Sayfadaki görseller
PDF
ePub

quorsum tendant, ignorare nemo potest, qui locum Evangelii Johan. cap. IV. ver. 20. legerit, ab Origene ita explicatum: "Agnoscenda est Samaritanorum cum Judæis differentia de loco, quem illi rebantur sanctum. Nam Samaritani montem sanctum existimantes eum qui vocatur Garizim, Deum ibi adorabant: cujus meminit Moses in Deuteronomio. Judæi autem Sion montem divinum esse rati, propriumque Dei illum rentur esse locum, electum a patre universorum: et hanc ob causam dicunt in ipso ædificatum fuisse templum a Salomone, omnemque Leviticum sacerdotalemque cultum illic perfici. Quas suspiciones utraque gens sequens, existimavit patres in hoc vel illo monte adorasse Deum."

De utraque vero hac tantum, Græca et Samaritana, editione in epistolio meo ad D. Bootium mentem meam ego significaveram : quod facere mihi liberum erat, etiamsi Criticam tuam nunquam vidissem. Sed si in ea tu docuisses (quod scripserat ad me quam ego invenio) "ex Samariticis et Græcis rov Septuaginta codicibus varias Hebraici textus lectiones non minus veras et certas posse colligi, quam quæ hodie in nostris Hebraicis legantur bibliis:" non potui non dicere, ad pervertendum Spiritus Sancti in mille Scripturæ locis germanum sensum (de regula enim fidei hic non loquor; secundum cujus analogiam Christi Ecclesia, quantumvis alias corruptissima bibliorum translatione usa, salutarem Dei cognitionem et conservavit integram, et in æternum est conservatura) viam ea ratione aperiri longe periculosissimam; quam qui primus obstruere conaretur, a non ingrata posteritate magnam initurus fuisset gratiam.

Quid ego olim de sacra critica scribere proposuerim, communi nostro amico Guilielmo Eyrio vel perspectum' satis non fuit, vel minus aperte explicatum: quid vero ipse hac de re tota commentari instituerit, ex epistola ipsius ante annos quadraginta quinque ad me data, quam ob argumenti cognationem subjiciendam hic putavi, poteris intelligere. Qua perlecta, quam longe alius Eyrius ille fuerit qui ad te ab eo qui ad me scripsit facile animadvertes. Ad me

In Johan. tom. 13.

Critic. sacr. pag. 632.

quod attinet: sententia mea hæc perpetua fuit. Hebræum Veteris Testamenti codicem scribarum erroribus non minus esse obnoxium, quam Novi codicem et libros omnes alios: sed ad errores illos dignoscendos et corrigendos peculiare hic nobis suppeditavisse subsidium tantopere ab omnibus prædicatam Masoretharum industriam. Ex quibusdam veterum interpretationibus excerpi aliquas posse variantes textus Hebraici lectiones: ex vulgata Græca versione, et editione Samaritana, nullas. In variantibus lectionibus, magnam antiquitatis exemplarium unde eæ sunt desumptæ rationem esse habendam: et ubi ea quibus antiquiores interpretes sunt usi cum hodie recepta Hebraici textus lectione consentiunt, non esse eam eo nomine sollicitandam, quod posteriorum vel interpretum vel aliorum etiam, Hebraicorum exemplarium lectio ab ea discrepet. Denique, ubi cætera omnia reperiuntur paria, ad illum tuum recurrendum esse canonem : ut ex variantibus lectionibus ea præferatur, quæ sensum parit commodiorem, atque consequentibus et antecedentibus magis cohærentem.

Ita Genes. cap. XI. ver. 26. ubi Syra paraphrasis Tharæ ante Traidorоuav annos septuaginta quinque tribuit: quum ea antiquiores editiones, Græca et Samaritana, cum hodierna Hebraica septuaginta tantum habeant; recentiore exemplari Syrum interpretem usum fuisse colligo, ex quo antiquiori textus nostri Hebraici lectioni nullum fieri possit præjudicium. Etsi enim codices illi Græci et Samaritani ab Hebraicis nostris dissentientes, dubiam lectionem non reddant; quia Græco illi Judæo ex Gentium contemptu (ut dictum est) Samaritano alteri ex Judæorum odio, quod Hebraici habebant codices repræsentare non libuit: ubi consentiunt tamen, et eodem quo nos modo etiam ipsos egisse constat, de receptæ lectionis antiquitate non contemnendum ferunt illi testimonium. Et ubi in ipsis Hebraicis exemplaribus diversæ occurrunt lectiones; ad earum antiquitatem discernendam plurimum conducit et cum hisce editionibus et cum aliis veterum sive translationibus sive paraphrasibus consimilis facta collatio.

Sed de Criteriis illis jam non agitur, quibus variantium textus Hebraici lectionum discriminari possit vel præstantia vel antiquitas: unde petendæ illæ sint, quantumque vel augendæ vel minuendæ, tota inter nos vertitur quæstio. In qua tractanda, si occurrent aliqua quæ minus tibi arrideant; da, quæso, libertati huic meæ veniam, et ab ho mine nominis et honoris tui (ut ex animo antea ad te scripsi) studiosissimo profecta ea omnia esse cogita. Vale.

VOL. VII.

RR

GUILIELMI EYRII

AD

USSERIUM EPISTOLA.

RR 2

« ÖncekiDevam »