuit, quem in Chaldaica sua paraphrasi Jonathan et Onkelosius expresserunt: quos

[blocks in formation]

"usos esse codice Hebræo longe a codice Tv Septuaginta

diverso, et eodem pene cum hodierno quem a Masorethis

habemus," tute" concedis.

De ipso quoque Josepho non est illud prætereundum, quod ex sacris Hebræorum literis Origenes suas translaturum se est pollicitus, neque subtrahendo quicquam neque addendo, id eum pari fide non præstitisse. Eodem enim consilio quo Persis nuper Hieronymus Xaverius Jesuita interpolatam a se evangelicam dedit historiam, etiam Græcis ille rerum in vetere Testamento gestarum transmisit memoriam: nonnulla quæ erant in canone supprimens, alia (ut quum Salomoni, verbi gratia, pro quadraginta regni annis octoginta tribuit; et in numero talentorum argenti ad templi usum a Davide relicto centum millia pro mille millibus substituit) immutans, atque ex scriptis apocryphis non pauca adjiciens; uti in ejus de Mose trienni, de eodem juvene cum Æthiopibus bellum gerente, de Tharbi regis Æthiopum filia connubium ejus expetente, et aliis ejusdem farinæ narrationibus licet perspicere.

Eodem quoque consilio, sed majore licentia, editionis Græcæ Septuaginta seniorum titulo evulgatæ author, quum totius veteris instrumenti arcana (id flagitante fortasse aliquo, cui hoc denegare ille non poterat) hominibus alienis. a republica Israelis essent communicanda, et margaritæ ea ratione coram porcis (ita enim a Judæis habebantur Gentes) projiciendæ ; quod proximum erat, quanta potuit negligentia opus perfecit: et in Ezechiele" ostendens quid in vertendo posset, in reliquis libris quid vellet facere;

n Critic. pag. 324.

• Antiqu. lib. 1. cap. 1. et lib. 10. cap. 11. cum lib. 20. cap. ult. et contr. Apion. lib. 1.

p 1 Chronic. cap. 22. ver. 14.

"Vulgata ejus editio non multum distat ad Hebraico. Unde non satis miror quid causæ fuerit, ut si eosdem in universis libris habemus interpretes, in aliis eadem, in aliis diversa transtulerint." Hieronym. prolog. in Ezechiel. qui tamen in hoc ipso etiam libro plurima ab interprete prætermissa, ex Theodotione ab Origene suppleta fuisse ostendit; et in cap. 45. ver. 10, 11. locum non cohærere ait, et penitus intelligi non posse: atque ad cap. 7. admonet, "in hoc capitulo juxta 70. interpretes ordinem mutatum esse atque confusum; ita ut prima novissima sint, et novissima vel prima vel media, ipsaque media nunc ad extrema nunc ad principia transferantur."

detractionibus, mutationibus, et additionibus suis ita eos invertit, ut cum Aristotele' dicere potuerit, fuisse eos kai ἐκδεδομένους καὶ μὴ ἐκδεδομένους. Sed quocunque animo id ille fecerit ab Hebraicis qui manibus omnium tum ferebantur codicibus certo consilio et destinata opera recessisse eum constat.

In qua tamen tam longa et lata a textu originario discessione, divinam tecum providentiam et agnoscimus et suspicimus quod nulla extiterit tam "damnosa inter utrosque textus differentia, ut rectam fidem, quæ ad salutem est necessaria, labefactaret aut læderet." Qua ratione saluti prospectum est, tum Hellenistarum, sive Græciensium Judæorum, qui quum Hebraicos libros nullo modo intelligerent, et præter hanc nulla jam alia totius veteris Scripturæ extaret interpretatio, Mosis et prophetarum lectionem inde petitam in synagogas suas introduxerunt: tum Christianorum e gentibus, qui eos secuti eandem quoque versionem in usum ecclesiasticum receperunt. Atque de hac editione ista dicta sufficiant.

Ad Samaritanam Pentateuchi editionem jam accedo: quam vel primus, vel certe inter primos, nostris temporibus in occidentem ipse intuli. Cum enim "Christianæ pietatis homines paulo hac in re negligentiores hactenus fuisse," ex Scaligero' didicissem: non prius destiti, quam ex Syria et Palæstina quinque vel sex illius exemplaria (una cum Arabicæ versionis textus illius parte magna, et Arabici in eundem commentarii fragmento) mihi comparavissem. Cumque ab Eusebio Cæsariensi, Diodoro Tarsensi, Hieronymo Stridonensi, Cyrillo Alexandrino, Procopio Gazæo et aliis, citatum invenissem: apud Photium, in bibliotheca" decreti synodici Eulogii patriarchæ Alexandrini in Samaritanos editi argumentum exponentem, tandem reperi, librorum Mosaicorum a Samaritis receptorum depravatorem fuisse Dositheum illum, cujus in libro primo, contra Celsum Origenes ita meminit: "Post Jesu tempora Dositheus Samarita persuadere Samaritis

A. Gell. lib. 20. cap. 5.
Emendat. tempor. lib. 7.

Critic. pag. 583. u Cod. 230.

voluit se esse Christum illum a Mose prænunciatum : et visus est nonnullos doctrina sua cepisse." Et in Matthæum : "Sicut manifestat historia lectionum, non multi fuerunt homines in tempore apostolorum, qui Christos se esse dixerunt nisi forte Dositheus Samareus, unde et Dositheani dicuntur, et Simon de quo referunt Actus apostolorum."

;

Synodum vero illam ab Eulogio coactam docet Photius, occasione controversiæ inter Samaritas Alexandrinos de loco illo Mosis ortæ, "Prophetam" tibi suscitabit Dominus Deus tuus ex fratribus tuis, sicut me;" quem eorum alii Jesum Nave, sive Josuam filium Nunis proximum Mosis successorem, fuisse contendebant alii Dosthen sive Dositheum, genere Samaritanum et Simoni mago æqualem, (συνακμάσαντα κατὰ τοὺς χρόνους Σίμωνι Tų μáyw) a cujus nomine Dostheni cognominati sunt; de quo et postea hoc habetur additum: “ Μυρίαις καὶ ποικίλαις ἄλλαις νοθείαις τὴν Μωσαϊκὴν Πεντάτευχον (ea enim vox, pro Οκτατεύχῳ, in Photio est reponenda) κατακιβδηλεύσας, καὶ ἕτερά τινα συγγράμματα μωρὰ τε καὶ ἀλλόκοτα καὶ ἀπεναντία πνευματικῆς νομοθεσίας συντεταχὼς, τοῖς πειθομένοις κατέλιπε. KATEλITE. "Infinitis diversique generis corruptelis Mosaicam Pentateuchum adulteravit; aliosque libros stultitia et portentis plenos, divinisque legibus contrarios consarcinavit, suisque asseclis reliquit ;" quibus illi fascinati, "perinde quasi ille non perierit sed alicubi in hac vita degeret," eum suspiciebant; ut habet Origenes*.

Ex Hebraica igitur a Palæstinis et Babyloniis, atque Græca ab Hellenistis Judæis recepta, Hebræam novam impostor iste conflavit editionem; novis quoque detractionibus, mutationibus et adjectionibus, prout libitum erat, a se contaminatam. Hinc in annis patrum post diluvium3, prætermisso cum Hebræis Cainane, ante maidoyovíav quidem, eosdem illis tribuit quos Græca habet editio; post Taidoyovíav vero (solo Ebero excepto cui 270. cum Græcis tribuit, non 430. cum Hebræis) plane diversos. Et annos

▾ Tractat. 27.

* In evangel. Johannis tomo 13.

w Deuteron. cap. 18. ver. 15.

y Genes. cap. 11.

patrum ante diluvium2, ita digerit; ut quum ab Adamo ad diluvium Hebræi 1656. annos dinumerent, Græci 2242. vel 2262. ille 1307. tantum constituat: in eundemque diluvii annum non solum Mathusalæ (cum Hebræis) sed etiam Jaredi et Lamechi mortem conjiciat ; neque Mathusalam (ut alii omnes) sed Noachum omnium patrum longissime vitam produxisse adstruat. Quæ non ex negligentia, aut Hebraici quo ille usus fuerat codicis a nostro variatione, sed EK πроaρéσεws et mera libidine a nefando impostore admissa fuisse, res ipsa clamitat. Quod neque teipsum inficiaturum confido: qui a Christi saltem tempore (post quem in cœlos receptum sacrilegas manus libris Mosaicis illud hominis monstrum intulit) "obtinuisse solum hodiernum Hebræorum codicem;" in eoque conservando "Judæorum scribas diligentissimos atque accuratissimos, imo scrupulosissimos et morosissimos in minutiis omnibus minutissimis consectandis," fuisse confiteris.

Post decalogum, Exod. cap. 20. ver. 17. et Deuteron. cap. 5. ver. 21. in Samaritica hac editione adjecti cernuntur versus isti : "Cum autem introduxerit te Dominus Deus tuus in terram Chananæorum ad quam vadis possidendam, eriges tibi duos lapides magnos, et oblines eos calce; scribesque super lapides istos omnia verba legis hujus. Postquam etiam transieris Jordanem, statues etiam lapides istos quos ego præcipio vobis hodie in monte Garizim. Et ædificabis ibi altare Domino Deo tuo, altare lapidum: non elevabis super eos ferrum. Ex lapidibus informibus ædificabis altare istud Deo tuo: Et offeres super illud holocausta Domino Deo tuo. Et sacrificabis pacifica, et comedes ibi, et lætaberis coram Domino Deo tuo; in monte isto ultra Jordanem post viam occasus solis in terra Chananæi habitantis in planicie e regione Galgal, juxta quercum Moreh versus Sichem."

Desumpta sunt autem ista ex Deuteronomii cap. XI. ver. 29, 30. et initio capitis XXVII. in cujus quarto versiculo, impius Dositheus, verbis Mosis immutatis, pro monte Ebal montem Garizim substituere est ausus. Quæ omnia

z Genes. cap. 5.

a Critic. pag. 572.

b Critic. pag. 41.

« ÖncekiDevam »